Paracleto Malvezzi Tarentina argumentum
Other sections


Primus concilium monstrorum congregat Orci,

Parthenopes regnum placida ne pace fruatur.

Alter in innocuum regem deliberat enses,

Invidia procerum crudelis et arte tyranni

5

Pervalida cum classe ducem, tamen omine diro,

Mittit in Italiam moturum tertius arma.

Vltimus e regni propellit finibus hostem

At Stygiasque rapit post tristia fata tyrannum.