Gregorio Correr libellus didascalicus

 

Gregorii Corrarii Veneti ad Andream fratrem quomodo educari debeant pueri.
Libellus hic didascalicus est: ideo debuit ad aliquos scribi

 

Haec tibi de libris veterum, germane, relegi,

Quaeque super pueris docuit pater optimus olim

Victorinus; et hic aliquid quod discere possit,

Si quem digna manet studiorum cura, docebo.

5

Protinus a cunis labor est, cum taedia longi

Solverunt menses, palletque puerpera lecto,

Et trepidae assistunt matres: quare optima porro

Quaerenda est nutrix, sermone et moribus aequis.

Huius praecipue vocem conabitur infans

10

Fingere: tum rudibus quae primum accentibus olim

Ediderit durant, animisque capacibus haerent.

Insanire putem puero qui barbara praebet

Vbera lactanti: mores et dissona discunt

Quae risu excipiunt nocitura vocabula patres.

15

Post ubi luxuries inflavit barbara venas,

Difficile est vitio discedere quod semel infans

Sorbuit a teneris, ut vas rude, protinus annis.

Quidam scrutantes naturae munia credunt

Dederi hoc pueris materno munere caris.

20

At nunc, ut luxus nostris, matercula quaeque,

Vt semel in digitis gemmam prospexit inertem,

Dedignatur, et emittit fortassis alendam

Filiolam meretrici: quid ni turpe putet nil,

Cui stupra et sordes, et nomina nota procorum

25

Osculaque et cantus pernoctantis parasiti,

Et didicit vitium quod nondum intelligit esse?

Nec tibi cura tamen fuerit postrema, repente

Ponere custodem morum, ludique magistrum,

Vt quidquid nimium nutrix indulserit, ille

30

Corrigat, et virga doceat parere reperta.

Multa ferent anni, quae post contemnet ephebus,

Nescia dum virtus rerum contenditur ut vis.

Nonnullis visum est maiorum infantibus esse

Parcendum donec iam septima terminet aestas.

35

Nos aliter: neque poeniteat, doctissime rhetor

Quintiliane, tui, tu rite haec, qui sua quaeque

Infanti studia, et nullum qui duxeris esse

Desidiae tempus. Cur quae iam moribus aetas

Congruit, haec eadem studii praecepta refutet?

40

Quare hoc exiguum lucri fastidis, amice?

Quid dicam, qui mox pictas eborisque figuras

In seriem ponit ludo, et puerilia corda

Allicit, atque animum tenui re pascit inanem?

Contemplator item quae cuique est gloria palmae:

45

Noscere enim in promptu est animos tum fraude carentes.

Attamen interdum spes incunabula fallunt,

Et potis est iuvenes annos natura potenter

Mutare in melius, quam tu speraveris unquam.

Sed frustra ingenium dederit natura, laborem

50

Si fugias, si poeniteat cuiuslibet artis.

Nequicquam pecoris generosi nomina gentis

Iactet equus, quamvis domitrix Apulia mittat;

Si careat studio, in pistrinum inglorius ibit.

Atque adeo si quis holor, aut reverentia doctis,

55

Quisque bonus pueris artes, elementaque prima

Praestaret: sed quid miserum aeque? Inde illa senectus

Doctorum, quis nil percusso est unctius auro.

Praeterea nimia est patrum indulgentia; quondam,

Vt aequum est iuvenem, si quid commiserat usquam,

60

Iratum patrem trepidabat limine natus.

Accedam? taceam, instigem? purgem ne? loquar ne?

Coram patre puer nunc peierat, et bibit, et audet

Omne nefas, ludit, lenonum dedecore emptas

Servat amicitias. Quid tum? Patiare necesse est,

65

Dire senex. Quid enim puero, cui stupra, domusque

Corrupta exemplo, qui nondum dente parato

Vidit lascivis coenas et prandia patris

Cantibus obstrepere, et pueros cognovit amatos?

Mox tibi decrepito, si quid de moribus huius

70

Poeniteat demum, tenue et miserabile guttur

Elidet: ficto gemitu lugubre feretrum

Componet, sed tu porrectis calcibus ibis.

Nunc vero ad ferulas doctorum transeo, nec te

Poeniteat circum tenues involvier actus.

75

Hoc aio incipiens, sub quo primaeva iuventus

Ponat avaritiae sordes, huicque integra mens sit.

Praecipue sumat curamque animumque parentis

Erga discipulos, et per compendia ducat.

Praeterea studio vigilanti vir bonus adsit

80

Assidue circa mores, ne cerea corda

In vitium, facilesque animos contagia sumant.

Tum, quamvis sanctis intructi moribus albam

Mente pudicitiam servent, suadebo tamen quod

Secreta a pueris maneat robustior aetas,

85

Seu studii statione, aut ludo: nam neque solum

Vitandum scelus et causae, sed criminis atri

Suspicio, neque discendi intermissio fiat

Plurima, nam facile in peius rapiuntur ephebi;

At quamvis studiis iuvet impallescere longis

90

Praestantes animi pueros, his danda tamen sunt

Tempora quis laxent se se et iuvenilia corda

Oblectent: parit assiduus fastidia doctor

Vltra mensuram. Licitis dimittere ludis

Non erit indignum, et membra exercere decore

95

Multum adeo confert studiis: nam cruda labore

Decoquitur bilis, collectusque effluit humor.

Nec maiore tamen se turba oneraverit ipse

Viribus: ille quidem durus peiorque noverca,

Qui poterit pueri ingenium fraudare benignum.

100

Nec mihi displiceat doctoris curva senectus,

Si vigeant sensus animi, corpusque labori

Nondum interdictum: venit experientia canis.

Non ita quod pueri libeat, caedantur adulti

Supplicio servili, et quod, si tempora mutes,

105

Convenit iniuria. Quid enim cum iurgia temnat,

Et semel e nudo deiecerit ore ruborem,

Horrescat, suetus flagris ut pessima quaeque

Mancipia? Imprimis vitandum est ne memor aetas

Iniuriae veteris studium exhorrescat acerbe,

110

Quae nondum ullius virtutis coepit amorem.

Nec mihi displiceat pueri rubor ingeniumque

Lentescens, nec quod dubitet speraveris infra,

Aut roget, atque animum solers per singula ducat.

Quippe etiam multi demissi, ni vehementer

115

Insistas: quidam imperium indignantur, at illos

Debilitat timor: usque adeo concordia mentis

Inter mortales rarissima. Quare age prudens,

Inspice naturam, atque animas speculare recentes.

Nam cerebrum memor, et facili praecordia limo

120

Argumenta dabunt puero, viresque latentes

Nudabunt animae: sed nec tabescere mentem

Desidia turpi patiaris, quippe necesse est

Exercere caput. Quid enim didicisse potes tu

Aptius a teneris, vel quid iucundius unquam?

125

Dulce quidem est senibus fessis meminisse libelli,

Sive hi iura togae servent, sanctumque senatum,

Seu circum virides hortos, notaque sub umbra

Producant se se tremuli subeunte bacillo.

Cui tantus dolor, aut quid tam lugubre dabit sors,

130

Quod non liniri possit, moestoque remitti

Pectore, si tanquam speculum exemplaria volvat?

Primus naturae Granonius addidit artem

Simonides, Scopae miseri conviva supremus:

Primus imaginibus nulla non arte petitis

135

Imposuit levibus numerum, sedesque locorum

Mansuras docuit vicis optare remotis;

Offenduntur enim strepitu atque accursibus aulae.

Ergo exercebis pueros. Divina Maronis

Carmina praecipue discant, teneantque fideles,

140

Sive oratorum malint contendere campo,

Curandum est aeque Ciceronis plurima volvant.

Idem ardor suberit; idem fons, atque eadem lex

Eloquii. Tum si quicquam conabitur, ultro

Succurret quid agat, quove ordine, quo pede dicat:

145

Promptius expediet quaeque ardentissima, tum cum

Conformata vigent et corda et lingua loquentis.

Nec voci gestus dicentis discrepet, aut frons:

Oret opem civi merito, lacrymansque loquetur

Pupilli aerumnas, crimen civile, dolosque

150

In patriam graviter stomacho exsecretur acerbo;

Denique quicquid aget, naturam artemque sequetur,

Nec mihi displiceant pueri, quibus exuberat vis

Largior eloquii, ac dicendi copia maior;

Nam facile abscindet ratio, multum auferet aetas,

155

Multa cadent usu certo. Sed non minus aequum est

Tardis ferre manum, studii ne destituat spes,

Neu pigeat docuisse pedes, quantumque molossus

A tribraco, quantum spondaeus distet iambo.

Olim nervorum cantus et carmina vocum,

160

Grande operae praetium, magnoque in honore fuere,

Graecia dum viguit, studiorum maxima nutrix.

Sic honor accessit divinis vatibus, atque

Creditus Amphion testudine saxa movere,

Dictus ob hoc Orpheus rabidos mulcere leones.

165

Nonne vides cantu longos ut quisque labores

Soletur, sive effossor, seu vinitor uvae?

Et ferus Aeacides tetigit Chironis in antro

Fila lirae, et rudibus percussit vocibus auras,

Suetus semiviri caudam ridere magistri.

170

Non igitur musicae temnenda est, sive poesim

Miraris, seu rostra tumultu agitata forensi.

Praeterea nec virginibus psalteria castis

Opprobrio ducas: gaudet Deus ipse Camenis.

Attamen absurdum est obscenas fingere voces

175

Vt senior tremulo demergat verba palato

Ebrius hic titubet, vel amore ut gestiat ille,

Nec lingua vocem premere, aut resonare decorum est,

Distentis late labris, ut rudere credas

Iumenta in Calabris attrito vomere campis.

180

Praeceptoris erit gestus formare decoros

A teneris, necdum iam dedignante iuventa,

Nescia dum virtus rerum contenditur ut vis.

Ni pigeat praeferre pedem, non tarda sequetur

Mens iuvenum, neque si libeat miscere latinis

185

Graeca, minus valeant: quin ad nova quaeque vicissim

Promptius intendent se se et corda inscia rerum.

Non etenim is animo pueris labor insitus acri

Conatu mentis: verum ut corpuscula terrae

Mollius affligunt toties, cursuque vagantur

190

Huc illuc, sic ingenii levis addita vena est,

Et patiens operum; neque enim est id pondus in ipsis.

Nec tamen ii coetus hominum et civilia vitent,

Namque hinc formido subrepit, vel malus error;

Humanum est inter cives inquirere doctos.

195

Sed non ulla magis mentis industria tollit,

Quam speratus honos: generoso in pectore laudum

Fixus amor: semperque animis calet aemula virtus.

Vsque adeo cum primum artes crevere repertae,

Ambitio crevit, laudumque erecta cupido est.

200

Alludit famae cum dicit Horatius, album

Mutor in alitem, et insidunt mihi cruribus asprae

Pelles: dulce quidem est cultum dictasse libellum.

At Veneti pueri longis ambagibus haerent,

Aut abaco discunt teneri, imberbesque etiam tum

205

Assyrias Latio mutant sub sidere gazas;

Solae divitiae remo velloque petuntur.

Vrbe piget nostra; de qua tam clara per orbem

Nomina: maiores nostri virtute decora

Nil melius duxere, et sanctis legibus urbem

210

Fundarunt. Nondum tanto matrona paratu;

Nam digitis gemmas, pulchroque monilia collo

Gestabant paucae: foris aequora dura mariti

Verrebant: galea condebant tempora patres.

Hospitis adventu non ambitiosa dabatur

215

Coena, nec auratis laquearia fulva metallis

Pendebant trabibus: nullos aulea tegebant

Strata thores, et privatis moderatior usus

Argenti, sanctaeque domus ut templa patebant.

Mirari poterat, si quis conviva subisset

220

Amplustrum aut tabulas, ereptaque rostra carinis.

Emeriti cives sanguine, quique labore

Imperium peperere suo, cum frigore venas

Strinxerat et gelidos artus longaeva senectus,

Publica curabant consulta, et maxima rerum:

225

Horum autem nemo ob privata negotia contra

Commoda tentasset patriae, et communia iura.

Ergo illis foris imperium, gentesque subactae

Iura domi et mores, rebusque experta iuventus.

Tempus et hanc nostris rationem admittere chartis,

230

Vrbibus an magnis dicendi copia prosit.

Porro hinc concedo, nisi sit sapientia, nasci

Semper nefas, saepe everti pulcherrima regna.

At si quis haerens virtuti possidet artem

Dicendi, patriam libertatemque suosque

235

Tutetur, pacique ac bellis utilis idem est.

Nam quondam in silvis violenti ac more ferino

Vivebant homines, et ubi errantes tulerat nox

Carpebant somnos in montibus aut speluncis:

Passim concubitus nec gnatos noverat ullus,

240

Tempore quo sapiens ac magnus videlicet vir

Praevidit quantum rationis et ingenii esset

Obstrusum latebris; igitur sermone decoro

Agrestam turbam (mirum est potuisse) coegit.

Vivendi posuit iura, et formidine poenae

245

Exacuit mentis, ne quis fur, ne quis adulter:

Hinc variae venere artes, ususque serendi,

Dehinc parvas munire urbes vallo fluvioque,

Et sua tutari norunt, et claudere septis:

Postremo cum vicinis de finibus agri

250

Certabant. Tum militiae labor additus, inde

Regnandi ambitio, doctrinaeque invida cura.

Tum pauci sapientes, cum vis flecteret aequum,

Duxere exilium ruri, et docuere priores

Et contemnere opes, et eis frugaliter uti.

255

Vatibus hic olim fuerat mos ruris amoeni

Secessu gaudere, et aprici gramine campi,

Flumina ubi et virides resonarent undique ripae,

Et montana leves ferebant murmura venti,

Hortulus hic, vineta procul, poma insita, flores,

260

Et teneri circum caules, vescumque papaver.

Difficile est, sodes, nomen meruisse poetae.

Multa feras, discasque diu, multa ante papyro

Est opus, et graecis dudum insenuisse libellis,

Quam possis paucos in turbam credere versus,

265

Non quales ego, sed quales ostendere tantum

Et vellem, et nequeo. Nam si me insana trahit spes

Carmina quis prohibet centum percurrere? Ibique

Iungantur delphines equis, atque ordine verso

Thura legant Calybes, molles dent aera Sabaei.

270

Sed non haec ratio scribendi: quippe poesis

Picturae est similis, quae convenientia reddit

Personae, et capiti medioque accommodat imum.

Sumere materias aequum est pro viribus, atque

Offendat nugis caveat, ne cum velit astu

275

Penelope sponsi orbatum narrare Cyclopam,

Incipiat raptus Helenae, Troiaeque ruinas.

Pleraque tecta sinat praesens industria vatis,

Vt quidam pictor casum qui forte tabella

Virginis Argolicae mandarat: flebat Vlysses

280

Ante aras, tristisque aderat Menelaus, et una

Infelix augur scisso velamine Chalcas.

Ergo cum ingenium genitoris reddere partes

Viribus accisis non posset, fecit Atridem

Tollentem palmas, vultusque obnubit amictu

285

Funereo, ut quivis habitus atque ora parentis

Fingeret arbitrio: fugias ante omnia linguam

Assentatoris, ne limae poeniteat mox,

Aut alio insignis quovis errore noteris.

Da Victorino haec, et dic legat optimus ille,

290

Qui nihil a vero cuiquam mentitus amico.

Sitque operi modus, et fines sint denique, ne te

Frustreris, semperque aliquid mutare labores:

Iam minium chartis, et cedrum posce libello.