Gregorio Correr Progne

PRIMVS ACTVS

 

Diomedes

Lucos et amnis desero inferni Iovis,

Ad astra mittor supera convexi poli:

Neque enim inter umbras noxius visus furor

Est ullus aeque. Thracia, heu, solus potest

5

Explere Furiis corda Diomedes! Nefas

Odisse liceat, crimini datum est satis

Satisque sceleri. Deprecor sontis plagas,

Amare liceat. Addite ad poenas meas,

Siquid potestis, dira Furiarum agmina.

10

Titana pubes exuat vinclis manus

Caelo rebelles, aeneis nodis premar.

Nil iam recuso: Sisyphi premat lapsis,

Me ludat amnis Tantali, vel Isionis

Iaculetur orbis, crescat in poenas iecur.

15

Parum videtur? Torqueat per me suas

Phlegeton harenas, igneo torrens vado.

Cur me innocentem facitis alterna vice

Sceleris nefandi, Thraces? Agnosco scelus!

Pars iam peracta est, noster explebit nefas

20

Adventus. Vnde hoc? Omnis arescit seges,

(Sensere terrae), deficit pratis color

Quacumque gradior fontibusque humor solitus

Deest, cavernis intimis quaerens fugam.

En alta cerno decora natalis soli

25

Thracosque muros: regiae est illinc locus

Atque hinc superbus alta pro templo pater

Gradivus ipse limina horrendus tenet.

Pudet referre: facinus agnosco meum

Stabulumque, quo me vicor Alcides feris

30

Obiecit ipse, pabulum armentis ducem.

Sed ecce subeo regiae limen domus

Aulamque Terei. Quid hoc est? Fugiunt retro

Versi penates, decidunt flores novi

Numinibus ipsis. Misera ne trepida domus:

35

Venio cactus. Quis novus cogit furor

Dirum profani facinus? Agnosco nefas.

Nunquam vacabit scelere Diomedis domus,

Nunquam nocentes leviter Thraces erunt.

Peccatur omne scelere quod vincat scelus,

40

Semperque veteris preterit formae modum

Crimen quod oritur: obruit recens vetera

Parvumque quod fuit scelus, dum fit novum.

Matris furorem cerno et eversam domum

Miserumque patrem. Video crudelis focos

45

Et sparsa pueri viscera et diras dapes.

Mensae parentur, sacra splendescat dies:

Abominandum, pessimum, horrendum, novum,

Otrisia facinus prima concipiat domus,

Suumque vincat scelere crudeli genus.

50

Vix cum peractis saeculis olim polus

Ardebit, ignis cum mare et terram ambite,

Numeretur aliud, vixque posteritas fidem

Datura famae. O sempre infamis domus!

Sileatur omne veteris errati scelus:

55

Stupra in nefanda vile sint crimen domo!

Satis ne dixi? Iam satis: facto est opus.

Obsedit animos impius mentis furor,

Flagrat cupido turpis. Inventa est via:

Scelus patebit. Carbasa extendat Zephirus,

60

Vellis citatis prospero cursu natet.

Tandem favebo thracio regi: redeat.

Redisse nollet! Ecce solemni prece

Tereus vocatur. Appara faestum diem,

Germana venit. Ora quis quatti mea?

65

Vocat flagello me me ad inferos lacus

Erymnis. Onere tellus infaestos diu

Nostro levetur, caetera explebit Furor.

Chorus

Orte Saturno pelagique rector,

Qui levi curru gradiens per aequor

70

Temperas pontum quatiens tridentem,

Sterne secura pelagus quiete;

Tuque ventorum domitor procellas

Qui regis duro reseratque saxo,

(Te timent nautae trepidique adorant),

75

Tu potes actum pelagus tumultu

Sternere atque idem super astra ferre.

Tu pater nimbos nebulasque torques,

Thraciae plebi faveas, precamur.

Adsit actutum Tereus citata

80

Puppe, nec vellis cadat aura, donec

Thracios portus teneat tyrannus.

Rex, victus prece coniugis

Reginae, pelago caput

Commisit fragili rate;

85

Venti perfidia nihil

Cunctatus, soceri domos

Portu mosopio petit.

O qualis pietas thori!

Nutritur face mutua

90

Sacrati talami calor.

Orpheus, Euridicem suam

Quaesitum, petiit lacus

Averni et miserae Stigis

Vectus fulmina trans novem

95

Interfusa vadis. Lyra

Motus portior aurea,

Orantum immemor heserat;

Illum ut Tartareus canis

Ripa prospicit ultima,

100

Cauda deliniens, stetit.

Mirantur fidibus novis

Manes, nec sitiens senex

Curat fulmina Tantalus,

Non ales Ticii iecur

105

Hesitque Isionis rota.

Saxo Sisyphus insolens

Insedit, stupet Eacon,

Et cum coniuge lurridus

Pluton, qui quociens velit

110

Irasci, tociens prece

Placatus, Lachesim iubet

Vitae stamina nectere.

Adsit mitior Orpheo

Tereus, caelicolum genus.

115

Omnes, principe reddito,

Solvent vota calentibus

Aris et tremuli senes

Spargent pocula Lesbii

Et cum virginibus simul

120

Insontes pueri canent.

Ecco, montibus abdita,

Respondet Rhodope iugis,

Quacumque et Tanais rigat,

Qui cum frigore duruit,

125

Plaustri conteritur rotis.

Nuper remige percitus,

Duro fert equitem vado.

Omnis Thraca decentibus

Saltabit cytharae modis,

130

Templa et Bistondi tegent

Sertis et viridantibus

Ramis, in medio sidet

Faestus laeticiae deus.

Sed quis profecto strepitus e portu sonat?

135

Accurrit unde turba? Puppi regia

En arma praefixa, en Tereus adest, procul.

 

 

SECVNDVS ACTVS

 

Tereus

Gradive, gelidis sive sub Rhodope iugis

Fessos iugalis tabulo recreas novo,

Aut nubifer ubi verticem Hemus exerit

140

Aut Otris ingens, aut ubi ilicibus nigris

Pangea resonant, sive per populos agis

Currus cruentos, inclitum cernis, pater,

Gnatum. Tremiscunt ultimi vires meas

Thraces et omnis regio glacialis poli

145

Me me tremiscit; arma Cecropidae mea

Timuere, nata vixque Pandion socer

Pacem impetravit. Nunc quoque e soceri solo

Conspicuus hospes remeo: tot spoliis ducum

Preclara puppi tecta prospicio libens.

150

En alta decora patriae cerno domus

Gratosque muros; iura quo reges solent,

Agnosco templum, sceptra gestantes, dare.

Verum minime in patriam reducis animum gero:

Deiectus animo, traheret in Syrtis velut,

155

Aut exul undis classe barbarica premerer.

Conscia, licet nullus premat, mens se premit.

Quid anime segnes? Quod fuit summum, tibi

Dedere superi; siquid erravit furor,

Fac ipse liceat, facile quod reges solent.

160

Non cernes alta decora natalis soli?

Gratare tandem: non decet regem timor.

Sed ecce littora remige assiduo sonant:

Laetantur omnes, obviam cuncti ruunt

Aderitque Progne. Quas misera voces dabit,

165

Postquam sororem cernet absentem, sibi

Diu expetitam? Consilia tegent nefas.

Simulabo victam turbine immensi maris,

Demum peremptam: lacrimae facient fidem.

Tereus

O fida consors, multa post maris virum

170

Pericola cernis!

Progne

                               Laetor incolumen, sed hae

Lacrimae loquentis (talis in patriam redis?)

Cur ora complent? Vbi vel est soror mihi,

Optate coniunx? Vivit an morte occubat?

Effare aperte, moeror augescit mora.

Tereus

175

Pelago perempta est (hi mei reditus!) soror.

Vellis citatis, prospero cursu ratem

Strimonius Aquilo vexit ad suoceri domos;

Egressus adii. Forte tunc rex Palladis

Ad templa summae praesidem orabat deam,

180

Opima feriens colla stat comptus caput

Vitta sacerdos; ipse sacratis focis

Spargebat arae thura solemni prece.

Tunc me lacertis senior affusis ait

Complexus: "Vt, ut te, gener, dum spiro adhuc,

185

Iuvat videre! Nunc reiuvenesco senex.

Valet ne Progne? Superat et carus nepos?".

Sed quid moramur plura? Vix multa prece

Gnatam impetravi; spondeo celerem reditum

Aegro parenti, ast olli in amplexu ultimo

190

Singultus ora patria oppressit gravis.

Aptant carinam socii et antemnas ligant.

Decrescit omnis terra paulatim, undique

Caelum et mare: secat spumeum pontum ratis

Ac pone placidus exulat delphin salo.

195

Et iam diei finis: in nubem cadens

Sol, passus oculos, mergit occeano rotas,

Rubicunda Phoebe surgit ac stellae cadunt.

Et ecce nubes densa ceruleum aethera

Involvit, altis montibus fragor sonat

200

Et tunsa late saxa latratu gemunt.

Caligo caelum texit et crebri micant

Ignes; et Eurus surgit orientem movens.

Repente pluviae, nubibus ruptis, cadunt;

Tumescit aequor, latera navigii tremunt

205

Collisa. Pulsat siderea et haerens ciet

Vis vasta pelagi: saepe, deducto freto,

Immergit et nunc erigit caelo trabem.

Conclamo: "socii, ponite antemnas, labat

Carina". Et ecce desuper turo rapax

210

Ferit rudentis, pontus in puppim niger

Fertur, procella malus immani tremit.

Non grata nautis occidens nunquam micat

Glacialis Archtos, sidus Arthophilax tuum

Texere nubes: omnis eripitur polus.

215

Erramus, adeo cursu incerti, neque

Noctem diem ve digeri sinit polus.

Haec inter, acri percita stomacho, soror

Devicta demum est, evomit: membra labant,

Nec alitur ullo corpus infirmum cibo.

220

Non is genarum fulgor, ut olim decens:

Tumor per artus abiit afflictos gravis.

Tandem revoluta posuit in sinu caput

Loeto gravatum: solvitur corpus gelu,

Anima per ora flentis ad Manes fugit.

225

Necdum omnis abiit fulgor, in vultu pio

Mos quoque placebat. Talis in viola nitor,

Cui forma nondum fugit et prato caret.

Non hos dolores fluctus invisi minae,

Sed dii dedere: testor imperii decus.

230

Vix clausit oculos destra, cum ventus minas

Posuit, resedit omnis extemplo furor,

Cessere nubes, vasta tempestas perit.

Lentantur ecce remi et antemnae cadunt.

Optata miseris quarta cum luce astitit

235

Infausta tellus: quassa diluvio ratis

Subsedit anchoris, latere pontes cadunt.

Est collis altus, ultimi Thraces serunt,

Praerupta rupes eminet ponto media,

Curvata vallis humida et sterilis iacet,

240

Vtrimque sulva claudit ac montis tegit

Cupressus alta funebri ramo virens.

Hoc ubi potiti, quisque tabentis salo

Siccavit artus. Horret et littus quoque,

Nec credit ullum gravibus erumnis locum.

245

Tunc funs egomet manibus instruxi meis:

Ferro bipenni pinus impulsa eruit,

Cadit supressus, nemora, cum silvis trahunt

Late ruinam. Structa sublimis pyra

Caelo minatur; flamma per ramos sonat

250

Ac fumus ater nube funerea coit.

Stridunt favillae. Moestus umbratur dies.

Circum omnis adstat veste funerea caput

Amicta turba, lacrimae et planctus sonant.

Manes vocantur, turba ter rogos obit.

255

Postquam solutus debitus flammis honos,

Tegitur sepultus aggere excelso cinis.

Progne

Quid turba comitum superat? Vbi Pistus senex?

Cadaver uri coepit ubi stratum super,

Vltra dolores ferre non potuit senex:

260

Irrumpit igni seque in eodem iacit.

Qualis securemn taurus attonitus fugit,

Aut qualis acri concitis Menas iugis

Agente Baccho fertur insano gradu,

Talis rogos petivit afflictus senex,

265

Fidusque alumnae cineris ut foret comes

Passus cremari. Sed reor summum sibi

Fuisse, ut unus ignis arriperet duos.

Alii riversi nuntii dirae necis.

Progne

O mors acerba! O multa frustratae preces!

270

O saeva maria! O mortis horrendum genus

Et morte peius! Quam dolor capiet viam

Crudelis? Vbinam gravibus erumnis modum

Statutam? Sororem quid enim restat mihi

Morte occupata? Quid queror demens? Ego,

275

Ego te peremi. Causa nostra est haec, soror,

Crimenque nostrum: nacque, dum propero nimis

Vnam videre, pene dispersi duos.

Me, me, procellae, ferte in abruptum mare

Scopulosque Syrtis, ferte disiectam undique,

280

Vbi nives alta canet aeterno gelu,

Aut ubi propinquus pabulum feris negat

Sol, ubi venena, ubi herba pestifera viret.

Me pontus, aether, me premat dirum chaos.

Vtinam sororis pariter arsissem rogo!

285

Vbicumque iaceat Pistus, invideo tibi.

Nec te sororis morte culparim, Tereu:

Sors ista fati debita, ut funus tuum,

Soror, viderem. Quamvis hoc vetuit deus,

Potuere mortis fata largiri moram

290

Brevem sorori. Moestus, heu, forsan pater

Dat thura templis: ipsa iam Lathen bibit,

Secura mortis. Tollite ornatus mihi

Regalis auri, veste funerea dolor

Vtatur. Istas ventus involvat comas,

295

Feriat lacertos invicem exertos manus.

Sed cur monilli colla scithonio nitent?

Auferte famulae. Ter. Tollite ad thalamos heram

Pocius iacentem. Reddat huic animum thorus.

Chorus

Nulla mortalis tenuit voluptas

300

Longa, nec unquam miseros tenebit:

Laeta dant nobis adimuntque Parcae,

Praepeti semper rapiente fato.

Nemo tam foelix spacium senectae

Finit intactus. Modo natus infans

305

Inter hos vitae miseros tumultus

Lege pensatur: sedet atra cunis

Cloto, venturi comes usque fati.

Nil fit aeternum solidumque nil est

Rebus humanis: variae voluptas

310

Quota pars vitae est? Subeunt labores

Et graves curae miserique luctus.

Nuper, insigni comitata turba,

Thracias inter veneranda matres

Ibat, e collo radiante gemma

315

Moesta nunc deflet miseranda Progne

Fata sororis,

Victa quae saevis pelagi procellis

Virgo deficit. Feriat licebit

Ipse vocali cythara querellas

320

Orpheus, nunquam superos videbunt

Cum semel leves animae natarunt,

Vna quas vexit feriente remo

Cimba, deductis tociens lacertis.

Typhis, invicti domitor profundi,

325

Mortis inventi nova fata primis:

Ante nec pontum secuere puppes,

Nec gravis fluctus timuere nautae.

Quisque securus placidis in agris

Vixerat, necdum senior marinos,

330

Littus egressus patriaeque portus,

Noverat casus scopulosque saevos

Arte latentis.

Ille tranquillae placidaeque vitae

Ocia movit,

335

Primis e terra resecare funem

Ausus et ligno fragili natare;

Iussit antemnas religare malo

Primis et tortos statuit rudentis,

Ac sinus laxos, feriente Choro,

340

Tradidit audax.

Credulae pontum secuere puppes,

Nauta tum ventos varios notavit

Et minas caeli posuitque pictis

Nomina stellis.

345

Naufragus picta vehitur carina,

Suppara e summo religavit audax,

Anchoram ignota statuitque terra.

Hoc genus loeti miseros manebat!

Currat hinc illinc alius per aequor,

350

Solis occasum videatque et ortus,

Monstraque et saevos pelagi labores

Garrulus tuta referat sub umbra.

Me domus dulci saturet quiete

Parva, nec terras numeret remotas

355

Nostra senectus.

 

 

TERTIVS ACTVS

 

Pistus senex

Quam gravia passus defero e silvis gradum

Infaustus hospes, nuntius diri mali.

O sors acerba! Vix mihi sufficiunt pedes

Rectoque ducunt tramite errantem gradum.

Nutrix

360

Quid portat iste trepidus e silvis senex?

Ni fallor, ipse est Pistus.

Pistus senex

                                               O nutrix, ubi

Regina?

Nutrix

                   Fare, Piste, quod potes malum?

Pistus senex

Ad hoc malorum nuntio misero est opus

Ipsaque Progne ex me sciat tantum nefas.

365

Sed ecce venit.

Progne

                              Fidus extinctae comes

Olim sororis, numquid a moesto venis

Phlegetonte? Nacque te quoque extinctum Tereus

Edixit: iste prorsus inferni situs.

Pistus senex

Me longus error, luctus et silvae pavor

370

Deformat: illic teter increvit rigor,

Sparsus per humeros crinis, attractae genae

Et crura dumis lacera.

Progne

                                           Quid causae fuit

Tentare latebras? Ede fortunam, senex,

Et quae sorori cura moriturae fuerit.

Pistus senex

375

Vtinam perempta!

Progne

                                      Numquid impositum aggerem

Erexit humeris umbra, remata Stige?

Effare aperte, quiquid est. Timeo omnia

Et te (fatebor), ipsa vix credo mihi.

Quae clades ista? Numquid et peius nece?

Pistus senex

380

Mors ipsa votum. Vivit, hoc ipsum dolens.

Progne

Cui lucis odium?

Pistus senex

                                  Cui decus, melior sui

Pars periit. Vtinam corpus extinctum nece,

Salvo pudore: corporis periit quoque

Pars magna.

Progne

                          Mitte verba perplexe loqui.

385

Quis hic stuprator virginis clarae fuit?

Pistus senex

Quem, si rescieris, scire poeniteat quidem.

Progne

Effare aperte, moeror augescit mora.

Pistus senex

Heret palato lingua, pulmonem gravat

Attractus aer: totus horresco memor.

390

Aliquo procellae deferant mersum caput,

Dum es innocens adhuc.

Progne

                                               Fieri nocens

Cupio, nefandi sceleris ulciscar modo.

Pistus senex

Vicina tellus nobilem portum efficit,

Vnde omnis urbis pateat aspectus, nisi

395

Opposta Rhodope brachium extendat mari,

Fluctu protervo rupes exesum latus

Ostendit. Hi nos ponere antemnas Tereus,

Cursu peracto, littus ad notum iubet.

Paremus omnes, sceleris ignari, ocius.

400

Vix prima tellus coepit (heu dirum nefas!),

Abominando scelera molitur Tereus.

Instat puellae, qualis armenius leo

Cervae paventi, viribus vastis tremens.

Tentata precibus restitit virgo diu,

405

Coacta donec, saepe calmato patre,

Saepe et sorore, stupra violente pati.

Tunc scissa crinis, ora pudibonda obtegens,

Acclamat: "O crudelis, o verum genus

Thracum nefando scelere, quid primum querar?

410

Non te parentis tenuit afflicti fides,

Non destra, non cognata proximitas neque

Sacrum pudoris movit intacti decus!

Pellex sororis igitur amisi decus.

At tu superbus sceptra gestabis manu

415

Post stupra? Nullus scelere pro tanto deus

Persolvet ultor debitas grates tibi?

Non sic abibis! Ipsa per populos loquar,

Aut, si tenebor clausa custodum manu,

Movevo saxa et conscios facti deos.

420

Testor pudoris numen adversum mihi,

Hac labe careo: corpus hoc tantum tulit.

Germana, te, te si parum soror movet,

Contaminatis aude pro thalamis aliquid

Quod ipsa laudem. Stabo et implebo nemus".

425

Vix haec. Tyranno maior increvit furor,

Vt saevus anguis, forte compressus pede,

Tumet veneno, lubrico lapsu ferox.

Stabulum propinquae rupis apparet cavo.

"Servabit hic te fida famulorum manus,

430

Istas cathenas auferat soror tibi!".

Nec plura fatus. Forcipe apprensam secat

Linguam puellae, faucibus radix micat

Et murmur (heu me!) voce pro solita dedit.

Cruenta lingua palpitat moriens, velut

435

Longae colubrae cauda, quae celeri rota

Traiecta, partem quaerit ereptam sibi.

Post haec paventum caedis affrenae impetu

Obtruncat ipse cassa presidia comitum,

Ne quo resciscas nunzio tantum scelus.

440

Hoc vile solus, fateor, e cunctis caput

A tam parata morte subduxi pedibus,

Tentare latebras ausus ignotas mihi.

Montis per altos ducor ex illo vagus,

Silvas et amnis lustro permixtus feris,

445

Herbae et rubeti poma solantur famem.

Rami caduci pariter et flatus movent

Strepente folio, somnus in nuda fuit

Telluri. Demum huc appuri fessus malis.

Progne

O machinator fraudis! O crudelior

450

Diomede thraco (sanguinis verus parens

Ille est nefandi!) Piccine obtendis dolo

Commenta mortis funerea? Et tantum nefas

Speras inultum? Magna delicata diu

Latere nequeunt: sequitur a tergo comes

455

Vindicta. Scelere nemo laetatur diu.

Tereu, nefanda strage turbasti domum,

Post stupra fletus ausus ordiri novos.

At nunc superbus regio luxu incubas;

Lingua recisa, carceris duri solo

460

Germana nudo recubat, ubi sueti greges.

Non sic iacebit clara Pandionis domus

Illusa, misera: tollet aliquando caput.

Prodesse miseri facile si nequeunt, nocent:

Inventi odium saepe quem arma nequeunt.

465

Indulge, quaeso, facinus hoc nuper, soror,

Ad nos redundat; aderit actutum tibi

Vindicta, poenas impius coniunx luet.

O ter quaterque morte foelicem invoco

Te, te parentem! Genitor evixit super,

470

Restaret ut hoc tempore infoelix pater:

In hunc dolorem fata servabant senem.

Speranda iam tum scelera, cum hosti barbaro

Sociata cessi. Superat hic animus sibi.

Vtinam dehiscens tellus hoc olim caput

475

Mersisset orco, boella cum primum intulit

Iuvenis protervus! Pacis heu pignus fui,

Vt hoc viderem facinus! In thalamis meis

Cruenta Erynnis crine vipereo stetit.

Hac, hac ministra facta sum dudum parens

480

Vteroque semem impiae prolis tuli.

Iterum sorori spargere has comas iuvat.

Quo cedis, anime? Num soror lacrimas petit?

Agedum, sororem quaere per montis ocius,

Everte silvas, carcerem horrendum erue!

485

Simulabo Bacchi: maior hic lateat furor.

Chorus

Sacra Thyoneo repetita triennia suadent,

Mollia Nisea cingamus tempora vite.

Huc ades, proles Iovis aetherei, matris

Ex utero preustae direpte puer,

490

Te, te Thraca vocat tua.

Huc, formose puer, rite propicius

Vultu virgineo dirige, nebride

Praecinctus, viridis rotas

Variosque lincas.

495

Lucidum caeli iubar astriferi veni.

Tercia sacris remeavit aestas:

Hedera virenti ornare iuvat madidos capillos,

Seu iubes spargi sine lege ventis.

Te decet flavos religare crinis

500

Floribus vernis madidosque mirra

Tergere ferro et cohibere mitra;

Te decet molli religare zona

Luteas vestes tirio colore.

Tu, puer, ludo placidaeque rixae

505

Semper arrides: tibi mota pulsant

Timpana et ferro spoliata buxus.

Naiades blandae Satyrique molles

Vsque mirantur niveos lacertos

Et genas pluras placida iuventa et

510

Lactea colla.

Huc adsis, formose: vocant remora omnia circum,

Vitisator, quamvis te decolor India iactet

Orgiaque in toto resonent triaterica Gange.

Tyrsos spargere nunc levis

515

Intextos hederis iuvat,

Bacchis lampade nos vocat

Euboe, Oggigie, adveni!

Mater Pentheos impii

Non hic commaculat manus,

520

Avellens humeris caput.

Hic cum Calliope satum

Fudissent miserae matres,

Moestum cum gemeret nemus,

Digna pernicie scelus

525

Pendant, vindice te, improbae.

Te rubrum timuit mare

Et quae decolor India

Cingit tempora pampino;

Termodunciaci chori

530

Victoris genua incliti

Addunt sceptriferas manus.

Quacumque et niveus rigat

Ganges fulmine lucido,

Quicquid sol nitidus videt,

535

Quodcumque occeanus lavat,

Laudes, Bacche, tuas canit.

Naxon cum peteres tuam,

Chiae nobilis insuale

Solam littore virginem

540

Fovisti placido sinu.

Mundus serta decentia

Munus, Bacche, tuum tulit.

Idem perfida pecora

Fudisti pelago, puer,

545

Frustra brachia dum student

Lentare; in tenebras quoque

Te Mineides improbae,

Dum spernunt, fugiunt citae.

Dirige pampineas circum nutante corimbo,

550

Bacche, rotas; turpi veniat Silenus asello.

Ad mare thraicio dum flumine defluet Haebrus,

Dum Rhodope nivibus stillabit vere solutis,

Sacra Thyoneo repetita triennia mittent.

Progne

Eruite propere carceris duri minas

555

Atque hos ministros regii iussus duri minas

Mandate! Maior victima his cadet manibus!

Eruite propere: iam satis Baccho datum.

Insaniendum est nunc mihi, instigat furor.

Progne

Huc e latebris procede, soror:

560

Hic dies, hic est (germana venit)

Quo violenti stupra tiranni

Datur ulcisci. Eia, comites,

Hederis frontem cingite Bacchi,

De more caput vitta cohercerat

565

Nebride sacra latus instructa,

Tyrsum vibret. Soror ornatus

Hos cape mecum. Quid moesta tegis

Ora? Quid lacrimas fundis inanes?

Attolle, soror, pudibunda solo

570

Lumina, casto libet amplexu

Fudisse pias per colla manus.

Hic ne genarum roseus fulgor?

Oculi ne hi geminum sidus? Cur

Hirtae squalent per cola comae?

575

Vnde haec macies foedoque pedes

Pedore graves? Vix agnosco

Membra sororis. Silet infoelix,

Pallida vultus etiamque timet,

Vocis damnum muta fatetur,

580

Conscia tantum numina monstrat

Caeloque gemens spargit aperto

Livida duris brachia nodis.

Flete, heu, miseram Cyconum matres,

Siqua est pietas, feriatque humeros

585

Manus exertos. Sentiat aether,

Siqua aetheris numina regnis

Humana regunt curisque piis

Auris praebent inque superbos

Acris mittunt fulguris ignes.

590

Strimonis undae flaetu nostro

Crescant: gelidas visere ripas

Iuvat et ventis iactare comas,

Decet hic habitus casus nostros.

Sed quid trepidas, miseranda soror,

595

Laribus nostris inferre gradum?

Etiamque times Terea dirum?

Testor tenebras noctis opacae

Ditisque domos et Tartarei

Trina ora canis Stigiosque lacus.

600

Omnis quaeram scelerum formas,

Scelus ulcisci cupiens, omnis

Fugiet pietas; per scelus omne

Eat in poenas ferus hic animus.

Huc viperea valle, sorores,

605

Adeste. Voco. Dabit ista dies

Aliquid longo semper in aevo

Immite, ferum. Vincite dirae

Coniugis artes maiusque aliquid

Escute Progne. Femina vincat!

Nutrix

610

Vultu furoris pelle, ne prodat furor.

Progne

Heu, quis dolori sit satis tanto furor?

Quae poena Tereo digna? Quis regi queat

Nocere diro? Tota splendescat licet

Achea ferro tellus et summae parent

615

Arces Cyclopum boella, desertis licet

Campis colonus arma Bistoniis ferat,

Frustra hunc lacessant. Parthicas olim timuit

Cecrops pharetras, gentis effrenae impetus

Audaxque boelli notus est dudum Tereus

620

Viresque regni. Scilicet nullus premat,

Natura finis ipsa custodit loci:

Hinc alta Rhodope nutat excelsis iugis,

Hinc vasta Syrtis geticum inversat mare,

Maeotis inde stringit Arcthoos sinus.

625

Quae spes inanes volvis? Ha nescis, misera,

Vindicta quo constet loco: me, me est opus,

Ego vel Athenis sola sum potentior,

Ego sum timenda. Desinant reges licet,

Ex hoc timere coniuges discant patres.

630

Ego, dum nefando coniugi reddam vices,

Pergam et nefando scelere completo domum.

Bene istituto fiat exemplo nocens

Vxor mariti: coniugem agnoscet suam!

Nutrix

Quo, misera, pergis, quo ve furibundam rapis,

635

Alumna, mentem? Rebus afflictis dacet

Praebere fortis: unica est mali salus

Nescire vinci, quoque demissa est magis,

Vires doloris opprimunt mentem magis.

Progne

Fluctu doloris obruor: non sum mea.

640

Talis carina fertur, abisso duce,

Cum saeva pelagi forte tempestas rotat.

Vos o recentes, caede miseranda obruti,

Adeste Manes: facinus explebo ocius

Quocumque tantum iusserit dolor modo.

645

Vindex sororis dicar, ulcisci libet.

Nutrix

Et vindicanti saepe vindicta obfuit.

Progne

Quem nam timebo, fata si nihil movent?

Nutrix

An non timebis Bistonum vires, mulier?

Non hic Athenae! Patrio tutam sinu

650

Fortasse credis? Tellus hostilis premet.

Progne

Nihil morabor, perfidus luat modo.

Nutrix

Moriere.

Progne

                    Moriar ulta.

Nutrix

                                             Fama te moveat.

Progne

Non it ad umbras fama, nec curant leves

Post fata Manes fama quid vulgi ferat.

Nutrix

655

Perimes, cruenta, morte crudeli virum?

Progne

Perimam, et nefando sanguine hic poenas dabit.

Nutrix

Lassat sacrilegas urna Bellides neque

Pensatur ullo fine tam tetrum facinus.

Su nil movet te, respice at gnatum, parens!

Progne

660

At qui sororem? Iam ipsa cum gnato patrem

Cremabo flammis, ipsa iaculabor faces

In regna Terei: tota splendescat domus

Regalis. Omnis eruam stirpis notas,

Super ipsa iaciar. Eia membratim occidat

665

Discerptus ipse: iam iuvat linguam trahere

Trucis tiranni. Meruit hic quicquid potest

Irata mulier,

Nutrix

                           Siste vesanos, precor,

Regina, motus: maius hoc ira malum

Tuisque maius viribus. Rex est Tereus,

670

Multum paterni roboris saevus gerit.

Progne

Non si ipse clipeum genitor opponat sibi,

Poena vacabit. Quisque contemnit necem

Rex est tyranni: moriar, ut mortem oppetat.

Nutrix

Horrore quatior, vrinis erectus, pavet

675

Animus, reliquit ossa consuetus calor.

Quondam hoc malum est? Quis tantum instigat furor?

En, ora torquens, mater aspectu truci

Furibunda natum spectat, invicem quoque

Vultus sororis. Superat et crescit dolor.

Progne

680

Quid hoc furore maius accrescit malum?

Libet experiri, quicquid est, quod me monet

Vltrix Erynnis. Ora Furiarum intuor,

Et ipsa Alecto, crine vibrato, sinu

Iniecit anguem. Lubricus venis meat.

685

Hortamur. Eia, quod mare et terra horreat,

Invade facinus: auctor audendi furor.

Quaenam haec sororum funebre inversat manu

Ferrum? Gremisco. Quis matrem impellit manus

Maculare duras impia nati nece?

690

Crudelis ille est: meruit ut facerem scelus.

Ferisse pudeat! Quo fugit coeptus furor?

Hoc, hoc libet quod timeo, vel siquid mali

Est peius usquam: non placet primis furor.

Tereus supersit, vivat, ut vivat miser

695

Optetque mortem: peius est votum nece.

Discede pietas. Prima concipiam nefas,

Quod omnis aetas horreat; post me pia

Sit nulla mater. Hoc sed est etiam parum.

Maedea Cholchis caede puerili manus

700

Maculavit. Addam maius huic sceleri scelus!

Magnum est quod animus fluctuat, quid sit tamen

Ignoro. Perge, furor, prope est, par est scelus.

Nil quaero supra: coniugem hoc decet meum

Nostrisque thalamis dignus est tantum furor.

705

Animum parentis pelle, siquid est tamen:

Eversa dudum coniugis nostri fides.

Evicit ille siqua fit sceleris mora

Pietate ma tris; vinco, si propero scelus.

Quemcumque sceleris miseret auctorem, miser

710

Est ipse pariter. Quicquid hic fuerit pium,

Quicquid morabor. Crimini tantum hoc detur.

Eia, anime, meditata aggredi cessas! Satis

Tempus querellis, iam satis tempus datum:

Parentur epulae, sacra splendescat domus.

715

Manibus parentis innocens cadat puer,

Vt ipse genitor viscera exedat sua!

Nutrix

Per has seniles deprecor mammas, hera,

Per spes anilis perque maiores deos

Desiste coeptis. Quae barbara ulla immanitas

720

Commisit unquam facere quod properas scelus?

Factura deinceps omne femineum genus

Nocens? Recedat impius mentis furor,

Nec tale facinus clara Pandionis domus

Inusitatum, pessimum, horrendum paret.

725

Vindicta quovis abeat, hanc partem sine.

Progne

Altrix (fatebor), pectora attonitae labant

Vario tumultu. Talis incerto ratis

Trahitur fragore, boella cum venti movent

Diversa rapidi. Si intuor poenam levis,

730

Si crimen ingens. Gemina me pietas movet

Cogitque pietas. Matris hinc nomen vetat.

Indulge, soror, ha, potius impune hoc ferat.

Spes una miserae ma tris hic solus puer,

Vterique nostri cara progenies Ythis,

735

Pignus parentis, unicum afflictae domus

Levamen, etsi genitor invisus mihi

In omne facinus excitet mentem feram.

Quid enim tiranni liquid intactum furor?

Oblitus ille decoris et nostri quoque

740

Miserique patris, virginem oppressit comitem,

Fideique pignus. Nec placet tantum scelus,

Nisi scelus addat: virginis socios necat

Ipsique linguam forcipe apprensam rapit.

Post haec paventem clausit immani specu

745

Simulatque mortem, lacrimas struxit quoque

Periurus: haec est coniugis nostri fides.

Post ista dubitas sceleris ulcisci, misera,

Per omne facinus? Pereat hic, non est meus

Diro parenti similis (ha nimium) puer!

750

Disce ex marito denique insigne facinus

Audere, Progne! Fluctuat pectus neque

Meminit parentis: tota sum, fateor, soror.

Furor relinquat corda, si facerem scelus

Male sana. Pereat fruvtus, irarum est satis.

755

Ego sum furore peior. Emittat licet

Pestes Averni dirus umbrarum arbiter,

Ipsas fugabo. Non capit sedem dolor.

Vtinam tulissem foeta natorum gregem

Vtero capaci, posset ut numerus ma tris

760

Saciare mentem! Quod tamen ventre tulit

Redeat in patrem: nil sit ex illo meum.

Nutrix

Mater, necabis unicum gnatum tuum?

Progne

Est nempe Terei.

Nutrix

                                   Cur necem meruit puer?

Progne

Scelere paterno gnatus emeruit mori.

Nutrix

765

Iniqua racio est crimine alieno pati.

Progne

Cum iusta quaerit ira paulatim cadit:

Non est furoris capere mensuram sceleri.

Gravis ira sontem respicit, poenam levis.

Nutrix

Alumna, quaeso, nulla te pietas movet?

770

Poteris, nefanda caede puerili manus

Maculare? Poteris, ipsa, per pueri caput

Vibrare ferrum? Deprecor, mentem exue

Diri furoris: mater est.

Progne

                                             Soror quoque.

Nutrix

Alias nocendi moeror inveniat vias:

775

Enses, venena, flamma vel sontem premat

Animamque saevus egerat.

Progne

                                                    Tellus prius

Gestabit astra lucida et caelum feras

Priusque luci preerit noctis dea

Tenebrisque Phoebus, quam meus mutet dolor

780

Decreta mentis.

Nutrix

                                Facere quo properas modo?

Progne

Faestus propinquat thracio regi dies,

Quo mos adire coniugi tantum dapes

Mensasque regis. Aggredi licet patrem

Dapibus nefandis: sanguinem bibet suum.

785

Huius diei faxo sit semper memor!

Commissa, nutrix occule!

Nutrix

                                                 Hoc annis mea

Solet senectus tarda: praestabo fidem.

Chorus

Quaecumque extat fortuna nimis

Altoque ferit vertice nubes,

790

Placido regnet licet in ocio,

Finisque suos ambiat unda

Tagus aurata et gemmifer Hyster,

Nullo rerum pondere pressa,

Corruit in se, nec capit unquam

795

Placidae regnum limina vitae.

Animos regum turbine versat

Fortuna suo, rapit ambicio

Vulgique favor, pluris mergunt

Numii luxus luxusque comes

800

Dira libido. Cactus vixit

Iuppiter olim, cum dicteo

Pauper in agro patrem fugeret,

Ast ubi fregit sceptra parentis

Vacuoque sedens solus Olimpo

805

Sub te terras vidit apertas

Tractusque maris et vaga siderea,

Tunc Iunonem, fallere coepit.

Nunc Alcmenem capit Amphitrio

Cessasque tuos, Lucifer, ortus

810

Iussus longam lucere noctem;

Nunc pharetratae virginia arma

Humeris sumpsit, crura coturno

Sringens, tenui subligat auro

Per colla comas; modo littoribus

815

Nivei simulans membra iuvenci

Equitem dorso per freta tulit;

Candida plumis brachia movit,

Placido fundens gutture carmen

Improbus ales. Pauci reges

820

Sacrata colunt iura pudoris.

Non ullius foedera lecti

Animos tardant, odere thoros,

Nec cognato sanguine virgo

Tuta est; pronus furor in vetita

825

Vetitumque nihil. Maxima pars est

Quae nullius numinis aras

Colat atque animae restare nihil

Post fata putet, nec tartareis

Horrida flagris verbera curet.

830

Magno miseri iudice causae

Librantur nostrae: Eacon umbras

Ipse fateri crimina vitae

Subigit. Quicquid gessimus olim

Patimur: nulli crimina parvo.

835

Nec prosunt tituli ordine certo:

Purpura damnat. Mediae turbae

Pauci nigro livida fondo

Aequora verrunt. Foelix pauper,

Qui contentus modico vivit

840

Nullique gravis tempora ducit.

Pauperis intrat limina nunquam

Immunda Venus: vincere somnos

Studio coniunx rustica temptat,

Servat castos horrida mores

845

Casa, nec nimiae solvunt epulae.

Mox, cum placidae fata senectae

Vltima cursus egere suos,

Foelix moritur, nec marmorea

Corpus in archa balsama servant.

850

Pauci reges ultima vivunt

Tempora vitae, pauci sicca

Morte recedunt. Alius diri

Signa comaetae trepidet; nullis

Territa monstris nostra senectus

855

Spacium vitae finiat actae.

Sed quid trepido nuncius ore

Portat? Dubios ede tumultus!

 

 

QVARTVS ACTVS

 

Nuncius

Terrore quatior: sceleris ante oculos trucis

Imago pendet. Totus horresco memor!

860

Heret palato lingua.

Chorus

                                       Quid portas novi?

Nuncius

O thraca tellus, scelere perpetuo nocens

Quamque monis aetas damnet! O dirum nefas!

Quae Cholichis unquam, qui ve dispersi Scithae,

Quae regio tantum fecit aut credet nefas?

865

Abominandus ipse Diomedes minus.

O sors acerba, scelere punitum scelus!

Eversa cuncta.

Chorus

                              Mitte perplexe loqui.

Post prima scelera nemo mirari solet,

Siquod secundum maius exoritur scelus.

Nuncius

870

Me, me procellae, ferte disiectum undique,

Vbi Caribdis Sicula disturbat freta,

Vbi Scilla canibus latrat accinta rabidis.

Chorus

Effare aperte, nos pariter et te leva.

Nuncius

In parte regiae ultima stabulum latet,

875

Vbi Diomedes, pecoris impii dominus,

Humana saevus pabulum diris feris

Secabat ipse viscera et capita sanie

Madida superbus alta figebat manu

Foribus tremendis; sempre infaustus cruor

880

Vndabat, ipse donec armenti dominus

Suo scelere peremptus ac poena nocens.

Hic nocte tota voce ferali gemunt

Vmbrae vegantes, strepitus horrendum intonat

Tractae cathenae. Fremere crudelis ibi

885

Fama est leones; saepe latratu specus

Reboat, tremiscit terra, discordes deae

Quatiunt rogalis igne funesto faces.

Inumana regis saepe despecti premit

Manes flagellis turba. Quo, postquam furens

890

Regina subiit, parvulum trahens Ythim,

Philomena subiit. Spectat hanc primum soror,

Deinde natum mater aspectu truci.

Paulum morata: "Quid", inquit, "tempus iuvat

Conterere lacrimis? Tempus ulcisci venit

895

Thalamos pudici coniugis, stupra et scelus.

Germana, temet axcita; hunc similem patri

Iuvat esse, dum perficio quod struxi nefas".

Sic fata, Furiis concita, infantem trait

De more vitali, quem aspra lactentem rapit

900

Hyrcana tigris. Ille blanditur matri

Parvis lacertis genua complexus puer.

Dimitte matrem, fata te expectant tua,

Dimitte. Non est mater irata mulier,

Ferior leena foeta quae catulos trait.

905

Spes vana patriae, deperii parvus Ythis,

Generosa proles gentis actheae, nepos

Mavortis, unum thraciis rebus decus,

Pietatis in quo plus tamen fuerat avi,

Animos feroces quamvis a stirpe traheres.

910

Non tu tenebis sceptra thraicia, puer,

Non iura populis patrio solio dabis,

Quod mater amens quaerit ulcisci scelus

Maiore scelere, fata non facient tamen

Te te nocentem. Nescius culpae cadis.

915

Vtcumque moritur innocens, foelix moritur.

Chorus

Quis ede, durus raptor infantis fuit?

Nuncius

Mater citato transilit ferro latus.

Quod tam cruentum dirus admisit nefas

Diomedes? Vltro cecidit in matrem puer:

920

Ferale stabulum gemuit.

Chorus

                                                O novum scelus!

Nuncius

Vtinam scelere contenta desistat truci!

Immota mater properat hinc aluid novum,

Vt hoc premattur scelere maiori scelus.

Chorus

Quid ultra atrocius potuit? An pabulum

925

Inhumana pueri viscera exponit feris?

Nuncius

Vtinam, feroces quod solent irae, rogo et

Humo arcuisset, tradat epulandum feris!

Pietas vocetur illa. Si quaeris nefas,

- o dira fata! - nobili trunco caput

930

Tereo secatur, caetera in partis rapit,

Artus calentis tractat et fibras manu,

Nec flexit oculos. Adiuvat Prognem soror:

Costas trucidat, pectoris crates rapit,

Humeris lacertos amputat ferro levis.

935

Pars haec aheno volvitur, aestu laticem

Miscente, at illa, verubus affixa, ingemit.

Fumus Penates obsidet totos niger.

Disponit ipsa lancibus diras dapes,

Gnatum parenti. Viscera edisti tua

940

Ignarus: etiam hoc deerit et scies miser!

 

Idem chorus

Omnis vincunt dira Prometei

Semina Furias. Iam nihil est quod

Postera credant specula vetitum.

Credimus iras

945

Quascumque ferunt Cholchidos: omnis

Scelerum formas tellus nostra

Vicit. Sed tu, miserane puer,

Vadis ad Manes, culpae nescius,

Diros. Maneant digna parentis

950

Praemia facti, quamquam digna es

Tu poena, puer: impiae matris

Victima caesus dirique premis

Viscera patris.

 

 

QVINCTVS ACTVS

 

Tereus

Faestum diem celebrare quid vetat mihi

955

Animumque turbat mobilem incerto metu?

Quid heret animus? Propsero regnum in statu est.

Ego quid tremiscam nescio, timeo tamen.

Modo inter aras, sacra cum ferrem deis,

Repente cecidit regii capitis decus.

960

Vidi cruorem verti in obscenum pariter

Bacchi liquorem, flevit in templis ebur,

Emicuit ara, flamma per totam domum

Erepsit. Etsi timeo nil, piget tamen

Sacri nefandi. Sed quid horresco? Procul

965

Secede, terror. Quisque praesagit sibi

Vanos timores, meruit in veros cadere.

Pocius retexe fronde viridanti comam,

Indulge Baccho, voce faestiva cane.

Progne

Vide ut superbus regio solio incubet,

970

Nec credit ullo posse devinci malo.

Conviva laetus, exple sacratis famem

Dapibus, cruore pelle matorum sitim!

Sic te superbe!

Tereus

                               Solus afferre solitam

Gnati quietem posset aspectus mihi.

Progne

975

Philomoena posset sola solamen mihi

Afferre.

Tereus

                  Segnis inter exanguis iacet.

Progne

Idem inter umbras natus exangues cubat.

Tereus

Omitte, coniunx, ista.

Progne

                                          Coniugem vocas,

Nefande Tereu?

Tereus

                                 Quod malum audio?

Progne

                                                                          Nequeo

980

Crudele gaudium ferre; per totos rigor

Artus cucurrit. Iam iuvat vultus patris

Spectare primos.

Tereus

                                  Quicquid est, parcat meo

Gnato.

Progne

                Bene est. Scelus peractum est: hunc amat.

Tereus

Vocetur. Vbi natus latet diu mihi?

Progne

985

In te latitat.

Tereus

                         Vbi est Ythis?

Progne

                                                      Scies.

Tereus

                                                                    Vbi est?

Progne

Stupro sororem qui violat, effer quoque,

Linguam trucidat virginis, socios necat,

Epulatus ille est impia natum dape.

Philomena, pueri profer extincti caput

990

In ora patris. Hunc ne cognoscis, pater,

Magis an sororem?

Tereus

                                      Sustines, rerum sator,

Tam gravia scelera? An vanus in gentis timor

Fulmen coruscas? Misce dilluvio omnia:

Fluvii rapaces, fontibus ruptis, meent.

995

Dimitte habenas, merge ad infernos lacus

Animas nocentis, pondus invisum rape,

Dehisce tellus, Tartari fondo occule.

Me, me trisulco fulmine invisum pete,

Sator deorum, quo trium moles cecidit,

1000

Erecta caelo montium atque hostes feri.

Sum fulminandus ignibus sacris ego,

Ego sum cremandus. Si, pater, natum paro

Mandare flammis, quas, miser, voces dabo?

En ora cerno quodque de toto est super

1005

Caput cruentum! scelere materno occidis

Culpa parentis. Hanc ego merui necem.

Hunc te, Ythi, genitor video? Quis fleat satis

Meas miseras? Tumulus est nati pater.

Quis inhospitalis Caucasus tantum nefas,

1010

Aut quis Procustes, qui ve contemptor deum

Busiris unquam, quae barbara ulla immanitas

Commisit? In me natus innocens iacet,

Destra parentis caesus. Hoc uno pater

Superos timebam. Genitor explevi sitim

1015

Gnati cruore. Da, pater nostri nimium

Oblite Mavors, tela, vel coniunx dabit:

Eviscerabo corpus, ut gravis redeat

Cibus. Negatur? Hoc negat Progne mihi?

Philomena praebe! Si miser non sum, nega.

Progne

1020

Iam summa voti contigi: Tereus dolet.

Nunc restitutum credo germanae penitus

Raptum pudorem, nunc meis thalamis fidem.

Erepta ferro lingua nil curo, miserum

Dum muta videat. Virgines stupro opprime,

1025

Commenta mortis funerea et fletus para,

Dum te nequiciae pigeat aliquando tuae.

Advenit ecce tempus et dies mihi

Quo te, superbe, dum nihil times, premerem.

Manibus parentis cecidit hic natus tuus,

1030

Partita pueri corpus in partis soror:

Pars haec aheno volvitur aestu laticem

Miscente, at illa, verubus affixa, ingemit.

Post haec cruorem miscui sacro mero

Poterat sine ulla caede puerili per agi

1035

Vindicta, poterai temet in flammas dare

Oculosque pressis unguibus ruere aut aliquam

Instruere mortem, poena sed visa est levis

Quaecumque finem ponit erumnis nece.

Hunc cerne, genitor.

Tereus

                                        O novercales manus,

1040

Quae Cholchis, unquam tanta commisit scelera?

Immitis, atrox, illa se tantum nece

Contaminavit: scelere vicisti scelus

Et morte maius ausa post mortem nefas.

Tuum est quod hausi crimen, horrendas dapes,

1045

Ignarus.

Progne

                   Insons criminis nomen fugit.

Tereus

Quo, quo profanus civium aspectus fugiam?

Quae latebra misero tuta? Quo praeceps ferar?

Me, me procellae trans quoque occeanum rapite,

Quo nullus hominum, nec ferae, nec sol meet,

1050

Aut inligato Rhodope sub Thressae iugis

Ales Promethei tundat aeternum iecur.

Progne

Rhodopen poposcit? Cara post stuprum est tibi,

Periure Tereu. Virgines stupro opprimis?

Tereus

Tu, saeva, natum?

Progne

                                    Fateor, et iuvat tuum.

Tereus

1055

Quid meruit infans?

Progne

                                         Gnatus emeruit mori

Tuapte culpa.

Tereus

                            Vindices testor deos.

Progne

Pociuus pudoris numen intacti voca

Tereus

Te te sequentur Furiae.

Progne

                                              Ythis solus patrem?