1. ad Bartholomeum Rovarellam
Hoc te, si fas est, donamus munere, presul
Magne Rauennatum: carmina pauca lege.
Nil hic continui poteris reperire laboris,
Hora sed hic uarium quelibet urget opus.
5
Sunt, fateor, nuge; sed amant quoque seria nugas:
Quis faciem Socratis semper habere queat?
Tempora consiliis, sunt tempora digna theatris,
Nec male post Senecam, Plaute, legere mihi.
Prisca fuit multo quam nostra seuerior etas:
10
Illa tamen ludos, reperit illa sales.
Nec tibi uel Petri cum successore moranti
Quoslibet abdictos credimus esse iocos.
2. ad Quadratum
Que te causa dedit nobis, Quadrate? Quid optas
Aut media speras figere barbarie? -
Confiteor: sanctam ueni dicturus ad aram;
In causis lites cum Cicerone feram. -
5
Aspice causidicos: minima est uindemia, soli
Sergius et Sybaris reliquias relegunt. -
Si nil iura ferent, dictare poemata possum:
Orpheus atque Linus non meliora cudent. -
Stulte, quid insanis? Nescit toga barbara uersus:
10
Nudus Virgilius, nudus Homerus eris. -
At dominis seruire queam. - Vix quinque sub ista
Spe uiuunt famuli, cetera turba perit. -
Dic age, quid faciam? Nam certum est uiuere nos hic. -
Mentiri aut leno si potes esse, mane.
3. indignatio
Vincite, damnati per secula, uincite mores:
Officium nullus possit habere bonus.
Siquis at impurus, siquis ceruicis acerbe,
Siquis crudelis, suiquis adulter erit,
5
Siquis ob incestum famosus, siquis auarus,
Proditor antique siquis amicicie,
Siquis delator, siquis periurus et omni
Fraude potens, siquis lenoque furque fuit:
Hic habeat nummos, hic edes, predia, seruos
10
Et fasces summi, si licet, imperii.
Magne pater superum, quo nunc tua cura recessit?
Hec populum pateris crimina ferre tuum?
Quid loquor? Ira pii non est festina Tonantis,
Sed magis ut differt, sic coquit illa magis.
4. epytaphium Emanuelis Chrisolore Greci
Ille ego qui Latium priscas imitarier artes
Explosis docui sermonum ambagibus et qui
Eloquium magni Demosthenis et Ciceronis
In lucem retuli Chrisoloras nomine notus:
5
Hic sum post uitam et peregrina in sede quiesco.
Huc me concilii deduxit cura, trium dum
Pontificum ecclesiam uexaret seua tyrannis.
Roma meos genuit maiores; me bona tellus
Bizantina tulit, cinerem Constantia seruat.
10
Quo moriare loco nil refert: undique celum
Penarumque locus mensura distat eadem.
5. in mundum
Cur me, munde, uocas? Cur me spe pascis inani,
Cui nihil est certi perpetuique boni?
Forma diu nulla est, pereunt splendorque nitorque
Nec uires possunt corporis esse diu.
5
Quid mihi diuitie, quid ue alta palatia prosint
Regnaque, si nequeunt tollere mentis onus?
Stulticiam et morbos et curas regibus aufer
Et ne cogantur, dum uocat hora, mori,
Assit honor semper maneatque potentia longum,
10
Nulla uoluptatis tempore uis pereat:
Tunc ego te dicam magnum fatearque potentem
Militiam cupiens et tua castra sequi.
Sed te ceca regit uario fortuna labore
Nec lux quid pariat crastina nosse potes.
15
Desine blanditiis homines accersere falsis:
Stat seruire Deo, qui bona certa dabit.
6. in iuristam maledicum
Ingenio dotate malo, qui carmina temnis
Et laudas que non discere iura potes:
Bartolus et glose desint: quasi mutus abibis
Nec tabulas bis sex nec noua iura coles.
5
Si sapis, ergo tace nec perge lacessere uates,
Stutitiam si uis posse latere tuam.
7. in falsum preceptorem
Cur de preceptis loqueris male falsus honestis,
Si non, ut dicis, uiuere posse studes?
Tantum animo prosunt egro bona uerba sine actu,
Corpore in egroto quam sine re medicus.
8. ad Neapolitanos
Quid dubitas tanto portas iam pandere regi,
Parthenope? Non hic hostis, ut ante, uenit.
Parcere subiectis didicit, domitare superbos:
Quod fortuna iugum fert tibi sume libens.
5
Nec tibi turpe putes decimo si uinceris anno:
Troia etiam tanto tempore capta fuit.
9. ad regem Aragonum
Quis se, Alfonse, tibi regum par comparet usquam,
Qui superas cunctos nomine reque uiros?
Quis tantum ditionis habet terraque marique?
Virtutis quis tam corporis atque animi?
5
Non sibi te late dominarier inuidet orbis,
Qui mallet totum se patuisse tibi.
Quis te uel melius regeret uel iustius illi
Maiorique daret cum ratione modum?
Quid dicam? Vel tu deus es uel nullus in orbe est,
10
Tantum qui pre te nomen habere queat.
10. ad Galeazium cur opes expetantur
Quid ualeant nummi querunt, quid predia, quidam,
Si natura cupit nostra petitque parum.
Grecus Aristippus Libie deserta peragrans
Aurea deiecit pondera, ne premerent.
5
Fecit idem Crates, ultro qui perdidit aurum,
Vt leuius posset discere quod saperet.
Flumine si uitam, prisca si ducere glande
Possumus et corio pellere frigus iners:
Nocte die totiens cur suspiramus et acres
10
Nunc hoc, nunc illud acceleramus opus?
Per mare pauperiem fugimus, per saxa, per ignes,
Cuius quam remur non graue pondus erat.
Sed non omnis amat preceptum pythagoreum,
Possit ut in solis caulibus esse satur.
15
Pocula post nato cedunt acheloia uino
Nec patitur pretium glandibus esse Ceres.
Iam dudum paruo cessatum est uiuere guttur,
Dum nemore omne feras uerrit et omne freto.
Lentibus at si tu uiuas et farre secundo
20
Et comedas tantum quod tuus ortus habet,
Excludere foras, digito monstraberis: hic est,
Hic est, cui tantum cena paratur holus.
Adde genus uestis, tyrio quam murice tingunt,
Atque etiam scithicis uellera sumpta feris.
25
Te si crassa tegit paulum pertusaque lena,
"Pauper adest" dicent, "postibus adde seram".
Dic: "aperi: potus Cyrre de fonte reuertor
Et uellem domino pauca referre meo",
Nil facies. Puero "portam seruare memento"
30
Conclamant; "aperi, purpura siqua uenit".
Temporis hoc uitium est, et nos cum tempore oportet
Viuere: sic magnas quilibet optat opes.
At si uirtutes, Galeazi dulcis, amarent
Reges, sat fuerat omnibus esse probis.
35
Sat fuerat, dixi. Satis est; nam munere terre
Mercamur dominos, sed probitate deum.
11. in scribam duellatorem
Scriba, quid insanis, durum gesture duellum?
Crede mihi: non est lancea, quod calamus.
12. Ludovicus ad Hyspilam
Nulla mihi argenti sunt munera, nulla uel auri,
Nulla mihi gemma est, purpura nulla mihi.
Quid facimus? Quo te uenerabimur, Hyspila, dono?
Nil tibi quod donet pauper amator habet.
5
Accipe quod multo reputes prestantius auro,
Namque meum totum do tibi, sume, animum.
Queque uoles faciet. Si iusseris, ibit in ignem;
Si sit opus, pro te stat sibi uelle mori;
Si non sum facie, si non sum corpore amandus,
10
Attamen officio sum bonus atque fide;
Te si forma dedit cunctas superare puellas
Et similem Veneri reddidit atque Helene:
Pone tamen fastum; nam furtim labitur etas:
Nulla iuuentutis gloria firma satis.
15
Accipe me, serua, miserere fidelis amantis;
Nam melius nil est quam pietatis opus.
13. idem ad quadratum
Cinthia sepe tuos quamquam uiolauerit ignes,
Sat tibi quod thalamos non amat illa meos.
Nil ea post alios quid agat te cura remordet:
Ne post me ueniat te timor unus habet.
5
Desine Trasonem falsis damnare libellis,
Cuius apud nos est intemerata fides.
Sed non ista sibi poscit mea carmina laurus;
Orchestram si uis scribere, scribe mihi.
Cede iocos aliis; nos grandia gesta canamus
10
Et semper iuuenem uiuere crede nephas.
14. ad Gasparem Slik imperialem cancellarium
Omnibus est animis nunquam mortalis origo:
Spiritus ex alta cuilibet arce datur.
Illinc Iapetides ignem ducente Minerua
Traxerat, ex illa uiuimus usque face.
5
Hinc memores facti diuinorumque capaces
Et iusti multa cum pietate sumus.
Hinc uis ingenii miras excogitat artes
Seu belli fuerint tempora siue toge.
Cur tamen hic alium superat, cur doctior illo
10
Hic atque ille alio? Cur ualet ille nihil?
Cur uel Thersites minor est quam fortis Achilles
Vel Cicerone satus laudis honore caret?
Nempe animus, postquam corpus terrenaque membra
Induit et uincla corporis atra subit,
15
Protinus hec tantum uis deperit ignea, quantum
Corporea plus se polluit illa fece.
Pondus ad ima trahit uitiisque inuiscat acerbis,
Virtuti leuitas seruit et astra petit.
Nunc ratio sensum oppugnat, nunc sensus in illam
20
Surgit et hac domita pergit in omne nephas.
Otia tunc subeunt, conuiuia, balnea, somni
Et Veneris quantum Sardanapalus amet.
Tunc ire et gemitus rixarum, tunc grauis auri
Et nullo penitus ere domanda sitis.
25
Que postquam regnant, Circem uenisse putato,
Que uultus hominum uertat in ora suum.
At ratio superans, generose laudis amatrix,
Nil preter rectum, semper honesta cupit.
Paruit huic siquis nullaque in parte rebellis
30
Extitit aut paura: uir bonus ille fuit,
Etheree mentis custos, cui mole sub ipsa
Corporis ingessit fex lutulenta nihil.
Vtque lutum penetrat nec se deturpat Apollo,
Terrea celestis pertulit antra uigor.
35
Alcide iuueni placidam dum membra quietem
Cepissent, gemine comparuere dee.
Altera preclaros illi spondebat honores,
Si secum uellet ferre laboris iter;
Altera "nil opus est" dixit "(mihi crede) labore;
40
Sume uoluptates, quas tibi amica paro."
Ille autem primam complexus in ethera tendit
Et docuit magni se genus esse Iouis.
Sic omnes fecere uiri, quos Grecia laudat,
Seu sit Aristoteles siue sit ille Plato.
45
Nomen in hectoreum totus sese erigit orbis
Miratus tanti fortia facta uiri.
Quid referam externos? Satis est romana propago,
Siquis amat uirtus scire quid alta queat.
Quas Deciis laudes, quas ferre Catonibus et quas
50
Fabritio nosti secula prisca solent;
Pompeium, Fabium et referentem signa Camillum,
Scipiadas quis non credidit esse deos?
En quod eos ratio duxit, non praua libido,
His parta est que non fama perire potest.
55
Hos et tu proceres inter numerabere, Gaspar,
Qui neue fortuna es nec probitate minor.
Vtque aliis pandam quid sit, quod miror amoque,
Pauca uelim de te dicere, magna tamen.
Ingenio polles miro cernisque futura
60
Consilioque uales eloquioque uales.
Vtque Mitridati uarias nouisse loquelas
Est decus: est eadem gloria magna tibi.
Pectore amiciciam seruas, scelus omne perhorres
Collaque nec rapide flectis auaricie;
65
Namque puer frenis animum domuisse ferocem
Diceris, ut iuuenem qui bene nutrit equum.
Hinc uarios casus et magna pericula rerum
Exsuperans claris adnumerare uiris.
Regibus hinc notus cepisti et carus haberi
70
Ferreque promerite cingula militie.
Adde, quod est maius et nulli contigit ante:
Cesaribus signas iam sine lite tribus.
Vera hec nobilitas, uera est hec gloria, que te
Sublimem toto reddit in orbe uirum.
75
Hec tibi coniugii splendorem contulit alti,
Ex quo uel sobolem dii tibi dent similem.
Atque utinam de te prognati exempla sequantur
Claraque perpetuo sit tua posteritas.
His tamen ut meritis Cesar condigna rependat
80
Premia, sint Lachesis stamina longa tue.
Viue diu felix nostro cum Cesar condigna rependat
Premia, sint Lachesis stamina longa tue.
Viue diu felix nostro cum Cesare, quando
Dignus es illius, dignus et ille tui est.
85
Viuite felices ambo penitusque beati
Et me uel famulos inter amate probos.
15. in monachum minorem
Si non uult frater, si non uult esse magister,
- causidicus non est - scurra sit ergo minor.
Si non uult corui, si non uult nomen oloris,
Inter cecropias pica uocetur aues.
16. ad Gasparem Novariensem
Que mihi mittebas, eadem preconia reddo,
Gaspar, et aoniis, que te docuere, puellis
Ingentes refero grates. Ne subtrahe musis
Ingenium, natura tibi quod prebuit, altum.
5
Perge uiam, qua te gaudere Nouaria possit,
Quantum pulchra suo gaudet Verona Catullo.
Sic tua penneie contingent tempora frondes
Et grandi poteris suras uincire coturno;
Namque tuas noui cantanda in carmina uires
10
Et uenam ingenii. Dii te patrieque mihique
Conseruent: maneat quod iam mihi firmat Apollo.
17. ad eundem
Vsque adeo uanum referunt Demosthena quidam,
Gestiret uetule ut laude ferentis aquam
Atque illo se se priuari nolle susurro
Diceret. En non me gloria laudis agat.
5
Stoicide famam temnunt: cur nomina libris
Inscribunt: Senece hoc siue Catonis opus?
Virtutis precium laus est et gloria magne
Nec bonus est, quem non tangat honoris amor.
Se tamen expendat ius est et ponderet hic se,
10
Quisquis amat laudis tempora longa sue.
Theseus Alchide cedat, Patroclus Achilli
Nec uelit hectoreum nomen habere Paris.
Sic mihi tu, Gaspar, si uis dare nomina, da que
Dicere Virgilius non queat: hec mea sunt.
15
Namque genus probri turpisque notaminis instar
Virtuti laus est non sociata sue.
17. epytaphium Ciceronis
Hoc iacet in tumulo Romane gloria lingue
Tullius, infande quem rapuere manus.
Antoni gladiis cecidisti, magne senator,
Et caietanus te sepeliuit ager.
5
Eloquii cunctos superasti laude Pelasgos
Tutaque te solum consule Roma fuit.
Ergo licet tumulo tua membra tegantur opaco,
Non tamen hec nomen mors tulit omne tuum.
Dum celum terras respexerit et mare celum,
10
Effugient laudes secula nulla tuas.
Vos, qui transitis, pueri iuuenesque urique,
Sistite et: o Cicero, dicite, noster, aue!
19. aliud
Tullius Arpinas tegor hic, sed corpore tantum,
Parsque mei melior, spiritus, astra tenet.
Seruaui patriam, seruaui iura senatus,
Consule succubuit me Cathelina malus.
5
Me patrem eloquii ueteres dixere Latini,
Cessit et ingenio Gretia docta meo.
Sex decies fruges et ter mea uita nouatas
Viderat, ense pium cum tulit ira caput.
20. Silvii patris Enee epytaphium
Siluius hic situs est nulli probitate secundus,
Quem dederat patrie picolomina domus.
Dum bona nobilitas potuit sua iura tueri,
Clarus erat: periit, cum perit illa, simul.
5
Vnicus est uite fructus uixisse beate,
Cetera pretereunt, spiritus astra petit.
Discite, mortales, celum uirtute pacisci;
Namque alia nulli queritur arte polus.
21. contra Rhenenses neutrales
Ite domum, proceres, neutralis turba. Quid obstat?
Eugenius posthac pastor habendus erit.
Sic placitum superis, sic stat sententia regis:
Pone supercilium, Rhene superbe, tuum.
5
Nec te peniteat sancti mandata parentis
Suscipere atque anime consulisse tue.
Respice, quid faciant Galli flauique Britanni
Italieque duces, et quid Hyberus agat.
Aspice germanus qua se circuntulit Hyster:
10
Eugenio trepidum flectitur omne genu.
22. ad Hystrum
Hyster, ut indignum faueas transire poetam,
Te precor, et placidum cede benignus iter.
Nonne uides magnis uexata carina procellis
Vt nequit inceptam continuisse uiam?
5
Inuida uentorum rabies et dira malorum
Fata meum cupiunt abbreuiare diem.
Promerui, fateor, mediis iacuisse sub undis
Et fieri magnis piscibus esca tuis.
At tu, si ueterum uera est sententia uatum,
10
Numen habes: numen cunuenit esse pium.
Da spatium uite, da fluctus esse quietos,
Daque uiennenses me reuidere domos.
Hinc ego rauraco quantus de monte feraris
Et quantus dicam rura sueua seces,
15
Norica quam pulchro percurras flumine regna
Quamque tumens Eni lata fluenta bibas
Et quam te placido susceperit Austria uultu
Pannonieque planis ut remoreris agris;
Vt Tribalos lambis, ut diuuidis inde Valaccos,
20
Vt scythicis prebes pocula larga uiris
Vtque dein bis ter Euxini in uiscera mersus
Optima nauigio flumina magna uehis.
Hec tibi, si placeant, reddentur premia; namque est
Immemor accepti nemo poeta boni.
23. ad Conradum monachum
Gallorum magno que scripsi carmina regi
Reddendum trutine respice si quid habent.
Doctus es et musis semper comitatus et ipsa
Est tua cum sanctis uatibus aucta domus.
5
Ne referam plures: qued auunculus? Ille deorum
Colloquio et suaui carmine iunctus erat.
Sed tua iam uirtus clara elucescit in orbem:
Perge uiam et nomen non tibi dispar erit.
Sic opus hoc nostrum potis es relimare: lege ergo
10
Carmina iudicio discutienda tuo.
24. ad Carolum regem Francorum
Sis licet inuictus multoque in prelio uictor,
Carole, Gallorum rex inclite, sit licet ingens
Gloria gestorum; turmas ductante puella
Fregeris et duces, qui te regnumque petebant:
5
Ista tamen longos non est mansura per annos
Fama, pium si non inuenerit ipsa poetam.
Desinat Eacides, qui uicerat Hectora Trohem,
Nomen honorati dudum labatur Vlixis,
Ni quibus in rebus fuerint scripsisset Homerus;
10
Egregius perat musa reticente Maronis
Troius Eneas pietate insignis et armis.
Omnia nata cadunt, nata omnia surripit etas:
Nascimur ad mortem tacitisque senescimus horis.
Carmina sola necem possunt depellere:mangos
15
Eripuere uiros a mortis dente camene.
Nulla potest uires effringere carmini etas.
Immortalis erit, nullis obscurus in annis,
Qui sua facta dabit numeris cantanda poetum.
Ergo tibi et sancte gestorum consule fame:
20
Quere tuas aliquem ualeat qui scribere laudes
Eximias nomenque tuum claramque tuorum
Et gentem et stirpem troiano a sanguine cretam.
Est opere precium belli cognoscere quales
Scribentes habeat uirtus spectata domique
25
Indigno et gracili non committenda poete.
Prestat ames aliquos, qui munus Apolline dignum
Efficiant studioque petant Elicona uirentem
Assiduo et tenui deducta poemata filo
Reddere promittant et uatibus addere calcar.
30
Hos uocites et egere uetes et carmina cogas
Edere uel priscis non aspernanda Latinis.
Quis tamen has tantas audebit sumere curas?
Quis dabit ingenium uiuax et ad omnia tritum,
Vt possit patulas implere legentibus aures?
35
Sunt qui magna canunt dominorum bella ducumque
Eternamque ualent homini concedere uitam,
Qualis ad Italiam siculis Antonius oris
Venit, ut illustris perstringeret acta Philippi
Marrasiusque simul, cui non uetuere paterne
40
Sicelides muse pretendere ab ubera guttur.
Quin etiam Vegius, quem diue aluere sorores
Pierie, missum celesti munere nobis,
Atque alii, quorum sunt nomina nota leporque
Dicendi, hos tecum conducere sit tibi cure.
45
Hortari ut scribant, concedere multa laborum
Premia: te eternum facient celoque locabunt.
25. ad Petrum monachum
Petre, tuas legi, quam longa est, nocte tabellas:
Carmen et ingenium collibuere mihi.
Seu te Melpemone, seu queuis una dearum
Instruxit: uatis nomen habere potes.
5
O que Parnasi diuino gurgite gaudes,
Serta, precor, Petro necte, Talia, meo:
Purpureos uiridi flores adnecte corone
Et cari capitis cinge, puella, comas.
26. epytaphium Iuliani Romani
Roma fuit patrie, fuit et Basilea sepulchro,
Inuida, post dominum me quoque habere uolens.
Vtque illum possis et me cognoscere, lector,
Hic Ludiucus, sed Iulianus ego.
5
Frustra ego tot terras, frustra ipse tot equora uidi,
Frustra et thesauri sic studiosus eram.
Peccaui, fateor; sed, si peccata requiris,
Magne Iesu, ulcisci: quis tuus hospes erit?
At tu, qui nostrum calcas aliquando sepulchrum,
10
Crede mihi: quod sum, tu quoque puluis eris.
27. Ludivici Pontani epytaphium
Quin fletis, leges, quin fletis, iura? Sepultus
Nam Ludiuicus in hoc marmore delituit.
Hic uos ornarat uestrasque, ubicunque fuerunt,
Soluerat ambages; nunc sine uoce tacet.
5
Heu uoces! Heu uerba uiri diuina memorque
Ingenium: quo nunc uis tua muta loco est?
Te Roma atque omnis plorabit Etruria teque
Tota petet lachrimis itala terra piis.
Proh uanas hominum mentes! Proh pectora ceca!
10
Cuique dies certum est fata dedisse suos.
Et nos, cum superi statuent, ueniemus ad illos:
Nemo parum uixit, cui bona uita fuit.
27a. Ludovici Pontani epytaphium
Si mille aut toidem rapuisses usque uirorum,
Pestis, adhuc poteram parcere, seua, tibi.
At tu quo nusquam fuerat prestantior alter,
Extinctum in primis reddis, iniqua lues:
5
Quin fletis leges, quin fletis iura, sacrique
Nunc canones: obiit, quem coluistis, herus.
Hic uos ornarat uestrasque, ubicunque fuerunt,
Soluerat ambages: nunc sine uoce iacet.
Hec uoces, heu uerba uiri diuina, memorque
10
Ingenium, quo nunc uis tua muta loco est?
Heu, Romane, iaces, quo nec romanior ullus
Ante fuit, quo nec forte futurus erit.
Te pater, et carus retur modo uiuere frater;
Heu quantos gemitus ille uel ille dabit.
15
Te Roma atque omnis plorabit Etruria teque
Tota petet lachrymis itala terra piis.
Te nunc concilium, te nunc ululatibus unum
Ipsa quoque extinctum queritat ecclesia.
Heu uanas hominum mentes, heu pectora ceca:
20
Cuique dies certum est fata dedisse suos.
Et nos cum superi statuent, ueniemus ad illos:
Nemo parum uixit, cui bona uita fuit.
28. epytaphium Cardinalis Placentini
Branda, caput rubeo texit cui papa galero
Atque Placentinus nomine gnotus eram,
Hic sum post uitam, fuerat que longa, sepultus.
Si bene quid seui, nunc bona messis erit.
29. epytaphium Archiepiscopi Mediolanensis
Insubres rexi presul rexique Ticinum,
Presul apud Gallos notus aquensis eram.
Sub me cum bellis Aquilam vexaret acerbis
Braccius infelix vincula dira subit.
5
Non hec me genuit, sed docta Bononia tellus
Franciscoque mihi nomen habere fuit.
Vixi, dum licuit, mundo peregrinus in isto;
Civis in etherea nunc peto sede locum.
Audi hec qui transis: ego non, si vertere retro
10
Fata queam, plus hoc vivere in orbe velim.
Mors hominem curis solvit redditque beatum,
Si pia precedens vita decensque fuit.
30. de Beata Virgine
Pone lachrimosam tristi de mente querelam
Quisquis fortune uulnera ferre gemis.
Huc uenias, hinc arma petas: tibi uirgo roganda est,
Mater honesta dei, mater honesta hominis.
5
Auferet ipsa mali quicquid fortuna pararit
Inque tuas ueniet tota benigna preces.
Munera nulla petet; uitulos ne quere litandos:
Mens bona sola placet, mens bona sola satis.
31. de Roma
Oblectat me, Roma, tuas spectare ruinas,
Ex cuius lapsu gloria prisca patet.
Sed tuus hic populus muris defossa uetustis
Calcis in obsequium marmora dura coquit.
5
Impia ter centum si sic, gens, egeris annos,
Nullum hic inditium nobilitatis erit.
31a. de Roma
Roma uetus, ueteres dum te rexere quirites,
Nec bonus inmunis nec sine pena malus.
Patribus extinctis successit praua iuuentus,
Quorum consiliis precipitata ruis.
31b. de Roma
Romanas uidi duce te, Vertumne, ruinas
Priscaque templa bonis credita celitibus.
Nil mage mirandum, siue hac seu uerterer illac,
Cernere luminibus fata dedere meis;
5
Nam preter celsas moles et splendida tecta
Ius proprium imperii Roma reseruat adhuc.
India contenta est Indis et Gallia Gallis,
Roma sibi e toto uendicat orbe uiros.
Preterea cum uix unum prouincia regem
10
Vna ferat, qualem martia facta petunt?
Principibus satis est romana potentia multis,
Quos uehit ad summum bellica fama decus.
Denique si uatem uates non ludit Apollo,
Mens mea Romulidis sydera leta uidet;
15
Nam que de ueteri funduntur germina trunco
Spargunt aeriis brachia plena comis,
Non aliter quam cum herculeo desecta lacerto
Diffudit cristas argolis hydra nouas.
Iam rediere duces Fabii, rediere Catones,
20
Iam loquitur proprio lingua latina sono.
Et tandem imperium toto qui finiat orbe
Et bona qui faciat secula Cesar adest.
32. in somnum
Femina rara suo reperitur prona marito:
Te nolente cupit, teque uolente fugit.
Sic mulo mos est, cui se committit Hyberus:
Stare iubes, currit; iusseris ire, manet.
5
Sic meus est stomacus medico contrarius: omne
Quod iuuat expellit et nocitura tenet.
Deterior somnus, qui me dum nolo perurget,
Dum uolo uel tota se mihi nocte negat.
Stulta deum dixit manifesta uoce uetustas:
10
Tu deus an frater mortis, inique sopor?
Si deus, ex Cereris genuit te Baccus amore:
Si dormire cupis, ede, uir, atque bibe.
33. epytaphium Angelotti
Angelus hic ego sum, rutilo quem Roma galero
Viderat ornatum, sed mala fata tuli.
Seruorum fueram correptor, uirga, flagellum:
Me quoque seruiles corripuere manus.
5
Nam dum meridie solito de more quiesco,
Heu, quem nutrieram, me puer intermit.
Ille dedit penas furca cruciatus et igne;
Ipse meum clausi, sed sine uoce diem.
In famulos durus, nulli sua iura fauebam,
10
Perfidus in dominum sed fuit ille suum.
Infelix dominus, infelix seruus obiuit,
Supplicio fuerat dignus uterque suo.
Ergo suis faueat domini clementia seruis
Et serui dominis intemerata fides.
34. ad Fridericum Cesarem
Pauca uelim de me sumas modo carmina, Cesar,
Carmina preclaris digna placere uiris.
Nil tibi adulabor nec te per uerba tenebo,
Si tibi uera placent, accipe, uerus ero.
5
Quid facis in patria Saturni tardior astro,
Dum ruit imperium, dum ruit ecclesia?
Cernis ut infelix res publica deperit omnis,
Vt dominus mauult quilibet esse sibi?
Ecclesia est, proh, scissa comas, fas omne facessit,
10
Lex bona cum sancta relligione perit.
Sed, ne te moueam, sunt hec felicia, suntque
Tempora que malit rex sibi quisque dari,
Vt si forte malus fuerit similisque Neroni,
Credatur uitium temporis esse sui;
15
Sin bonus Augusti pacem concesserit orbi,
Maioris titulum laudis habere queat.
Rex uirtute potens, animo qui preditus alto est,
Rebus in afflictis nomen habere petit.
Sic Constantini laudes creuere, pium quem
20
Nominis eterni turba nicena facit.
Tu quoque si clarus, si uis diuinus haberi,
Da pacem ecclesie da decus imperio.
Rem peto difficilem, sed flagitat ardua uirtus,
Virtuti subsunt sidera, regna, homines.
25
Arridet fortuna uiris, qui grandibus ausis
Tempora dura simul fataque despiciunt.
Tu quoque sume animos et forti pectore contra
Inuuidiam et fatum temporis ito tui.
Otia te ignorent, conuiuia, balnea, somni
30
Et stimulus rapide si quis auaricie est.
Non regi regnum, sed regno rex datur, ut sit
Communes etiam qui speculetur opes.
Publica sunt regi, non propria commoda cure:
Qui sua pretulerit, ille tyrannus erit.
35
Quid cupiam, iam, Cesar, habes: non Austria, † non te
Dignum est imperio terra paterna ferat †.
Cur tantum differs perituro consulere orbi
Et te principibus associare tuis?
Desine iam tandem, iam rex neutralis haberi,
40
Ne semper toto pendeat orbe fides.
Pone modum rebus, da pacem gentibus et te
Preclarum in tanto turbine prebe ducem.
Sic tibi sancta dabit gemmatam Roma coronam,
Sic fugient nomen secula nulla tuum;
45
Sic Constantinus poteris maiorque uideri
Et sedem ethereo promeruisse polo.
35. ad eundem
Rite cepisti meritoque, Cesar,
Laude tollendus super astra prodis;
Vt tamen gentes populique semper
Hinc tuum possint celebrare nomen
5
Fine perfecto sit opus peractum.
Ecce te poscit tua sancta mater:
"Nate, qui nostram renouare pacem,
Qui potes toti dare frena mundo:
Causa te flectat melior, rogamus."
36. in maledicum poetam
Qui mihi das uersus et uis grauis inde uideri,
Quisquis es: o quanti te facis esque nihil!
Quid tibi cum musis, musto uir plene nouello?
Crede mihi: non est scribere quod bibere.
37. epytaphium Martini Pape Quinti
Roma uirum fecit, sed me Constantia papam
Deque columnensi sanguine cretus eram.
Oddo, mihi dum uita fuit priuata, uocabar,
Martinus, postquam presul in Vrbe fui.
5
Bis septem sedi Petri sub sede per annos,
Ditaui patriam meque meosque simul.
Dum uixi, pax tuta fuit, periere tyranni
Braccius et quisques insidiosus erat.
Nunc lateranensi iaceo tumulatus in ede,
10
Ossa tamen, non hic nunc animam repetas.
Siste, oro, qui transis, et de me presule disce
In commune uiris omnibus esse mori.
Crimina sic fugies, celi sic tecta requires,
Non, ut ego, uanas accumulabis opes.
38. ad Marianum
Quicquid tu tangis, subito, Mariane, fit aurum:
Quicquid tangit inops alga fit Hesiodus.
Alea cum ludo est, quid non tibi tessera cantat?
Taxillus miserum perdidit Hesiodum.
5
Per mare uadenti nunquam tibi uisa procella est:
Eolus Hesiodo concitat omne fretum.
Tutus iter peragis, mucro te latroque uitant:
In mediis cedunt urbibus Hesiodum.
Fecundum pecus est semper tibi, semper et aruum:
10
Hesiodo sterilis uinea, grex, ager est.
Vxor casta tibi, diues formosaque nupsit:
Hesiodo meretrix, ebria, turpis, inops.
Quis non fortunam toti dominarier orbi
Credat et esse nibil quod sapiunt homines?
39. Gallus ad Cinthiam
Ne fuge me, quamuis sim, Cinthia, grandior euo:
Effetus non sum uiribus et genere.
Hac etate bonus rex Massinissa putatur
Coniugio sobolem progenuisse nouo.
5
Instaret quamuis tunc octogesimus annus,
Ancilla ex tenera fit pater ipse Cato.
Sic ego te possum pregnatem reddere, uel si
Non possum, soluam suspitione mali.
40. in Thimelem
Bis tibi (quis taceat?) consul trigesimus instat:
Nubere uis, Thimele, coniugiumque petis.
Tres tibi sunt dentes, duo solum in fronte capilli,
Debile formice crusque colorque tibi est.
5
In cerebrum fugere oculi: subeunte tenebra
Inde uides quantum noctua mane uidet.
Pectus habes rauce quod habent estate cicade
Fronsque rugosa, quasi sit stola crispa, tua est.
Sunt similes mamme, quas texit aranea telis,
10
Quale tuum est os, sic crocodillus habet.
Vtque rauennates conclamant undique rane,
Sic garris: ques te ferre, maligna, queat?
Illud oles, quod olere uiri sueuere caprarum,
Ossa cuti nigra cingis iniqua parens.
15
Augusto friges medio, semper tibi bruma est,
Ignea ne pestis te regelare queat.
Quid prurit? Prurire lapis uel frigida possunt
Ossa: uirum cineri queris habere tuo?
Vxorem quis te, quis te nisi mortuus optet,
20
Vt secum in tumulo sepeliare suo?
41. in Celerem
Cum, Celer, egrotas, dii faxint ne pia tardet
Febris: sit facilis hec medicina tibi.
Tolle sonum ciceris, sicca dum ueste tenetur,
Cum galli cantu decoque utrunque simul;
5
Arpalices, quantum cursus capit, accipe dextra
Deque domo sumas tres aquilonis apes;
Tres Niobe lachrimas, duo tantum basia Prognes,
Illud, quod rapuit, det tibi litus, Hylam;
Herculee libram dumtaxat sumito claue
10
Et pullum, feta est quem tua mula tibi;
Intuitum post hec captato libistidis urse
Et quicquid ueri Lesbia dicit habe.
Hec simul ad lunam, retro dum uertitur Hebrus,
Exure et cineris ebibe quicquid erit.
15
Triginta gelidos nudus percurre decembres,
Denique placatis porrige thura deis.
Da caput in murum, cerebri disperge medullam:
Sic potes et sanus et potes esse bonus.
42. de neutralitate
Vt primum magni cepit discordia cleri,
Dixerunt proceres: nos sine parte sumus;
Hoc ubi mendosum docti ostendere magistri,
Suspendunt animos: guttura non sapiunt.
43. in meretrices
Proh scelus infandum! Ceciderunt tecta nec ulla
Occubuit meretrix: sunt bona fata malis.
44. epytaphium Epicuri
Hic Epycurus ego iaceo, sed corpore tantum:
Parsque mei, melior que fuit, hec nihil est.
Stulte, quid insanis, populus? Cur gaudia perdis,
Vt post fata queas uiuere? Viue modo!
45. aliud
Hic, Epycure, iaces, uite cui nulla future
Spes fuit: eterna sic modo luce cares.
Quid tibi nunc ueneres, quid nunquam exhausta uoluptas,
Si tuus hinc animus iam sine fine dolet?
46. in Deliam
Delia si ueniat, quamuis tua, discet amari
Et proba barbarico nesciet esse solo.
Non hic Penelope, non hic Lucretia possit
Seu Phenissa duos uiuere casta dies.
5
Delia si firma est, si nulli cedit, aui tunc
Comparo, quam patrio litore mittit Arabs.
47. Ludovicus in Venerem
Cur mihi, dira Venus, totiens male consulis? Heu cur
Barbaricum totiens cogis amare genus?
Sum tuus, esto, bonus per mille pericula miles:
Non tamen hec fuerant castra petenda mihi.
5
Nil habet italicus sanguis, quod conferat istis
Moribus: absque fide nil mihi forma placet.
Nos colimus fidas uno sub amore puellas:
Nulla potest aurum femina habere meum.
Hic alius mos est uenaleque numen habes hic,
10
Non Lucina fidem, non hymenea tenent.
Venduntur noctes, uenduntur noctis et hore:
Siquis habet noctem, non habet ille diem.
Ite, meretrices, fedumque habitate lupanar:
Non est cum Venere Flora colenda simul.
48. puella in amatorem
Noctu me queris, sed habet me nocte maritus:
Iura maritorum ledere crede nefas;
Ille diem patrio totam consumit in agro:
Cur me nocte petis tempora lucis habens?
5
Forsitan et totus nudusque uiderier horres:
Mi tenebrosa potest nulla placere uenus.
Quid prodest noctu formosas esse puellas?
Sepe fuit iuuenis credita turpis anus.
Ergo placere magis si uis mihi, luce uenito:
10
Nam mihi per tenebras gratia nulla tui est.
49. de menstruo
Menstrua quid faciant si quis muliebria queris,
Accipe Democriti phisica uerba mei.
Contacte his fruges subito moriuntur et herbe,
Omnibus et fetus deficit arboribus;
5
Musta suum perdunt et odorem tristis aceti
Suscipiant, ferrum nigra rubigo subit
Eraque mutantur, rabiem canis induit atque
Limphaticos reddit morsibus inde suis.
Est lacus in terris nomenque Asfaltides illi,
10
Menstrua quem possunt reddere sola uium;
Nanque tenax illic sequitur lentumque bitumen
Nauigia et nullas desinit ire rates;
At, si fila feras madido polluta cruore,
Spargitur et scissa mox tabe reddit iter.
15
Ipsa etiam mulier, tali dum lege tenetur,
Creditur intuitu posse nocere suo.
In speculo res ipsa patet; nanque emula uirtus
Perditur et clarus effugit inde nitor.
Illa tamen uirtus Helene est quod sidera uertit,
20
Que bonus et doctus nauta timere solet.
50. ad Procopium de Rabsteyn
Tu quoque, Procopi, bonitas quem mira uenustat,
In numeris posthac sepe legere meis.
Et cur non merito, cum nobilitatis origo
Te leuet et longe gloria militie?
5
Adde - quod est monstri, bona postquam deperit etas -:
Nox tibi dat musas, reddit et arma dies.
Fecit idem Cesar, dum gallica castra tenebat:
Magna tua est uirtus Cesaris acta sequi.
Hec tibi preterita dictaui carmina nocte;
10
Namque aberat somnus atque lucerna mihi.
51. ad Caterinam
Estis dissimiles, duo; pudet me.
Quis te rusticulo dedit marito?
Quis uel te, Caterina, perdidisse
Formosam potuit Iouisque dignam
5
Aut Phebi thalamis? Parem puellam
Sol, qui circuit orbe quicquid extat,
Non uidit: solidas manu papillas
Dura rusticitas nigraque tractet?
O pectus niueum genasque puris
10
Ornatus uiolis! Nocens bubulcus
Mordebit teneram gulam! Prius iam
Illum fulminet etheris pater qui
Iungendas monuit faces; sinistro
Nam te sidere, castior puella,
15
In duram uoluit necem referre.
Sed te Iupiter ipse seruat; illum
Dignas constituit subire penas.
52. in Mennam
Cur sola noctu balneum petis, Menna,
Dum te domi censemus esse preclusam?
Putas uirum dormire? Non facit. Quid tum?
Miser tuus quamuis uir est, beatus fit.
53. in Gallum
Rumperis inuidia, quod carmina nostra leguntur:
Quod tua nemo legit, rumperis inuidia.
Rumperis inuidia, quod sum dicorque poeta:
Tu nunquam fies: rumperis inuidia.
5
Rumperis inuidia, quod laurea serta feramus:
Tu non fers hederam: rumperis inuidia.
Rumperis inuidia, quod me uult Cesar amatque:
Quod te nullus amat, rumperis inuidia.
Rumperis inuidia, populi quod uoce probamur:
10
Quod te nemo probat, rumperis inuidia.
Rumperis inuidia, fidos quod habemus amicos:
Quod te turba fugit, rumperis inuidia.
Rumperis inuidia, munde quod uiuimus ipsi:
Tu rapis, ut uiuas: rumperis inuidia.
15
Rumperis inuidia, modico quod uiuere noui:
Quod tibi nil satis est, rumperis inuidia.
Rumperis inuidia: rumparis, pessime Galle:
Nil tibi sit quod me uertat in inuidiam.
54. Ludovicus ad Catherinam
Sic, Catherina, tuis faueant pia numina uotis,
Vt tua sunt oculis munera grata meis.
Quis me felicem, quis me neget esse beatum,
Perfero qui manibus pallia texta tuis?
5
Fugerat ipse prius et me spernebat Apollo
Nullaque de musis stabat amica nouem.
Nunc redeunt omnes et dicunt: "sume tabellas
Et quam sit nobis da Catherina decens".
Incipio. Non est tota sibi nympha Vienna
10
Equalis, toto non habet orbe parem.
Mira sua est probitas, mira est prestantia forme:
Digna Parim ferre est dignaque ferre Iouem.
O quales risus, o quales iactat ocellos!
Candida sunt totis lilia mixta genis.
15
O te felicem, quem fecerit illa maritum,
Si scisses tantis utier ipse bonis!
Scribere me iussit tantum generosa Talya;
Cum volet hec iterum dicere plura uelim.
55. ad Quintium
Vis agitem causas et dicis: "maxima res est
Et multum argenti res dabit ista tibi."
Magnum opus est, Quinti, mendacem uendere linguam;
Plus tamen argenti fenoris archa feret.
56. ad Cesarem
Dii tibi dent longam, Cesar, cum coniuge uitam;
Dii mihi dent et tu queque rogare uelim.
57. in Annam
Lumina semper cur tua plorant,
Anna? Nouem ter non trahis annos,
Dormis et altas improba noctes;
Allia uitas nec faba ledit
5
Nullaque peior res tua facta est.
Flere quid est quod te facit, Anna?
Pocula siccas plena colino
Aut nimium te subdis amico.
Vera ne dicam? (dicere fas est):
10
Et bene potas et male dormis.
58. ad Bossinium
Quid faciam, quid sim, perquirit quisquis amat me;
O utinam nulli notus in orbe forem!
Nam quid ego his dicam? Nil sum, nil scribo lego ue,
Nil facio, quamquam dormio et edo, bibo.
5
"Macte tibi uirtute, sat est", dicent Epycuri,
Stoicide his meme moribus esse suem.
Quid nunc, Bossini, nostris dicemus amicis,
Quorum me uellet quilibet esse deum?
Vnicus ex illis, minor est cui sensus, eunti
10
"Heu mihi" tristis ait "quo periturus abis?
Otia magniloquos oblectat sola poetas;
Castra die Cesar qualibet ipse mouet.
Quid facies illic? Vino indulgere ciboque
Nescis et in sancta uiuere pace cupis."
15
Non suus ille fuit sermo, diuinus haberi
Debuit: ora mouet simpliciora deus.
Sic Helenus fratrem frustra et Cassandra monebant:
Quid facerem suasit cetera turba magis.
Hec ego cur dicam, nostri lux splendor et eui,
20
Accipe; nam de me te Basilea petet.
Illic me Pylades, illic me obseruat Orestes,
Nursia querentes noscere que mea sit.
"His uidi Enean, dexteram tetigi, sed erat qui
Nec qui sit, nouit" dicito "nec quid agat.
25
Consilio fretus uestro se perdidit ille,
Carmina qui poterat scribere multa domi."
59. Silvestro Chyemensi Episcopo
Vir constans animi, uir celo dignus et astris
Siquis erit, certe tu, Chyemensis, eris.
Cur te Cesar amat, nisi quod te semper eundem
Repperit et pure mentis habere fidem?
5
Est tibi munda manus, generoso pectus honesto
Incoctum, musis mens et amica tua est.
Sic regi carus, sic es quasi fidus Achates
Archanique tibi creditur omne genus.
Ergo age, uir nostro quo non est sanctior euo,
10
Ecclesiam uerbo, mente manuque iuua.
60. in Cortonensem Episcopum
Pastor in etrusca pendentis rupe Cortone,
Qui populis frenum ponere uoce soles,
Magna tibi est, fateor, servati fama Boeti
Nec minor est menti quod sua dicta tenes.
5
Cur tamen hun vendis, cum te vexare Panormi
Nulla queat vivo presule cura cibi?
Vende prius vestes et mulam vende rebellem:
Possideat vatem nulla taberna tuum.
Non minor hic Seneca est, Lucanum quere sub isto:
10
Cur abeat pluteis tanta minerva tuis?
Nuper et hic una dum mecum nocte fuiset,
"Proh!" dixit "nostin qui meus est dominus?"
Cum retuli "nosco", "uah! Quantum decidit" inquit;
"Nam scio quod me vult vendere nescio cui."
15
Sic ait et lachrimis vultum madefecit obortis
Et fieri pro se verba rogavit inops.
Nescio quid dicam. Qui dia poemata vendit
- hoc tantum dicam - creditur esse miser.
61. ad eundem
Siquid peccatum est, veniam concede petenti
Et scripto indulge, quod sine felle fuit.
Vincat amicitie fedus, vincantur et hi, qui
Inter nos querunt ponere discidium.
5
Lingua loquax nocuit, sed tu contemne loquaces:
Scomma meum non est, sed fuit ille iocus.
Siqua tamen nostri pupugit te urtica libelli,
Da veniam calamo: mens sine felle fuit.
62. in Polonum
Obambulat mille passus milia in die solo,
Vt ait, et instat et precatur, ut credam.
Quis adeo dementiri, quis potest tantum
Bibisse, credi ut sibi putet? Polonus ne?
5
Polonus est tam leviter, ut bibit, mendax.
63. in poetam occultantem versus
Edere post vitam credo te velle libellos
Et solum cineri consulvisse tuo.
Plena laboratis servantur scrinia libris
Et tua nemo legit carmina, nemo videt.
5
Desipis in reliquis; hac miror parte. Quid est quod
Et sapis et non vis cernier esse quod es?
64. in Peronem
Optabam tibi milies talentum.
Dixisti mihi: nil dares abinde.
O verax nimium nimisque stulte!
Me verbis poteras tuis ligare,
5
Vt non tam cito qui fores pateres;
Sed postquam mihi nulla partienda
Que pro te cupimus, Pero, putasti:
Optabo tibi mille scorpiones.
65. epytaphium Coppi
Venator leporum cervisque fugacibus hostis,
Cantor apollineus hac requiescit humo.
Natus in Helvetiis, Coppi cognomine notus,
Doctus et arte pile, doctus et arte lyre.
5
Vita quidem fugit, sed vivet fama per evum:
Spiritus ex vita premia digna feret.
66. de senensi Egroto
Egrotus nostra fuerat vir notus in urbe,
Cui sine nulla dabat pocula mater aqua.
Illi durus erat Baccus cum flumine et inquit:
"Fas ne seorsum ut hec pocula bina bibam?"
5
Annuit optanti custos. Ille impiger hausit
Que coram astabant pura Falerna prius.
"Sumenda est" inquit "post hec decocta" minister.
Eger ait: "nequeo; desine: non sitio."
67. in nobilem gloriosum
Sis licet ingenuus clarisque parentibus ortus:
Esse tamen vel sic bestia magna potes.
Adde decus patrie, claros tibi sume propinquos:
Esse tamen vel sic bestia magna potes.
5
Sint tibi divitie, sit larga et munda suppellex:
Esse tamen vel sic bestia magna potes.
Sis doctus quamvis, sis iure instructus utroque:
Esse tamen vel sic bestia magna potes.
Denique quicquid eris: nisi sit prudentia tecum,
10
Magna quidem, dico, bestia semper eris.
Nosse deum sapere est, et magnum noscere sese;
Noscenda est vite causa cuique sue:
Quid dandum patrie, quid amicis quid ve propinquis
Et qui sint lingue quique manusque modi.
15
Da mihi decoctum generoso pectus honesto:
Sic aliquid titulos nobilitatis erit.
68. epytaphium ducis venetiarum
Franciscus Veneti dux et tutela senatus
Qui fueram: parvus me lapis iste tegit.
Eloquio valui (fas est me dicere de me,
Post obitum nullus si mihi livor obest).
5
Me duce que fuerat Venetis incognita tellus
Iam patet: imperii terminus Abdua iam est.
Non me dux Ligurum, non armis Genua vicit,
Victa sub auspitiis sed fuit illa meis.
Quid modo sim, queris? Nil sum, sed gloria reges
10
Si iuvat extinctos, me quoque fama iuvat.
69. metrum saphicum adonium de nativitate Domini
Rector astrorum deus et superne
Molis, in terris hodie videri
Passus, ut culpas veteris parentis
Demere posses,
5
Virgo te mundo genuit beata,
Bos tibi laudes asinusque prebent,
Turba pastorum celebrat choreas
Gaudia fundens.
O genus vanum scelerisque custos
10
Iuda, cur cecis oculis avorum
Crimen amplectens sequeris malignum
Semper et erras?
Tuque gentilis, tenebris inherens
Cur deos frustra celebras nefandos?
15
Iste te fecit puer et creavit:
De sibi laudem.
Pacis in terris chorus angelorum
Nunciat tempus, bona cui voluntas.
O puer, quantis venerare signis,
20
Dum venis ad nos.
Stella iam reges movet ex eois
Partibus, quo te venerentur unum,
Turis ac mirre tibi deferentes
Munus et auri.
25
Ergo te nostre quoniam salutis
Causa perduxit, miserere parve
Plebis et nostris precibus, rogamus,
Annue, Christe.
Da bonam nobis, puer alme, pacem;
30
Sit tibi regis populique cura,
Vt viam semper teneant placentem
Rex tibi celi.
70. epytaphium Leonardi Aretini
Hic, Leonarde, iaces, aretine gloria gentis,
Qui fueras nostro primus in eloquio.
Pontificis summi tractasti scrinia quondam,
Hinc florentinus que voluit populus.
5
Grecus Aristoteles legitur te dante Latinus,
Prima etiam per te Punica bella patent.
Plutarcus latias per te migravit in oras,
Qui grecis italos comparat arte viros.
Tu florentinas acies et prelia nostri
10
Temporis ornasti: nunc sine voce iaces.
Stat sua cuique dies: nulli fas vincere fatum:
Vita tamen post hanc altera maior erit.
Qui bene conuixit, letus petit astra, malosque
Orcus habet mestos: sic deus ire iubet.
15
Ergo tibi magne semper virtutis amanti
Gratior est obitus quam tibi vita fuit.
71. epytaphium episcopi Tridentini
Hic Alexander ego iaceo. Cognosce, viator,
Te rogo, qui fuerim, te rogo, qui ve siem.
Dux ego Mazovie fueram presulque Tridenti,
Non bene romane presbyter ecclesie.
5
Vermibus esca modo trador: iam corpora corpus
Plura meum saciat: sic caro queque cadit.
Quicquid vivendo merui iam prefero. Sed vos
Discite, mortales, actibus esse pii.
71a. idem
Hic Alexander ego iaceo. Cognosce, viator,
Te rogo, qui fuerim, te rogo, quive siem.
Dux ego Mazovie fueram presulque Tridenti,
Mox Aquilegia sede potitus eram.
5
Huc me concilii duxit legatio, postquam
Romane fueram presbyter ecclesie.
Me sibi prepositum vidit preclara Bienna:
Quis modo vel tantis gaudeat in titulis?
Te, Friderice, soror genuit mea, tu modo regnas
10
Imperiumque regis; sum modo pulvis ego.
Me vermes edere truces; iam corpora corpus
Plura meum saciat: sic caro queque cadit.
71b. idem
Hic Alexander ego iaceo. Cognosce, viator,
Te rogo, qui fuerim, te rogo, quid ve siem.
Dux ego Mazovie fueram presulque Tridenti,
Mox Aquilegia sede potitus eram.
5
Huc me concilii duxit legatio, postquam
Romane fueram presbyter ecclesie.
Me sibi prepositum vidit preclara Wienna:
Quis modo vel tantis gaudeat in titulis?
Te, Friderice, soror genuit mea, tu modo regnas
10
Imperiumque regis; sum modo pulvis ego.
Me vermes edere truces; iam corpora corpus
Plura meum saciat: sic caro queque cadit.
Dux Alberte, mihi nepos, si quando sepulcrum
Ante meum venies, porrige vota Deo.
15
Mille quadringentis post Christi messibus ortum
Lustraque post obii non bene plena novem.
Quidquid vivendo merui, iam prefero. Sed vos
Discite, mortales, actibus esse piis.
72. hymnus de passione
Quid tibi tandem, scelerate, queris?
Quid petis, fallax homo, quid requiris
Immemor, qua te pietate Christus
Querat ametque?
5
Venit in mundum soboles Tonantis
Et, licet celum regeret supernum,
Ex deo servuus voluit videri
Carnis in umbra.
Tu, cinis putris, fugienda pestis,
10
Alta deposcis, miserande vermis,
Vt parem credas habuisse nullum,
Terra tumescis.
Ille carnalem pius in parentem
Quos decet cunctos referens honores
15
Sabbatum nunquam violavit unum
Semper honestus.
Tu patris iussus fugis atque matris,
Festa peccatis violas nefandis
Et deum, qui te reparavit, horres
20
Demone peior.
Ille ieunans domuit superbum
Spiritum carnis, cibus atque potus
Illius corpus fuit ad regendum: ut
Viveret edit.
25
Tu madens vino Veneri parentas,
Nulla te Bacchi Cererisque possunt
Dona vorantem satiare: ventri
Vivis amicus.
Ille sermones habuit modestos
30
Et docens sedes iter ad beatas,
Quo suos quivis repararet actus,
Ordine dixit.
Tu vel infesta, venenate, lingua
Proximum carpis, superos lacessis,
35
Fabulas crebro referens inanes
Turpia narras.
Ille nullius bona cuncupivit
Et manus odit nimium cruentas,
Pauperem duxit coluitque vitam
40
Pacis amator.
Tu rapis quicquid potes et cruorem
Appetis fratrum, scelus omne parvum,
Dives ut fias, reputas, ubique
Prelia misces.
45
Disce te quanti, miserande, fecit
Ille, qui vinclis voluit teneri,
Vt tibi summam pareret quietem
Ductus ad Annam.
Cesus est illic alapis magister
50
Et redargutus dominus deorum,
Nocte mox tota trahitur per urbem
Discruciandus.
Iudici Caiphe datur audiendus,
In deum testes qui citat malignos,
55
Dicitur victus reus, et Pylato
Mittitur illinc.
Hinc ad Herodem rapitur videndus,
Purpura sumpta redit ad Pylatum
Qui, licet nullum videat reatum,
60
Iudicium fert.
Innocens agnus manet ad tribunal
Quem flagris cesum, ferat ut coronam
Spineam cogunt vicibusque pulsant
Corpus honestum.
65
Conspuunt vultus oculosque fedant.
Astur ut raptam laniat columbam
Membra celestis speciosa regis
Dilaniantur.
Nec movet turbas speculum doloris,
70
Clamitant cuncti crucis esse dignum:
"Solve latronem, crucifige Christum,
Cesaris hostem".
Dum crucem gestans trahitur necandus,
Obviam fertur lachrimosa mater,
75
Que suis tundens manibus pudica
Pectora clamat:
"Nate, quo pergis, periture? Quis te
In modum talem laniavit hostis?
Te, meum pignus, nequeo videre:
80
Respice matrem.
Te meus venter tulit, has papillas
Suxeras quondam, generose fili:
Me tuam spernis refugisque matrem?
Respice que sim.
85
O truces, seve rabidque gentes,
Quo meum fertis genitumque dei?
Nil mali fecit. Sinite, heu, meum me
Tangere natum."
Ille submissus oculis abibat,
90
Ad locum venit crucis, atque nudus
Et duos inter positus latrones
Fertur in altum.
Inde sub ligno sitiens acetum
Felque gustavit. Latus est apertum
95
Lancea: sanguis fluit atque lympha
Matre vidente.
Probra quid dicam referamque multa?
"Se deo fecit genitum, sit ita,"
Clamitant plures, "alios beavit:
100
Se modo salvet."
O Iesu, quantu, genus hoc amasti
Perfidum, quod ne moreretur, ipse
Pergis ad mortem. Moriendo nostra
Morte levas nos.
105
Sic, homo, pro te patitur redemptor:
Tu quasi surdus penitusque cecus
Gratiam pendis nihil esse talem
Crimine plenus.
Corrigas vitam; venit hora tandem.
110
Quid facis tantis miser in tenebris?
Ad deum nunquam redis advocantem?
Corrige mores.
Ipse qui verbum facio miser sum,
Peior et magnas datus in ruinas;
115
Nosco peccatum, scio quid gerendum:
Negligo tempus.
Ni tuum prebes, deus, o favorem,
Gratiam ni das homini perempto,
Perditus labor miser ini gehennam
120
Igne piandus.
Labitur quisquis sine te beari
Queritat. Munus datur hoc ab alto.
Tu vocas quos vis: rogo me vocandis
Adiice servis.
125
Da mihi lumen, videam quid egi,
Da mihi fontem, lachrimis ut altis
Iam mei plorem sceleris reatum
Teque reposcam.
Non parem Paulo veniam requiro,
130
Gratiam Petri neque posco, sed quam
In crucis ligno dederas latroni
Sedulus oro.
Iam deum versi rogitemus omnes,
Qui neci nostram datus ob salutem
135
Semper expectat reditum suorum,
Vt veniam det.
Iam nimis duri fuimus, venite:
Se reum nemo magis esse credat
Quam pius nobis datus est redemptor
140
Ethere ab alto.
73. que faciant beatitudinem in terris
Que faciant hominem dicam tibi, Sexte, beatum:
Tu stude, quo possis illa tenere modo.
Tota relicta tibi sit res, non parta labore,
Non ingratus ager mensque quieta, velim.
5
Sit tibi lis nunquam, toga rara focusque peremnis,
Prudens simplicitas, par sit amicicia;
Vires ingenue semper corpusque salubre,
Convictus facilis, mensa sine arte domi;
Ebria ne nox sit, sed curis usque soluta,
10
Non tristis coniunx, ipsa pudica tamen.
Quod sis esse velis nec plus maioraque malis,
Summum non optes, non metuasque diem.
Hec te cum musis felicem reddere possunt,
Sed sine fortuna nemo beatus erit.
74. ad Sextum
Non mihi divitias Priami peto, Sexte, Mide ve,
Sed tamen et dici dives et esse volo.
Dives erit vulgo quisquis nummatus habetur;
Stoicus at poterit dives habere nihil.
5
Nos aliter volumus, nos inter utrunque volamus:
Nec volo quod modicum est nec volo quod nimium est
Dent mihi mentis opes superi corpusque salubre
Castaque sit coniunx, leta decensque mihi.
Sat fuerit parvi si sim possessor agelli,
10
Sufficiat vite qui dare cuncta mee.
Parva domus, tantum pellat que frigus et imbres
Et quam cum musis querat Apollo novem.
Tum felix, tum dives ero, tum, Sexte, beatus
Eiusdem socius si mihi mentis erit.
75. ad Petrum Noxetanum
Petre, nihil scribis: mihi nil quoque scribere mens est,
Vt videam possit quis tacuisse magis.
Plurima te turbant et nos exempla: quid ergo
Aut tu iam facies aut ego iam faciam?
5
Cum mihi sis Pylades, cum sim tibi, dicis, Orestes:
Res erit indicii nos reticere mali.
Sed ne quis nostri damnare silentia possit,
Sis tu Laertis, sim Telamonis ego.
76. ad librum
Cuius eris munus vel quo sub vindice tutus
Esse, libelle, potes? Elige iam dominum,
Ne, si solus eas, nigra capiare culina,
Detur et ut tergas uda patella tibi,
5
Vel si maiorem cogaris adire tabernam,
Thuris vel piperis inde cucullus eas.
"Mitte Ravennatis" dicis "me pronus in edes:
Bartholomeus erit dux Rovarella mihi.
Artibus hic grece madidus latieque Minerve
10
Pontificis summi scrinia solus adit."
Et sapis et certe melius tibi consulis: hic est
Vnus, qui tutum reddere te valeat.
Nunc exire licet, cedro licet ire perunctum,
Splendentem gemine frontis honore tue.
15
Iam cocco rubeas, velet te purpura, pictis
Iam bullis fas est luxuriere novis.
Perge nec o tanto timeas sub vindice quenquam:
Iam volitare potes queque per ora virum.