Paracleto Malvezzi Tarentina 2
Other sections


Emersit postquam, referens data, iussa, tyrannus

Tartareis tenebris, tacitus sub corde volutat

Quonam forte modo tantis incumbere rebus

Possit, et immitem conceptum explere furorem.

5

Posse putat. "Sed pondus habent magnique laboris

Res, ait, aggredior, quibus et nec sufficit unus.

Est animus, si fata sinant, excludere regem

Hoc regno, gentisque suae divellere nomen

Funditus: et placida pro libertate relinquam

10

Nil intentatum, quanquam caput ipse bipenni

Summittam, lacerumque meum trahat orbita corpus.

Et quicquid fortuna dedit, veterumque labores

Iam peperere mihi, potui et superaddere partis,

Perdere si sit opus; vel si quid maius haberem:

15

Experiar tantum iam coepti explere furoris

Caede madens animum, iussusque implere profanos.

Nam si rite vocor princeps, madidique Tarenti

Grandis herus; si tanta mihi concessa potestas.

In regnum regemque novum nova bella ciebo,

20

Asperiora quibus nunquam, gens barbara nostris

Finibus his movit. Quaenam patientia tantum

Cogit ferre iugum? Premitur male taurus aratro:

Et si dura leo patiatur vincla, feroci

Aera rugitu complet, rabidoque furore

25

Concutitur, terram seque inficit ore cruento."

Quo, vesane senex, tantus furor arripit? Aut quo

Praecipitat tumidis perflata superbia velis

Viribus imbellem, canaque aetate labantem?

Casus agit timidam, non ducunt sidera puppim

30

Certa tuam; cur ergo ruis? Quo, caece, pererras?

Nam male gradivo subservit dextra tyranni

Debilis, et ne qua sese ratione regentis.

Fortibus arma viris, quos non furor improbus orbat,

Conveniunt, at tu gladios et tela relinque:

35

Delitiae sint arma tibi dapibusque repleri

Et Tyriis surgant depicta cubilia sucis.

Hinc radient flores, avibus tua perstrepet aula;

Illinc mixta choro plaudat, cantetque vicissim

Turba puellaris. Crateribus imbue mensas;

40

Astet ridiculus tibi qui extorquere cachinnum

Arte sua possit. Sunt convenientia rugis

Mollia quaeque tuis, quibus instaurare senectam

Semianimem valeas; triste et deforme cadaver,

Dura relinque aliis. Foveas tam frigida membra

45

Nunc termis, nunc igne foci, gremioque puellae:

Apta iocis ancilla, latus placidissima palpet,

Et Veientanas tibi saepe ministret ofellas,

Insomnii revocet fugientem blanda soporem.

Ista decet, non bella sequi quatientia fortes

50

Magnanimosque viros: exangui pectore nunquam

Belligeri tractatus opus Martisque superbi.

O nimium miserande, tuae miserere senectae,

Ne propera ante diem Stygiis immergere caecis,

Fila trahunt dum fata tibi, ne stamina rumpas.

55

Cur gladios, cur arma capis? Cur fluctibus istis

Inseris ambiguam, veterum turpissime, vitam?

Nam tibi iungantur quamvis manus omnis avorum

Et quondam trabeatus apex et Caesaris arma,

Europaeque Asiaeque duces, (heroas et omnes)

60

Addiicias, tandem quid regis dextera possit

Experiere tui, magna cum caede tuorum.

Sic statuere Dei, rerum sic ordo poposcit,

Sic mihi fatidicus certo fuit ore locutus.

Nec me equidem fallit: noverunt omnia vates.

65

Omnia crudeli possessa tyrannide, tantis

Parta malis, regale decus ditione tenebit,

Et tua purpuream sedes migrabit ad aulam.

Lucifer aestivo iam declinabat Olympo,

Et pronus properabat equos ad sidera Cancri,

70

Quando hominum labes sub pectore coepta fatigat

Tristia, turpe putat rebus desistere tantis:

Vrget Livor edax, stimulis premit improba semper

Ambitio, caecusque Furor calcaribus addit.

Advocat egregios proceres caput ipse malorum

75

In facinus tam grande sibi: coit omnis in unum

Nobilium cetus. Splendent aulaeaque muris,

Atria tota micant. Onerat complexibus omnes

Obvius, et blando deflectit ad oscula risu,

Et patrio se more gerit: iuvenescere vultu

80

Cernitur, et vacuo redeunt in corpore vires.

Sidereae Iunonis aves torrentur ahenis,

Pars verubus pendent, partem variare decorum.

Orba suis avibus aer et Phasidos unda

Muta silent: tantum resonant sub frondibus aurae.

85

Non desunt densis quaesita animalia silvis,

Apta epulis, digna quae possint arte parari.

Pisce carere nefas: laxantur retia toto

Aequore, prehenduntur quales Maeotica rupes

Non habet. Et stagnis veniunt quaesita Lucrinis

90

Ostrea; de siculo defertur litore rombus;

Et quaecumque potest ars ingeniosa palati

Eruere, adveniunt tanto dignissima cultu.

Complentur mensae dapibus, ferventque ministri

(Ingeminant sua signa tubae); discumbitur ostro;

95

Cuncta nitent; iterantque dapes paterasque frequentant;

Et redolent adipata crocos, et cinnama spirant.

Post largae panduntur opes mala semina belli.

Aurea gemmatis radiant distincta lapillis.

Inter delitias permiscent seria ludis.

100

Laetantur proceres: hilari decet omnia vultu

Cernere, mirarique simul, laudare senique

Ornatus varios. Solus premit ille dolorem,

Pascitur et crudis odiis, et corde laborat

Quo procerum mentes trahat ad sua vota tyrannus

105

Forte modo, rebus qui se comitentur agendis.

Merserat oceano radios, ac vincla quadrigis

Solverat, atque alto rediens iam Phoebus Olympo

Defessos pascebat equos, quibus ora lupatis

Eruerat, cum fine dato ferit aethera clangor.

110

Assurgunt omnes, libant ex more Lyaeo

Pocula, nectareis perfundunt atria donis,

Muricem tandem subeunt penetrale paratum

Vnanimes. Mox ille prior depromit anhelam

In medium vocem, gladio velut ictus acuto.

115

"Quae nova segnities nostris sic mentibus haesit?

Vsque adeo torpemus, ait, gravibusque periclis

Cur non consulimus, proceres? Quae tristia nobis

Fata parant? Diadema gerens novus ecce tribunal

Rex sublime tenet; nobis saevissimus hostis

120

Imperat huic regno, qui mole onerosior omni

Sub iuga perdomitos premet; irrevocabile damnum

Esse secuturum, proceres, agnoscite tandem,

Si modo desinimus morbis occurrere tantis.

Frustra poscit opem letali vulnere fossus,

125

Dum properat suprema dies atque imminet atrox

Exilium, Superosque rogat iam cymba profundis

Obruta litoribus: sunt imploranda deorum

Numina, quando procul violenta procella minatur.

Libertas quae maior erit, si forte potiri

130

Hac libeat, regno quam saevum pellere regem?

Noxtis quanta mihi fuerint illata parente

Insontiam saepe suo; graviora vereri

Heu didici: cunctis igitur monet esse timendam

Indignam prolem sedes regalis adepta.

135

Et meus ille labor: piget heu mea damna fateri.

Foemineis torpere toris, dapibusque vacare

Dedecet audaces, et inerti solvere luxu

Tam fortes humeros. Si quem pudet arma subire,

Dedecus ille hominum mentitur nomine sexum:

140

Stamina distribuat positis operanda puellis,

Atque colos non tela gerat, non imperet ulli.

Erigite his animos, veterum superaddite factis,

Et liceat probitate suos superare priores;

Vosque viros meminisse iuvet, dominosque potentes

145

Non humili de plebe satos. Nam vilior ulla

Conditio non est, domini quam ferre perosi

Imperium. Pendet manibus victoria vestris,

Et laus, et meritum, nullis quoque gloria seclis

Demersura caput: quid enim nisi fama laborum

150

Nos manet exstinctos? Nam cetera conterit aetas.

Ergo agite, o proceres, aliis iam parcite curis,

Vna sit ante oculos libertas, una salusque

Pectore desidiam pellat, laudumque cupido

Augeat et virtus animos et in ardua cogat.

155

Namque ego, si desint fracto nunc corpore vires,

(Vos aras testorque deos, vos numina belli)

Divitiis animosus ero: nec me auferet aetas

In facinus comitem; medios comitabor in hostes

Si sit opus; non ipse metus, non aspera belli

160

Desinere a coeptis facient; Tritonia tantum

Prestet opem, firmetque animos, ac cetera claudat.

Consulite his, proceres, animum depromite vestrum.

Ista satis. Nox alta ruit, mediumque profundi

Egit iter: festinat enim se mergere ponto".

165

Assensere viri; totosque in bella furentes

Ire ratum teneat, nullaque heroa Tarenti

Esse relicturos pulcra vel pace vel armis;

Coniurant omnes, fidei quoque foedera firmant

Per sacra Belligeri, per quae omnia numina divum.

170

"Consultanda tamen tantis oracula rebus,

Vnus ait procerum, ne nos mala nostra pavemus.

Nam subeunda gravis si sit, nullo auspice, moles,

Casu agitur, pelago veluti sine remige puppis:

Incertum quo tendit iter, quae litora nescit,

175

Fluctibus et tandem variis agitata, baratro

Aequoris arripitur, strictis et faucibus haeret.

Est mihi divina perflatus voce sacerdos:

Consulat ille deos, nobis vocet ille ducemque,

Quo certam ductore viam pergamus. Et armis

180

Detur amor, pariterque omnes sua signa sequamur".

Sistitur ante aras subito: stupet omnis adesse

Incertum vatem, trepidant contingere vittas,

Atque sacros coram non audent cernere vultus.

"Dic, ait, o nimium Phoebo dilecte sacerdos,

185

Dic, omnis procerum coetus, formidine dempta,

Quo duce militiam liceatque subire labores

Dignius, et nobis qua sit, dic, parte vocandus.

Neu sileas: sed pande magis, secreta reclude,

Iusta petunt proceres, votis ergo annue nostris.

190

Nec mora detineat: nam te manet iste triumphi

Et bello quaesitus honos et gloria victi.

In te tota sita est tantorum certa laborum

Spes equidem: nec fas vatem nisi vera fateri".

Rettulerant. Mox ille iubet: "Deducite taurum

195

His aris ex more mihi sine labe litandum".

Subsistunt niveum medio vix cornibus orbe.

Nun oculos, nunc ille manus, nunc pallida circum

Ora tulit, ceciditque pedes submissus in imos

Attonitus: venisse deum nova signa fatentur.

200

Turificat de hinc igne sacro, nunc imbuit aras

Sacrifico nivei mactati sanguine tauri,

Et crepitant tactae sacro libamine flammae;

Rimatur trepidus fibras, rimatur et exta,

Atque sacras compellat aves. Et saeva Sororum

205

Licia consuluit, tandem sic alta profundo

Pectore verba tulit: "Ne me modo, Phoebe, relinquas:

Semper adesse soles, vatis cognosce rogatus

Ipse tui. Da, sancte, precor, da nosse futura,

Quaeque latent occulta doce, si debita posco:

210

Consule, si merui, dubiaeque relabere menti".

Confestim cecidere omnes, cum talia fatur,

Atque sacer vates aris immobilis haesit,

Territus his dictis, hunc et sopor arripit ingens.

Vt tonitru terrore cadunt, vel murmure vasti

215

Aequoris, insueti tales audire tumultus.

Nec mora. Turrigeri visus procul igneus imber

Vittatas petiisse comas: nil abstulit illi,

Nil nocuit, tantum quaesita latentia vatem

Commonuit; tenues de hinc longo evasit in auras.

220

Mox stetit ora rubens, somno velut ebrius alto

Excitus, et nondum cernit tamen omina plene.

Horrifica tum voce tonans: "Redde, aemula, redde

Sive ducem nobis, sive, Andegavia, regem

Redde, ait, et noli certis obsistere fatis".

225

Dixerat, et celeri rapitur, pavidosque relinquit.

At postquam placidae curis defessa quieti

Membra dedere, iterum pariter glomerantur in unum,

Fatidicique parant explere oracula vatis.

Vnus fervet amor, stimulis agitantur eisdem,

230

Promissique ducis manet omnibus una voluptas:

Ille habet ille animos, et in illum vota laborant.

Ire parant, lectisque viris onerare biremes

Festinant: alacres optata ad litora pergunt.

Iam proceres venisse ducis fert rumor ad aulam

235

Parthenopes, qui iussa ferant gratissima regni.

"Haec, ait, haec tantum nova me legatio poscit,

Si forsan quo pulsus abi pia sidera regno

Me revocent; potui tantam tolerasse ruinam

Hactenus ipse satis. Quid non pia sidera possunt?"

240

Signa tubae dederant: iussit decus omne parari

Nobilium: "Fidis alacres occurrite nostris

Laetus ait, fas est laetari me hospite tanto."

Adveniunt. "Quaenam patriis huc vexit ab oris

Causa, petit, proceres?" Dextra complectitur omnes:

245

Se civem patremque gerit, iam non memor alti

Regalis fastus, sceptrique quod ante gerebat.

Regia tota patet; veteres panduntur amores;

Ingeminat speratus apex; nil indiga laudis

Quod duce sit dignum, sive hospite, famra reliquit.

250

Ast ubi regifico complentur cetera luxu,

Ad partem vocat unus herum: "Da pauca referre

Grata tibi; nec enim proceres nisi grata tulerunt.

Abdita secretis loca convenientia rebus

Tradde, ait, et tantum sint conscia numina nobis:

255

Magna quidem reseranda tibi decor iste virorum,

Attulit, et quae sint, condenda in pectoris imo."

Excepit penetrale viros, quo nemo nisi heros

Ingreditur, magnique duces, maior quoque natu

Progenies. Orsus tunc ex his grandior aevo

260

Et gravitate prior sibi credita cuncta retexit.

"Teque, tuamque fidem obtestor, dux maxime, verbis

Huc aures adverte meis. Tua regna resurgunt,

Si modo magnanimus fortuna sciveris uti

Oblata, summumque ducem te gesseris, atque

265

Annueris proceram votis, nec in arma pigebit

Irruere. His igitur dictis, precor, erige mentem:

Nunquam tanta tibi redimendi copia regni

Ante fuit, nec erit, rebus si utere secundis.

Heu heu quem patimur regem! Quae fata dedere

270

Imperia heu nobis! Minime toleranda cruentis

Massagetum populis; tantum ditione superbit.

Non proceres, non ille duces dignatur honore;

Se putat esse Iovem, cum quo nec sceptra teneret.

Exiguo tumidam gestat sub pectore mentem,

275

Despicit egregios, aequalibus invidet, imos

Sternere sub pedibus miserosque retundere nunquam

Parcit: ad omne nefas impellit avara libido.

Est grave quippe nimis sortem tolerare molestam

Tam gravis imperii: satius succumbere morti

280

Est equidem, miserae quam ferre incommoda vitae.

Finibus hunc regni, tantum si vota secundent

Dii faciles, omnemque suam depellere gentem,

Est animus procerum concors eademque libido.

Te repetunt regem, te regia postulat aula,

285

Aurea fulcra vocant, te moenia tota morantur

Parthenopeia, tuo quondam radiantia fastu;

Expectant te castra ducem, regemque tribunal

Purpureum. Iam bella fremunt, iamque arma coruscant:

In te tota manus fervetque potentia belli.

290

Eventum proceres te complectentur in omnem,

Quicquid agas: comes omnis erit, licet ipse traharis

Casibus adversis, et tristia fata subires.

Communes poteris solus relevare labores.

Teque tuamque tibi redimas, dux inclite, gentem,

295

Atque tuos cives placidae iam redde quieti:

Quod si saeva tibi iampridem fata fuere,

Arridere solent, maiori et culmine lapsos

Instaurare viros. Agitant mortalia casus;

Ardua sed variis virtus nitet una periclis

300

Seque probat: virtute caret, cui prospera nunquam

Mutavere vices, cui nec sors impia saevit.

Quare age, magnanimos inter numerande potentes,

Fac dederit fortuna tibi non aequa periclis

Maiores ausus; et contra audacior ito,

305

Si natura virum, si virtus clara ducemque

Egit: et heroas pudor est succumbere. Fortes,

Non humiles Dea caeca petit: sed ad ima profundi

Quos super astra tulit felicibus aemula trudit.

Dent animos viresque simul quae adversa tulisti,

310

Famaque victoris, det spes oblata triumphi:

Haec acies, haec bella movent, haec, dura subire

Quaeque duces faciunt, alternaque regna remutant.

His ergo responsa, ducum placidissime, redde.

Neu spernenda puta: procerum nam verba locutus

315

Quippe fui, quorum omnis amor stabilisque voluptas

Ardet in absentem (nostris precor annue coeptis,

Iuppiter), et saevos hostis iuravit in enses.

Convenere simul roburque decusque potentum.

Effundentur opes: tantum tua signa sequamur,

320

Teque ducem, dextramque tuam mucrone minantem".

Dixerat. "O utinam tantos meminisse labores

Prosit, et in regnum me dudum fata reposcant,

Dux ait, expromens longo suspiria tractu!

Namque ego, si liceat tantis optatibus uti,

325

Per dextram, sceptrumque Iovis, regale decusque,

In me vestra quidem merita, et benefacta, vetustas

Nulla adimet; tantos neve obliviscar amores.

At ne vestra diu (paulum vos quippe morabor)

Fluctet in incerto mens, haec infigite cordi.

330

Polliceor quaecunque mihi sunt arma, virosque,

Atque meum natum, qui spes est firma senectae

Vna meae. Gerat ille ducis, gerat ille parentis

Officium, cui nunc floret robustior aetas;

Imperet ille viris, Tyria pro sede cruorem,

335

Si sit opus, fundat, patriumque reposcat honorem.

O utinam vires essent, quibus ante valebam!

Parque animo forsan serviret dextra feroci.

Gaudia plena forent, quando baccharer in hostem

Ipse prior, rueremque furens, velut icta leaena

340

Gaetuli iaculo, vel rapto bellua partu,

Insereremque caput per mille pericula mortis.

At modo debilior segnis quoque dextera nutat,

Et nequeat galeae cervix gestamina ferre.

Ire vetor; Superi testes et cana senectus.

345

Cetera non deerunt adeundis commoda bellis,

Impia si gemerent disiectum in litore fata

Nulla ope, seu monstris essem data praeda marinis.

Ista referte viris, animumque pandite nostrum".

Rettulit, et proceres decoravit munere magno.