Paracleto Malvezzi Tarentina 1
Other sections


Qui regni lacerator erat fusorque cruoris

Impius humani, terram foedavit et aras

Sacrilegis manibus, crudeli caede suorum;

Omnia quique simul sternens hominumque deumque

5

Iura, sibi postquam quaecumque licere putavit,

In scelus omne ruit, Minoia foedera pactus,

Musa refer. Nec vana peto: da litora puppim

Poscere currentem pulsam felicibus auris.

Viderat hoc regnum placida sic pace potiri,

10

Fulmineae peperere manus quam principis olim

Magnanimi dextra sceptrum regale gerentis;

Indoluit, sensitque suo sub pectore flammas

Invidiae: stimulis his exagitata, sorores

Advocat Allecto, monstrum furiale, sub umbras,

15

Conciliumque iubet. Pariter coit improba turba:

Innumeraeque, Erebi pestes, deformeque vulgus

Vndique dissiliunt. Livor prior omnibus atrox

Irrupit, nigra sparsus fuligine vultus,

Lumina torva gerens, alienis anxius amplis

20

Rebus, et obscuris et fatis laetus iniquis.

Et Timor infelix, adsunt cui mille ministri,

Mille micant oculi nullam quibus atra quietem

Nox dare consuevit. Genitrix Discordia belli,

Armisonis sociata viris: a pectore cuius

25

Omnis abest pietas procul et clementia, tantum

Sanguine vipereo crudis nutrita sub antris.

Sicca Fames, cui laxa cutis, faucesque cadentes,

Triste et inane caput prona cervice, rigentque

Marmorei dentes, vacuasque exuta medullas

30

Ossa patent; fluxaeque genae, cava lumina, pallent

Labra simul, quales tenebris decet esse creatas

Horrificas umbras. Hanc incurvata Senectus

Est humili comitata gradu, iam proxima leto,

Iam matri reddenda suae; cui pectus anhelum

35

Surripit enixam magno conamine vocem.

Et Tremor; et Pallor; semper cognata Senectae

Suspicioque levis, rebus male fida secundis;

Impatiens Murmur; moerens cum murmure Luctus;

Semper in omne nefas praeceps scelerata Libido;

40

Semper avena auri, flagrantior ignibus Aetnae,

Non contenta suis, alienis fervet habendis.

Deterior sequitur perflata Superbia, denso

Circumfulta choro scelerum; sed proximus ibat

Fastus, et Ambitio. Vesana Audacia magnos

45

Non passura viros et despectura. minores,

Caeca sui, fidensque nimis, bacchatur ubique

Quo furor arripiat, vel quo violentia pellat;

Culminibus non laeta suis, maioribus instat,

Condere si valeat caput inter sidera, summos

50

Dectractura deos, si tanta potentia subsit.

Blandaque Proditio gestans sub pectore vulpem,

Docta quidem versare dolos et Factio fallax,

Pervigiles longo sociatae examine curae:

Et tandem veniunt reliquae, quascumque dehiscit

55

Nunquam Tartarei Ditis saturata vorago.

Assidunt omnes, ignita sedilia complent;

Atria collectis pro monstris tota tremiscunt.

Expectat scelerata cohors quid curia mandet.

Mox stetit Allecto, diris stimulata venenis

60

Irarum: qualesque gerat sub pectore flammas

Corpore tota patet. Concertant anguibus angues

Concutiuntque caput (confundit sibilus auras)

Et linguis sese feriunt utrinque trisulcis:

Ex oculis vibrare faces rabiemque cruentam

65

Conniciunt, rictusque truces ac fulgura cernunt,

Qualia nimboso crebrescunt aethere terris,

Dum cupit iratus demittere Iuppiter imbres.

Naribus at patulis teter vapor igneus efflat,

Ceu sub nocte iacit rupes Aetnaea favillas,

70

Aut etiam ardenti dum fervent aera camino

Esse genas, folles tumidos, quibus ignea tela

Mulciber exitio posset conflare gigantum.

Horrida terga rigent; triplici stant ordine dentes

Sanguinei, quos una fames explere cruoris

75

Humani poterit, saevis si pascitur Hydris.

Pallaque caeruleo contexitur angue; cerastae

Ima tenent, lambuntque femur stimulantque veneno

Et rabido faciunt populum vexare furore.

Anguiferos igitur postquam post terga capillos

80

Reppulit, et diri patuere horrentia monstri;

Tergeminas quatit illa manus, ter fulgura vibrat,

Ter caput omne girat, ducit ter lumina circum

Ferrea. Tartareo totiens quoque mugiit antro,

Vt solet indomitus letali vulnere taurus

85

Saucius et morti per devia proximus errat.

Claustra tremunt et monstra pavent; plebs murmurat omnis.

Horrifica tum voce tonat sic murmura presso,

Conceptam rabiem promens et corde dolorem.

"Quaenam tanta novat nostros clementia mores?

90

Effera quae nobis pietas praecordia palpat?

Sic mites humilesque sumus? Sic corda tepescunt?

Frustra equidem monstris tot corpora nostra teguntur?

Frustra etiam furiale malum populique ruina

Dicimur, ad solitas si tendere brachia vires

95

Desinimus? Nostris igitur iam intendite verbis.

Pro dolor! En iterum redierunt aurea mundo

Saecula: Parthenopes regnum sic pace quiescit.

Arma silent; terris iterum concordia venit;

Cum pietate fides late quocunque vagantur

100

Absque metu, quondam fuerant quae ad sidera pulsae;

Et terrore suo vitiis Astraea recisis,

Audaces liquidum delapsa per aera frenat

Legibus explicitis, quas ferrea merserat aetas;

Tutum noctis iter: nemo insidiator oberrat,

105

Nemo nocet. Tranquilla quies placido omnia cursu

Ire iubet. Iam dives opum requiescit arator

Et picturato iam ludit pauper in ostro;

Cultibus arva nitent: totos Ceres occupat agros.

Sed galeae nigra squalent rubigine ferri;

110

Classica nulla fremunt: pacata est cum mare tellus.

Miles arat: duri capiunt heu vomeris enses

Effigiem, tantis qui cladibus ante micabant;

Torpet equus, quondam primus qui in bella ruebat

Tigride mobilior, tenui pernicior aura,

115

Acrior Harpyis, fosso truculentior apro.

Heu nimium, pergrande nefas, nova moenia surgunt!

Ducit quisque chorum, celebrant trieterica Baccho,

Atque alternatim cantat cum pube senectus.

Hi super astra ferunt nomen regale decusque

120

Alphonsi, quo parta quies sub principe regno

Tanta fuit; canit ille deus, deus alter Olimpo

Emicuit nobis, potuit qui aequare Tonantem

Maiestate sua, cuius vaga fama triumphos

Italiam complens molles transvexit ad Indos.

125

Consulite his rebus; quod sit decernite tanto

Conventu dignum; nobis mala tanta parantur.

Namque ego, si praesim forsan furialibus iris,

Per caput ipsa Iovis iuro, Stygiamque paludem,

Non patiar tam grande nefas impune vagari:

130

Experiatur enim, vario discrimine rerum

Regnum Parthenopes, mea magna potentia quid sit.

Me penes arbitrium confundere cum mare caelum,

Et tenebris violare diem, Stygiaeque paludi

Mergere nascentis radiantem lampada Phoebi,

135

(Inque chaos redeant sine lege sine ordine primum

Omnia mista simul rursus) mutare vicesque

Quoque meant, tandem solito praevertere cursu.

Et non id potero tantis invadere regnum

Artibus? Et patrios enses miscere cruentos?

140

Sunt pharetrae, sunt tela mihi celeresque sagittae;

Spicula sunt diris serpentum imbuta venenis;

Innumeraeque faces, quibus urere flumina possem".

Dixerat: et postquam valido ructavit hiatu,

Infecit tenebras effusi tabe veneni.

145

Concussae tremuere Deae: subit horror in omnes

Pestiferas umbras, et secum quaeque volutat

Premere quid tanto liceat sub pondere rerum.

Pars face, pars gladio regnum iubet esse petendum;

Indicit pars una luem; pars maxima nigris

150

Delendum Stygiis; incerto murmure vulgus

Sic scindebatur, tumidum ceu murmurat altum

Concussum validis ventorum flatibus aequor.

Horridior surgit spumis furialibus ardens

Vna soror, magni qua iam periere potentes.

155

"Me petit iste labor, fatur, si rite Megaera

Ipsa vocor, nomenque meum si territat omnes

Heroas; nec vana loquor, mea facta probabunt.

Succubuere mihi quae ingentia monstra domarunt

Herculeae vires: potuit sentire parentis

160

Concubitum Thebanus herus, nataeque Thyestes,

Me duce; sic nostro repleta furore noverca

Arsit in Hippolytum, nostra quem Theseus arte

Insanus phocis, patrios oblitus amores,

Tradidit indomitis: vidit quoque funera nati.

165

Quid moror in tantis? Monstri furor ille biformis

Noster erat volucri traiecti terga sagitta;

Noster erat furor ille, truces quo moenia fratres

Prostravere duo, quo matris natus uterque

Sanguine permaduit: quorum phegeius ensis

170

Vnum hausit, fidus cognati sanguinis ultor,

Non memorem, Theletusa, tui fera iussa mariti,

Foemineae prolis pietas a pectore cuius

Abfuit. Immiti sunt haec patrata furore

Cuncta meo, sint parva licet. Graviora supersunt;

175

Sed numerare vetor. Quorsum mea verba, profanae,

En referam, o sociae? Tantum compescite murmur.

Prodigium ferale nimis tenet una Tarenti

Tellus, Hyrcanis quo non est bellua silvis

Dirior, aut certe nec densa, per avia saevit

180

Aemoniae; celans hominis sub imagine falsa

Quod furit (et rabie candet genus omne ferarum);

Horrendum monstrum, cui nil nisi membra ferina

Defuerint, dignum caecas habitare cavernas.

Hunc peperit Gorgon, monstro genitore triformi,

185

Infernis tenebris: Stygiae mersitque lavandum.

Excepi gremio tenerum, parvoque mamillas

Tisiphone dedit una soror tumefacta venenis.

Ast ubi creverunt immani corpore vires,

Caede hominum sparsae nutrierunt hospitis arae,

190

Terque quaterque die rabiem satiare cruentam

Vix poterat. Sed nunc animi cognoscite morbos.

Saevitie fervet, caecaque libidine lucri

Carpitur: auriferi quem non expleret arena

Pactoli, non unda Tagi pretiosa rubentis,

195

Nec quam Sidonio contexit murice gemma

Litus Erythraeum seu dives suffocat Hermus,

Nec tandem quas mollis Arabs facilisque Sabaeus

Fundit opes, aut terra tenet, seu possidet aequor.

Ardet amor maiore siti, quam copia rerum

200

Exhaurire nequit: verum scelerata libido

In facinus quodcumque rapit celerique rotatu

Praecipitat; docet illa dolos artesque profanas

Et risu simulare fidem, fraudumque venena

Protegere, et ficto rabiem subtexere vultu.

205

Blandus, adulator, varius: cui mille nocendi

Sunt artes, sunt mille modi totidemque sagittae

Letiferae sub veste latent, ac simplice cultu.

Non generi parcit, nulli sua iura sodali

Reddere pro minimo ducit violare fidemque;

210

Non satis ipse sibi fidus, pia foedera rumpit

Humanae sortis, qua conciliantur amores.

Occultis odiis premitur, tacitisque flagellis

Vritur invidiae, sub pectore tanta superbo

Ambitio regnat, totum quoque sternere mundum

215

Esse parum fortasse putet tanto ille furori.

Flectitur ad miseros nulla pietate, deosque

Spernere vile nefas ducit temerareque sacra;

Non maiestati paret: regale decusque

Despicit elatus, proceres et quosque protervus.

220

At quoniam variis festino involvere regnum

Turbinibus, longo non plus sermone morabor.

Improbius nihil est aut hoc sceleratius uno:

Hoc ego prodigium terris populique ruinam

Obiiciam regno, certe caput omne malorum

225

Et scelerum summam, praedae cupidumque tyrannum,

Arbitrio si sit res haec accommoda vestro."

Vix ea finierat, magnis cum plausibus omnes

Exultant; dictisque fidem votumque dedere

Vnanimes, validisque replent ululatibus umbras.

230

"Ite, ait Allecto, tenebris adducite nostris

Semiferam prolem, clarum impietate virumque;

Signa ducis capiat; nostrum dignemur alumnum."

Nec mora: surripiunt iussae furialiter umbrae

Ad Stygias, sistuntque palam. Timet ille feroces

235

Aspectus. Canos absumpsit flamma capillos,

Et tremulos Erebi pepulerunt frigora dentes;

Diriguit totus, rugas contraxit aniles;

Pallida vibratis nutabant ora venenis;

Defluxisse genas faucesque haerere palato

240

Iam videt attonitus. Sanguis vix corpore mansit

Effeto: velletque loqui, sed pectore ab imo

Enixam vocem gelidus pavor occupat omnem,

Qualis habere gravem putat inter somnia molem

Arreptus sommo resupinus, seque fatigat.

245

At postquam subito rediit vigor: "Accipe, dixit

Allecto, ius omne ducis, vexilla capesse;

Dirue Parthenopes regnum, quod bella minatur

Iam pridem nobis; socialia foedera rumpe;

Ante nec a tantis liceat desistere coeptis,

250

Stamina conanti quam tristia fata recidant.

Belligeris comitatus eas ductoribus istis

Ante alios; nec te parva statione relinquant:

Plura quidem bello possunt. His utere nostris

Viribus, his armis hostilibus irrue castris.

255

Hinc Odium praesit dextra, Furor inde sinistra;

Impietas, stipata suis, praeeat ense cruento;

Insidiae tacito gressu tua signa sequantur,

Proditioque latens et blando subdola risu;

Partarum populator opum, qui semper habendis

260

Fervet, Amor fastusque procax fera signa gubernent;

Et tandem scelerum quicquid possedimus omnes,

Vnus habe: gressusque tuos comitetur Erinnys.