Paracleto Malvezzi Tarentina 3
Other sections


Postquam grata nimis reduces responsa tulere,

Crevit amor belli, sumpsitque audacia vires.

Exultat scelerata cohors; sed saevior ardet

Vna hominum labes, tantorum causa malorum,

5

Regis et ante alios sitit exhaurire cruorem,

Sanguine libato fera bellua qualis anhelat

In praedam, cupiens rabiem satiare cruentam.

Per varios instat regnum lacerare tumultus,

Dedecus esse putat rebus differre paratis

10

Et grave supplicium, cum nil nisi facta supersint:

Castra coit, pariter peditumque equitumquem maniplos

Edicit, cuneosque vocat, iubet arma parari

Apta hominum caedi. Splendent tentoria campis,

Quasque per omne nefas congesserat atra libido

15

Temporibus tantis, elata superbia totas

Fudit opes. Animus pariter torquetur avari,

Laetaturque simul: quatiunt contraria mentem.

Iam belli properabat amor, iam castra ciebant

Tota ducem, iam se detexerat acrior hostis,

20

Et iurata palam procerum manus omnis in unum

Prodierat: iam fama ducis praenuntia regum

Concutit, inque suum fervent bella horrida regem.

Instruit interea prolem Andegavius heros,

Iungat ut ingenium validos cum robore sensus.

25

"Ad quae, nate, paras sunt magna negotia belli,

Et moles subeunda gravis; quare accipe, quaeso,

Quae peragenda tibi iubeo. Pater, una salutis

Cura tuae: fas est te iussa subire parentis.

Testor, care, deos, patrium quoque testor amorem,

30

Torqueor heu nimium sine me quod, nate, recedis:

At si fata vocant laetis occurrere rebus,

Ire licet sine me. Tantum haec in pectore condas.

Pergis in Italiam, gens est ubi provida multum,

Fida parum belli sociis; Proceresque superbi

35

Qui facile imperium temnant, nec iussa regentis

Aequa ferant: illis ne te nimis optime credes.

Inter utrumque viam teneas; casus quoque ad omnes

Vtere consiliis, quibus ardua quaeque gerentur

Quam validis manibus. Quondam periere potentes,

40

Quos ausus demens et quos temerarius error

Impulit angustis et praecipitavit agendis.

Plus animi virtute decet, quam corpore niti:

Consilio magnae res et gravitate parantur.

Tunc bene cuncta reges, primum si rexeris ipsum,

45

Si dominere tui, si tua iura subibis:

Nil adeo foedum, vitiis quam subdere pectus

Ingenuum, legemque pati quam crimina mandent.

Neu iactes sublime genus; facilem sed ad omnes

Exhibeat virtus, non sanguinis alta propago.

50

Non te more ducum; cari sed more parentis

Ingere, vel civis, non maiestate subacta:

Hac emitur sperata quidem virtute potestas,

Haec sibi magnanimos flectit, populumque potentem

Subdit, et arbitrium confert et iura regendi.

55

Quid iuvat ex alta duxisse propagine nomen,

Aut titulis fulgere patrum, si desit honestas

Quae facit egregios, absint si a sanguine mores?

Parce reis, miserosque laeva pietate nocentes

Excipe, supplicibus miserere, retunde superbos:

60

Amissum tandem redimat clementia regnum.

Disce adversa pati: crudum tolerantia pectus

Firmet, et ad duros exerceat una labores.

Quo te fata trahant, et quo tua sidera, nescis:

Errat in incerto, validis agitata procellis,

65

Parva ratis pelago, ventos et vela secundat.

Non hiemes aestusque time, non terreat imber

Frigidus, et vasti subeas vada caerula ponti:

Intrepidus calcare nives, atque ardua montis

Impigro superare gradu, vallesque iacentes,

70

Torrentumque minas, horrendaque fulgura disce.

Tellus uda tibi placidam sub nocte quietem

Sternat, et in somnos nimborum murmura cogant,

Aspera si metuis, legem tolerabis iniquam

Interius, molemque gravem, teque illa probabis

75

Atque animo maiora tuo, dominabere rebus

Impavidus cunctis: homini namque omnia subsunt.

Heu fuge blanditias! Emit his ignobile vulgus

Munus et officium. Strepitus horrebis inanes:

Haec levibus sunt apta viris. Te iudice tantum

80

Crede tibi: non emptus amor, non empta fidesque

Hoc pretio mentem subeant, vel gratia fallax.

Fac quod amere magis, quam quod timeare; nocentes

Insidiasque tibi fugies, et septa venenis.

Pocula. Plus equidem timet is qui saepe timetur

85

Et quatitur terrore suo: sors ista tyranni.

Temperet a iussis hominum communis imago:

Et legem patiare tuam, primusque subibis

Pondera iustitiae, quae sunt toleranda iubeto.

Primus adi: videant alii tua facta minores,

90

Exemploque hortere tuo quibus ipse iubebis,

Officiumque actoris agas: te namque tuetur

Quem parere cupis, qualem te gesseris ipse.

At quia bella vocant, memori quoque mente capesse

Quae moneo: da, nate, fidem. Nec inania fabor,

95

Aut ignota tibi: veterum meminisse laborum

Profuerit. Solers igitur meditabere primum

Quo melius ponenda loco sint castra salubri:

Vertice, seu latis potius distendere campis,

Aut densare simul inter cava vallis opacae,

100

Faucibus aut biiugi collis. Numquam eminus hosti,

Seu vicina suis tua sint tentoria castris.

Experto sed si qua fides, angusta locorum,

Nate, cave: facili possunt praecludere victis

Obsidione fugam, via quae est postrema salutis.

105

Elige quae magnis loca sint adeunda periclis

Hoste tuo, emineasque super; per operta viarum

Insidiis forsan ne damna inopina sequantur,

Circum castra vigil tuto custodia giro

Excubat, et nimio pariter tu parce sopori.

110

Nulli fide magis quam tu tibi; cetera fallunt.

Non hastam gestare manu, clypeumve coruscum,

Aut galeam capiti pigeat. Domet omnia virtus,

Militibusque tuis animum praestare monendo

Saepe potes, dare quippe solent hortamina vires.

115

Si pro murali circumflua flumina vallo

Ripis alta suis ducas, securius ullum

Haud munimen erit. Sed quum te admoveris hosti,

Disponas acies, cuneos glomerabis, et omni

Arte loca, melius qua tendere cornua, disce.

120

Assistat lateri robustior ala ducali,

Bellica ne imbelles servent tua signa ministri:

Hic equidem maior, si stent, victoria pendet.

Non praeceps in bella ruas: fiducia palmae

Saepe suos sperata nimis decepit anhelos.

125

Si dispersa forent hostilia castra, vel alto

Mersa mero, seu forte gravi tumulata sopore,

Irrue: namque hostes, subito terrore subacti,

In tua vincla cadent, vix signa vel arma videntes.

At loca si cautae famulentur commoda fraudi

130

Et tristes simulare fugas, mora nulla retardet:

Instrue, nate, dolos qui praevaluere sagittis.

Nil refert hostem superasse vel arte, vel armis:

Gloria nam sequitur victorem, opprobria victum.

At quia vix emitur nullo sudore potestas,

135

Si non ultro datur, molimina nulla remitte,

Murorum tormenta para, testudine portas

Dirue protecta; sit machina plena molaris,

Moenia qua ferias et summa cacumina possis

Exaequare solo; sternant tormenta superbos.

140

Et lectos in Marte viros sub moenia mitte,

Pluraque diversis adhibe certamina muris,

Nullis cede minis, duro potiare labore

Obsessis tandem. Quae non labor ardua vincit

Non intermissus? Referes sic, nate, triumphum

145

Hoste tuo, regnumque patri sic denique reddes."

Finierat. Natum lacrimis complexus obortis,

Oscula libavit, dederat sibi qualia nunquam

Ille libens didicit, patriumque reponit amorem

Pectore sub docili, canos veneratus aniles.

150

"Quas ego pro tanto, genitor dignissime, grates

Officio reddam? Pondus premit istud amorum,

Et superat vires. Paria his tibi talia nunquam

Reddere Nestoreos possem si Iuppiter annos

Forte daret: sunt magna quidem. Tamen accipe, dixit,

155

Innumeras, huiusque meae promptissima vitae

Obsequia, et si quid melius pia fata dederunt,

Sive dabunt. Tua iussa sequar: modo Pallada posco

Adsit, ut illa meis coeptis et prospera firmet.

Italiam repeto: cognataque litora quondam

160

Visere cogit amor, patrium regale decusque,

Ire paro. Tu care domi pater ipse manebis;

Atque deos supplex, libato munere, placa

Adversos, reducemque roga, victoris et instar

Me videas laetus, cumulent et gaudia vires."

165

Tempus erat placidis quo se mare praebuit undis,

Dum classes, dum vela nitent; non invidet aequor

Fluctibus armorum, quos terra inimica minatur.

Aequore iam pergunt laeto: sed sidere tristi,

Infestisque deis, sine quia nil utile coeptum.

170

Vrbe quidem media, tetra sub nocte, luporum

Murmura crebrescunt, et bubo plurimus errat,

Atque agmen latrasse canum vix gucture pleno

Auditum: ieiuna cibis, animalia moerent.

Tecta simul, pariesque madent sudore cruento;

175

Ignea tela poli micuisse per aera visum,

Atque faces vibrasse globos, livescere lunam.

Nulla sinunt horrenda patrem requiescere somno,

Exagitant moestos pavido sub pectore sensus;

Ingruit infelix omen super ardea lecto

180

Saepe suo, casus praesagia saeva futuri.

Territus his, genitor, "Quaenam nova somnia, dixit,

Tristia disponunt, atque effera fata minantur?

Ibo tamen, divumque piis mulcere furorem

Experiar donis: placant quoque munera divos.

185

Qui rerum regis imperium, pro Iuppiter, inquit,

Quid potuit natus, quod tot sibi dira minantur,

Demeruisse meus? Vel quid fortasse nefandum

Ipse ego commisi? Nulla est iniuria sedem

Instaurare suam. Repetuntur moenia nobis

190

Heu propria, heu quondam fatis quibus exul iniquis

Sustinui, donec proceres responsaque vatis

Fatidici peterent! Nulla ergo rapina paratur."

Dixerat, et binos iussit sine labe litandos

Afferri tauros, positis et substitit aris:

195

Accensoque super fatur dehinc igne rogali.

"Caeruleum, Neptune pater, tibi Iuppiter album:

Accipite, o magnae qui estis moderator uterque

Molis, et arbitrium geritis quoque cuncta regendi,

Annuite his rebus. Nulla inclementia divis,

200

Non indigna rogo: casus prohibete sinistros,

Tristiaque, et duros pariter prohibete labores.

Si qua manet nobis contagio, caesa piabit

Hostia: quia nunquam Superos sibi fecit iniquos?

Aequora demulce, genitor rectorque profundi,

205

Absistasque procul Tritones, et horrida cete;

Iuppiter, alme deum, summi regnator Olympi,

Tam saevas prohibeto minas, atqua atra coerce

Maiestate tua. Quid non valet alta potestas

Imperii? Tu solus habes ius omne regendi.

210

Quod si fata meo statuerunt impia nato

Funera, me potius crudelior impetat ira,

In me convertant, heu! si qua infausta minantur.

Fas mihi (namque dedi), caro pro pignore, canum

Devovisse caput: quare hanc absumite vitam

215

Dii magis, aut potius tales avertite casus.

Me tandem, prolemque meam pietate deorum

Aspicite hoc tantum; manibus sunt omnia vestris."

Haec ait, et dictis, mentem spes erigit aegram:

Expectat meliora pater. Iam carbasa ventis

220

Tota patent, belloque potens iam galla iuventus

Transtra replent hilares, patriis decrescere ab oris

Incipiunt, stridente noto: fert clamor ad astra

Nauticos plausus; numen venerantur aquarum

Mactatis tauris. Fatur Rhenatia proles

225

Ante alios. "O qui tumidos attollere fluctus,

Et premere imperio potes, et mulcere profundi

Murmura, da placidum (non invida bella paramus)

Aequor, et optatum classem da poscere litus:

Ad bellum quaesitus eo, non quippe potestas

230

Me violenta rapit, regnandi aut atra libido.

Si potuit pastor Phrygius, populatus amiclas,

Per tutum remeare fretum, cum grande patrasset

Atque immane scelus, magnae quo moenia Troiae

Versa iacent, stratique duces, altoque cruore

235

Flumina Dardanidum tantorum caede tepebant;

Et si Gnosiaco redeuntem litore furtum

Thesea portantem (fidei quoque foedera rupit)

Ire super placidas licuit sine fluctibus undas,

Cur ego (nam factae fero crimina nulla rapinae)

240

Non potero tutis ire alta per aequora velis?

Si scelus indignum, manus aut temeraria, coeptum

Culpet iter, reduces seu nunc immerge profundo:

Omnia namque vides, meritis sua praemia redde".

Post ait: "O socii, quo nos fortuna sequamur

245

Ducit, et este viri: genus altum agnoscite vestrum.

Tendimus in patriam, genitor quam rexerat olim

Imperio (Dii sic voluistis), rebus amoenam

Visibus humanis: liceat contingere portum".

Vix ea finierat, vocem cum nautica pubes

250

Extulit ingentem: "Nos te, dux magne, sequemur

Quo res cumque vocent: ventis da vela secundis".

Pumiceas post terga vident Hyeresque relictas.

Munera firmat herus laetae certamina palmae,

Parthenopeia prior qui litora grata retexit.

255

Prospectant omnes, intentique ora levabant.

Saxa patent Ilvae, vicinaque Pontia rupes:

Exeruit sed laeta caput vicinior undis

Hiscla suis postquam, fremitu plausuque sonabant

Aequora. Litoribus pro gratis denique visis

260

Praemia deposcunt: simul aequo munere donat.

Exsultant hilares, et martia classica pulsant.

Ante urbem positae serie stant aequore puppes,

Effusique palam Superis carchesia libant.