Leonardo Dati Hyempsal tragoedia

Ad colendissimum dominum suum, dominum Prosperum cardinalem
Columnam, in Hyempsalem tragoediam Leonardi Dathi florentini,
episcopi massani, praefatio

Ad dulce praesidium meum, ad certum domus

Altae Columnae et unicum Romae decus,

Ad Prosperum tendes, Hyempsal, et pede

Grandi. At licet nec compta nec forsan ferax

5

Sententiis, ut decet, ei tamen, ut reor,

Quoniam mea es, futura grata principi:

Nam et mitis est et me Dathum valde probat.

Tum pande quanti est invidia tenax mali,

Quae regna scindit funditus, fratres necat;

10

Quando et ita pestilens venenum livor est,

Vt vitia tantum caetera excedat lue,

Virtute quantum Prosper excellit viros.

 

Leonardi Dathi Fiorentini Hyempsal tragoedia

 

Primus actus

 

Ambitio

Per et profundum et fulgidum et castum polum

Molleque solum aetheris et per alitum vias

Delapsa terris, huc, ad hos veteris meos

Lauti hospites regni, dea et terra et mari

5

Iactata confugio: ita me infensa et procax

Partu sata meo, Invidia, prosequitur dolis,

Monstrum vel inferis et invisum et grave.

O me parentem miseram, iterum et iterum mise-

Ram! Tot latebris totque in orbis arcibus,

10

Ad me tuendam nullus est datus locus:

Quocumque tendo, nata perturbat viam.

Modestia

Tibi quidem, fastu hoc tuo posito, tuis,

O Ambitio, si temporibus obtemperes,

Quoad poteris, ipsa consules. Stat enim mihi

15

Vetus sacellum, quo deum pater atque rex

Monstra atque curas progredi vetuit graves.

Ambitio

Erumna ab ipsis infimis mortalibus

Malo vel ex parte minima levarier,

Quam omni a deorum grege gravi malo eripi.

20

Nam ab his quidem levi relato munere

Pro maximo beneficii merito eximar.

At quis deorum est qui uspiam sibi esse par

Putet relatum, ubi me suis meritis deam

Devinxerit? Nempe insolens divum est genus,

25

Quod in dies parvo moveri munere

Dediscimus superi. At quid altas aedium

Sedes inurentem intus Invidiam audio?

Inde adeo iam, quoad fors feret, mihi consulam.

Cedam furenti: namque cedendo furor

30

Frangitur. Abibo hinc ad Lares intro abditos.

Modestia

Ast ego? Meam quo me urbis artifices pii

Locaverant sudore sordidam petam

Aram, ut protervam hanc et domum et gentem suum

Ruentem in excidium subinde rideam,

35

Quando hic quidem nostri apud eosdem numinis

Ita nunc colendi ratio curave excidit.

 

Asper

Etenim, sator deorum et hominum, Iuppiter,

Qui aethera potes mari atque terras aetheri

Miscere nutu, numquid haud satis est tibi,

40

Iras trisulca si exeris tuas face,

Flammas et hinc et inde iaculans dextera

Ni vel feram hanc hominumque perniciem ultimam

Terris feras? O et tu, olympicum decus,

Qui pulcher alta templa gemmis fulgidis

45

Expicta lustras, fervidis praeceps rotis,

Vincisque dum libet atque prosternis feras,

Crinite Phoebe, usque adeo ne hos miseros potes

Odisse mortalis, ut et quos Lucifer

Praemissus abs te quemque nuncians diem

50

Dulci a sopore matutinus excitet,

Et quos tu agas exerceasque laboribus

Sine fine duris atque morti concites,

Eos item a feralibus foede undique

Monstris sub oculo gaudeas tuo premi?

55

Profecto sub te, Phoebe, respirat nihil

Durius homine; vel quos homo tandem sibi

Faciles habebit, usque tam exosus diis?

Polymites

Immo et quidem sub sole delitiae deum

Est homo, modo se hominem velit, non belluam.

Asper

60

Quodcunque vescitur aura et incolit globum,

Quem premimus ipsi, plus diis cordi est quam homo.

Siquidem fames, langor, dolor, quae caeteris

Extrema sunt mala, nos apud capita ultimis

Angustiis obmersa non mala prima sunt,

65

Adeo angimur solliciti et innumeris malis.

En stant comae mihi atque ab imis spiritus

Praecordiis gelat. Heu cado, heu desum mihi

Perculsus horrore, omnibus nervis fluens!

O dulce, letum refugium, a diis datum

70

Nostris malis! Per te quidem erumnas graves,

Maerorem, inopiam ponimus; per te fera

Monstra et refertam maximis vitam malis

Fugimus beasque quo minus sero obvenis.

Polymites

Sapiens statuet hoc munus in vita sibi

75

Se se ut ferat, cum nullus adversus magis

Homini aut molestus est magis, quam homo met sibi.

Tum qui suas apte volet res ducere,

Is muniet mentem artibus bonis suam:

Qua fretus haud ullas cohorrebit feras.

80

Virtuti opem superi ferunt: nocet nihil.

Asper

Immo dii summi, infimi ac medioxumi,

Virtutem odio habent, quando livorem impium

Monstrumque virtuti insidens non amovent.

Vos ne, dii, hanc tam pestilentem bestiam

85

Publicaque privataque volutantem loca

Sinitis nec arcetis, dii, ne lurido

Sacra et prophana omnia pedore polluat?

Exanimor hoc equidem! Sed, o superi, probe

Vestrae hinc saluti est additum: Invidiam simul

90

Iecistis orbis monstruosi ad incolas

Eique thalares fero monstro leves

Vetuistis alarumque ventivolas iubas.

Quod si supernum volitet attingens polum,

Non dubito quin audax comam Baccho secet,

95

Discerpat ex humeris Dianae arcum aureum

Pharetramque distrudatque clangifragam tubam

Ensemque cornipedemque Mavorti fero,

Phoebo lyram altiboanteque a maris deo

Tridentem et ex tua, o Tonans, fulmen manu

100

Vertat, novum, horrendum atque inauditum nefas,

Caelumque caelicolasque non secus ac domum,

Lares, Penates Masinisse dissipet.

Ita, quam timent luem et relegant dii procul,

Virtute fretus quispiam, qui homo sit, feret?

105

Monstris nefandis: nam ultro monstra hi provocant

Passimque blandiuntur et coalunt sinu.

Ergo libet hinc effugere ab omni hominum grege.

 

Chorus

Quicquid sub pelago natat

Tetrum, quicquid in ultimis

110

Speluncis libycis siti

Squalens ac nocuum latet,

Horrendum est minus ac minus

Quam Livor, scelerum deus.

Cuius cum faciem canis

115

Infernus videat, tremet

Omnesque Eumenides simul.

Olli frons riget hispida

Cervixque hirtis aspera setis,

Subcrispat rabiem rugis,

120

Protense et grave pendule

Dependent ciliis cavis

Alae geminae, atrae, pannosae,

Noctua quales nocte fatigat,

Retrusosque oculos brevi

125

Succludunt luteos sinu.

Cum nox vellere tingitur

Et Phoebe iacet abdita,

Tum monstrum hoc acie valens

Distorto ad lucem capite fremit

130

Aeternumque leves circum deductitat aures,

Ac tabo et sanie madens;

Rumore alitur fraudis iniquae,

Et studia hominum cordaque passim

Scrutans vincit nare canum vim.

135

Sed lacerantes omnia tetri

Dentes faucibus eminent,

Semper dispare blacterat

Pectore linguae,

Efflans tabificam Stygem.

140

Sunt et pectus ei et manus,

Quales ventre famelico

Simia levis instabiles agitat.

Stat dorsum callo praeduro et morsibus ustum;

Demum de femore in pedem

145

Lascivus caper ambulat.

Cum caelum peteret Ambitio procax,

Fama est patre tonitruo

Monstrum invitis superis divis

Progenitum et terris disrupta nube repulsum.

150

Hinc gelidis flammis aeternum pectore flagrat

Pernixque omnem pervolat orbem.

Nunc arces, aditus, atria principum,

Nunc et publica compita,

Nunc mapalia et humilis glebas

155

Observat celeri ambitu:

Sed gymnasia pallidae

Intrat penitus falsa Minervae.

Ex frugi atque pio impium

Letumque malis comitum reddit,

160

Fraudem iudiciis serit

Frontemque notat scelere tristem.

Ipsum non Herebi fores

Obiectae valeant procul

Arcere: subit, perstat, inhaeret;

165

Quin et semideos quoque

Atrox hic furor occupat.

Heu Livor, quid non mortalia pectora cogis?

Sed pestem hanc fugiet face

Pre se ardenti fora qui lustret

170

Vel qui sola rideat umbra.

At quid tristis prodit Hyempsal?

 

Secundus actus

 

Hyempsal

Velim furentis aethere obvolvi Nothos

Vastisque convalles hiatibus hiscere

Fragoreque ingenti superba rupium

175

Circumruere culmina et ab imis sedibus

Alte procellis concuti totum mare

In ultimam pestem luemque gentium,

Quandoquidem in hominum genere tam male liberos

Iam tum parentes impii oderunt suos.

180

Quis adeo fortis est, quis est tam ferreus

Qui non ut ego scelus in Micissa fulminet?

En mihi furore pectus accensum labat.

Polymites

Quisque facinus suum male admissum ferat

Aegre et moleste, nil per alienum vigil.

Hyempsal

185

Externa ab iniuria oritur vehemens dolor.

Polymites

Tuum esse iam incipiet malum quo non bene

Tecum sit et quicunque, secum dissidens,

Animo suo illuctatur haud quaquam ocium

Prestabit aliis. Esse te regem scias.

Hyempsal

190

Servum scio atque ipsum quidem regnum est mise-

Rum. Illi et mali hoc inest, ut omnia cum queas

Tum et tibi nihil satis queas aeque ut velis.

Polymitis

Iuvat in hominum vita minus velle ac minus

Eniti in omni re usque quam possis tibi:

195

Quo fit ut et inde plura possis quam velis.

Hyempsal

At regium est grandia minus nolle ac queas.

O impium dirumque productum ex ea

Dura impiaque stirpe Getula! O ferum,

Cui filii tam sint odio ut hunc sordidum

200

Adiecerit regni coheredem sui!

Eum ne Iugurtham patre incerto editum

Dolisque regiam male acturum suis?

Et quem ille tu ne, tu ne regem, tu parem

Regnique filiisque consortem tuis?

205

Sceleste!

Polymites

Nemo solus imperium gerit.

Hyempsal

Quisquis alieno arbitrio aget rem, serviet.

Polymites

Profecto consiliis bonis nisi ultro rex

Paruerit, aegre abinde parebit malis.

Hyempsal

210

Quisquis malos timet, profecto omnes timet.

Homines vel oderunt vel optant quod neque-

Vnt; male qui et oderit, studet semper male.

Regique regem qui dabit, regnum abstrahet.

Polymites

Frater ne fratrem non colet?

Hyempsal

215

Colet? Vbi nam

Tutus erit amor, odisse cum possis homo

Et nostra mens a rebus omnis pendeat?

Polymites

Amabere ut voles.

Hyempsal

Volam ut tempus feret.

Polymites

220

Modo ne hoc agas invitus et regum omnium

Eris ipse foelicissimus.

Hyempsal

Id optent licet.

 

Chorus

Quo nam hinc agitur aut abit Hyempsal? Quid furit?

Polymites

Quo eum volentem fata praecipitant sua.

Chorus

225

Fatum est id homini nosse fatis cedere?

Polymites

Fatum ferendo vincitur.

Chorus

Quicquid feras,

Premit atque fatum posse ferre fortiter

Fatum est.

Polymites

230

Enim hominum nemo foelix unquam erit

Ii invitus. At Livor quod aspectu foret

Truculentus ac foedus, quod horrendus nimis,

A matre primum medio in oceani scoplo

Expositus aspero et minaci rupibus,

235

Alitur; abinde cadavere advectus petit

Terras et extemplo mali accepti memor

Totum per orbem persequitur odiis deam.

Exterrita illa metu, abdidit sese procul

Spelunca opaca intra nemus Ericthonium.

240

Subinde nostram regiam Ambitio haec parens

Vt subiit, heu, Livor inimicus appulit

Turbatque prosternitque cuncta funditus.

 

Chorus

Non est invidia quis minus invido

Dignus: nam miser est quilibet invidus,

245

Obiecte simulac invidet aree.

Inprimisque sibi est ille nocentior

Qui livore alium findere nititur,

Aeternum siquidem tristibus uritur

Curis sollicito pectore languidus:

250

Sic auctor propriis obteritur malis.

Vos Numidae igitur discite puberes

Virtutis studio quaerere gloriam.

Virtus praesidium est nobile et unicum,

Virtus imperium non violabile.

255

Vindicte et satis est, si prius invidens

Multo praedoluit quam male missili

Contorto potuit laedere quempiam.

Ecce Iugurtham quoties periclis

Vidimus missum probitate et armis!

260

Ipse fortunam invidiamque parto

Nomine vicit.

Caeteros quantum superabat acri

Gloria, tantum et meritis studebat

Omnibus charus fore liberali

265

Pectore et ore.

Strenuus ferro, genio sagaci

Plenus et rebus bene consulendis

Aptus, ac spes et nova Masinissae

Gloria gentis,

270

Vsque virtutis cupidus magis quam

Laudis; hic unus didicit ferendo

Imperi leges, simul esse quantus

Debeat armis.

Ergo virtutem cole, prompta pubes;

275

Te tibi exorna et decus et decorem

Et genus, laudemque tibi ipsa soli

Posce, iuventus.

Nam sibi quisquis sciet imperare,

Ille proh quantum et sibi quam perenne

280

Regnum habet, semper nihil occupata

Mente triumphat.

Non eum tum fors furiosa vexat,

Non et irati superi lacessunt.

Gaudet aeternum, celebri invidentes

285

Luce fatigat.

 

Tertius actus

 

Adherbal

Non tanta, quantam qui intulerit, iniuria est,

Sed tanta, quantam quis sibi illatam estimat.

Hyempsal

Modicum est nihil, quod a dolore est maximo.

Adherbal

Dolebis in dies minus, cum plus sapis.

Hyempsal

290

Homini sat est nosse agere rem ex sententia.

Quaeque institueris rite, facile est exequi:

Consilia probet eventus. Interim hac mea

Fruor voluptate ac libidinem expleo:

Medio ne consessu quasi et parentem eum

295

Dignabimur nostro, ne sordidum in domum

Nostram hunc calonem pene conventitium.

Operae precium abiisse sit eum tristius

A sede quam, velut arrogans est, abfuit.

Confingat ut vult modo Iugurtha atque ut solet.

300

Hoc ipse letor quando sub risu impio

Vndare sensi lachrymas moestas suo.

Sed cum molestus esse cuiquam ceperis,

Opprimito, moles interim in te ne ruat.

Adherbal

Immo et, molestus esse cuiquam ut coeperis

305

Desinito, ne tuum in caput molem struas.

Qui e fronte risu tedium abstersit sua,

Cum consulit sibi, tum et infestis simul

Importat ut doleant; et usque principem

Beneficiis clarum esse pulchre condecet.

Hyempsal

310

Beneficio ne tu satis hominem tuo,

Qui prebet ingratum inde se, devincies?

En gratum hominem amarique dignum qui, inmemor

Doni a Micissa patre collati sibi,

Decreta, quibus est tractus in regnum, rogo

315

Vix funerum extincto, esse per se turpiter

Rescissa studeat impudens, et impudens

Qui exordium regni eruendi patriis

Sanctisque vertendis capiat a legibus:

Regni luem excidiumque nimirum parat.

320

Cavendum, Adherbal, tibi necem is ferox parat.

Adherbal

Fastum quidem obsequio propere vinces tuo.

Hyempsal

Quin fastus obsequio procacius intumet,

Et insolentem qui haud cohercet, illicit.

Sed familiae nostros Penates ac deos

325

Probe in dies opem esse laturos scio.

Adherbal

Spem esse meriti filiam vulgo ferunt,

Sperasse et adeo bona bene merendo licet.

Hyempsal

Apud inmerentem bene mereri dum voles

Demerueris.

Adherbal

330

Rem egisse pro officio sat est.

 

Adherbal

Et quid soluto crine, nudo pectore

Scissaque Phitonissa veste cursitat?

Quid se furore concitat? Quid igneos

Obvolvit oculos atque murmurans tumet?

335

En ut repente, quasi obviis exterrita

Vmbris grave infestis, propere haerens loco

Vim ponit irarum atque conatus fremens.

Phitonissa

Euhoe!

Hyempsal

Vt inter clamitandum obmutuit

340

Truculenta, ut introrsus renitens faucibus

Verba negat, ut se se premens totis simul

Exaestuans membrisque nervisque attremit,

Vt torpet, ut modo pone subvertit solo

Obliqua lumina, modo subrepta altius

345

Cervice torvos erigit vultus. Papae!

Phitonissa

Io Libes misere, Libes misere, libes

Matresque nurusque misere, complete, io,

Complete sylvas atque montes planctibus!

Te, te quidem te cerno Tyrmidam impiam:

350

Tu male latentem clave adultera necas;

Et te tridentem, una resecta cuspide,

Male in duas findi hinc et inde dissides

Partis video. Tu Cirtha profugum, he he, tuo

Profugum, tuo haud gremio satis servas diu!

355

Stat ales Evandri atque rostro et unguibus

Libycos male exturbat gravi nidos lue.

Heu, Zama, purpureis madescis imbribus!

Vaccea pubes, tertio haud rides die!

Igne tibi, Tala, facis tenebras ultimas!

360

Capsa, aureos tum reddis ungues aliti

Et tibi, Mulucha, non cocleis laetus tuis

Noctem iubare fuscat alacrem Titan suo!

Et tu ipse, quem surrepta servat litera,

Ne crede, ne crede veteri atavorum hospiti!

365

Plura vetat hac in parte Phoebus proloqui,

Sed fata summum denique exuperant Iovem.

Adherbal

O plena numine, cui futura Phytius

Ordine aperit, si precibus ullis flecteris,

Nostros aperte iam edoce casus, precor!

370

Quo liceat evitasse per te aut fortiter

Subiisse, praevisum imminens quicquid mali est.

Phitonissa

Euhoe, nefandus Livor infernas agit

Res pessime, ingrediens eburna vortices

Stygios sub afflatu usque concretos dedit

375

In marmor; Alectoque atque ipse mutuis

Vtrinque Gorgoneis venenis obsiti

Sese efferunt in rabiem, et interior stupet

Tartarea sedes ac tumultu contremit,

Stridoreque ululatuque latrans Cerberus

380

Cedit metu. Quin rex et infernus metu

Vna tyranno colla subclinat novo

Novumque sontibus additum est poenae genus.

Sibi quisque tormentum alterius optet magis:

Euhoe libes matresque nurusque heu libes!

 

Chorus

385

Hominem quisquis condere primus

Statuit, vultus oraque divum

Contemplatus faciem finxit

Arte manuque prope divinam,

Tum crinem nitido surpuit aureum

390

Phoebo: nobile, nobile furtum!

Hunc ubi sensit radiis tenebras

Pellere et flammis coquere aestuosis

Arce velut celsa, lucem sub fronte locavit

Fervoremque procul subter praecordia adegit.

395

Hoc opus quidam superi ut moveri,

Vt frui vita simul intuentur,

Forsan, ut fama est, operi invidentes,

Ne novus terris deus et colonus

Viveret, morbos varios dedere.

400

Vrunt etenim frigora et aestus

Siccisque sitis faucibus haeret

Ventremque fames improba mordet,

Sternit et hunc febrisque dolorque

Hinc sollicito pectore factus

405

Odit amat ve.

Et sic aestu rapitur rerum

Vt continuo verbere turbo.

At laboranti hic opifex misertus

Aegrum si quando torrent incendia pectus

410

Extingui dedit alveo

In Pegaseo.

Sed nos miseri mente proterva

In scelus acti labimur ultro.

Hinc erumnis premimur crebris,

415

Hinc est nobis vita molesta,

Hinc est aliquid semper ubi nos

Acti poeniteat mali

Atque et nobis semper in horas

Novus incumbat trepidis casus,

420

Tu ne fortunam poteris, Hyempsal,

His tuam tristem tibi non dedisse

Moribus? Scis ne ut novus ignis igne,

Sic et ex flamma petulantis irae

Iam lacessitos animos et ira

425

Surgere contra?

Impetum frena male mentis actae.

Disce ne nolis tibi quaeque possis,

Vinces alios, te modo vincas.

Tibi eris qualem statues ipse.

 

Quartus actus

 

Iugurtha

430

Iuppiter ab alto cuncta prospectans polo,

Vosque veteris Manes Masinisse pii,

Quibus parentandum bonis a me reor

Studiis et ad laudem quoque aemulo gradu,

Vosque patrii obtestor dii et deae libes:

435

Non sponte me haec animo sed invitum mihi

Contra impios regnique consortes datos

Sumpsisse odia. Sed evenit id usu quidem:

Vt sole pix quae liquitur, eadem ab aestibus

Itemque itemque usta evitrescat horrida,

440

Sic et virorum saepius animi exciti

Iniuriis, inviti inhorrescunt he heu.

Aude invidum domesticumque hostem tuum

Hostem putare, piumque ducito fore

Tuae referre dignitati quicquid im-

445

Piis et improbis merentibus inferas.

Semper ne perferemus hoc: ut qui modis

Nos omnibus laedere per invidiam parent,

Non sui aliquando iure poeniteat nefas?

Nunquam ne te tot atque tantis obrutum

450

Iniuriis, Iugurtha, te ostendes virum?

Nunquam ne te posse aliquid in petulantium

Protervitatem proferes? Livor scelus.

Aude, anime, superis non vetantibus diis,

Eumque presta te virum, qualem solet

455

Armatus hostis metuere. An te forsitan

Ignobili editum parente scilicet

Fastidiunt proceres? Sumus cuncti a Iove.

Sed mea perinde me satis virtus fovet

Satisque, quisquis ille sit, sibi met genus

460

Dignum parat, quem victor orbis comprobet

Populus. Mea haec laus atque nobilitas mea est.

Non id meum est sed patris, Hyempsal, dedecus,

Si dedecus talem edidisse filium,

Qualem Micissa, si rogetur, liberum

465

Quam quos habet multo editum malit sibi.

At vero ego patre proinde non certo satos

Arbitror eos, qui tam impares se pristinis

Nostrae familiae moribus nunc praebeant.

Vter Masinissae est avo similis magis,

470

Illi ne qui superbia atque ignavia

Degunt iuventam, an et Iugurtha? Qui quidem

His artibus quibus imperium avus nactus est,

Pridem integrum libycum merebar unicus?

Meam ego meo labore partam gloriam

475

Nostrae ad familiae contuli certum decus.

Illi hunc perisse optant virum cuius micat

Splendore domus: omnis et honos titulis nitet.

Verum, ut aiunt, quod agas agito pro viribus.

Iuvabit interim simulasse id artibus.

 

Polymites

480

Regni labes est principum discordia.

Ammon

Cum principes ipsi mali sint, id boni

Optent.

Polymites

Bene usquam nulla successit bonis

Res, quae ocium perturbet inde publicum.

Ammon

485

Si dura tempora fuerint et principes

Ipsi mali rempublicam gerant male,

Quis audeat praestare se civem bonum?

Polymites

Quisquis bonum se se esse civem quam vide-

Ri malit, ad bene agendum habet semper bona

490

Is ipse tempora, et homo frugi, quisquis est,

Sibi unico haud duros putet eos principes,

Quos et populus omnis ferat.

Ammon

Suo in malo

Nemo quidem luget aliorum lachryrimis.

495

Quaeque mala sunt muta atque mox fient bona.

Polymites

Erunt bona ipsos quaeque delectant bonos.

Hoc ego nihil placere placatis scio

Civibus et intimis dolere probos ani-

Mis: regulos gaza atque sedibus ocyus

500

Sectis temere et abisse diversos locis.

Ammon

Qui dissident animis, eadem aegre queunt

Vmbra tegi.

Polymites

Ni aliquo tenentur invicem

Animi usque vinculo, haud coherent insimul.

505

Tum si Iugurtham, si satis novi virum,

Tandem is vereor nequid ferus acerbi paret:

Stat frons ei vultusque pallentes gravi

Cura igneoque furore suffuse genae.

Latet quid alta mente subvolvat mali,

510

Neque temere illud est quod impexam comam

Secum ipse iam tum inmurmurans quassat suam.

Ammon

Animo ubi sunt alto viri usquam praediti,

Semper animis secum alta versant ac parant.

Sperasseque et de fortibus viris bene

515

Multo magis quam metuere satis condecet.

Proinde privati domum curent suam,

Rempublicam reges suo curent gradu.

 

Chorus

Fata ne rerum inconstansque dea

An magis hominum segnis ratio

520

Ita mortalibus ocia turbat?

Vtrum haec Libyae regia et armis

Et opum luxu nobilis aula,

Hanc usque diem clara per orbem,

Vltro et fato et sorte suapte

525

An hominum vi ruet ab imo?

Orta ne levis haec odii flamma

Inter proceres, inter fratres,

Irae tantos exciit ignes?

An hinc sumpta superi causa

530

Instituerunt penitus Libyae

Invisam sibi perdere gentem?

Te altitonantis, te, Iuno, Iovis

Soror et coniunx, cui res Libyae

Cordi aeternum credimus esse,

535

Te et Getulie Mavors veteris

Masinissae simul invoco alumnum:

Bene et o omnes diique deaeque

Quaeque parantur vertite scelera,

Impendentem tollite diram

540

Fortunam, neu tam adeo sinite

Conscelerari pia delubra,

Ignes, aras vestraque tecta

Furiis, ferro, caede cruenta

Inter se se turpe furentum.

545

Vosque expertes rerum iuvenes,

Desinite virum laedere fortem,

Namque ex surdo pelagi fluctu

Vis erumpet saeva procellae.

Et tu Libyae, Iugurtha, decus,

550

Te et virtutem et fortia facta

Ad consilium protinus adde,

Vt quo clypeo pectoris olim

Regnum et laudem clarus inisti,

Hoc ipso etiam et gentem et famam

555

Illaesam tibi patiens serves.

Gravia in castris Marteque saevo

Passum atque hostem ferre furentem

Suetum, levibus levium offensis

Iuvenum dedecet acre moveri.

560

Aspera primum nosse subire est

Regia virtus, regia virtus.

Satus Alcmena caelum didicit

Petere et gravia et multa ferendo.

Quin et Iuppiter ipse tacendo

565

Quam terribili fulmine quasso

Grandia solus longe exequitur.

Perfer igitur pectore duro,

Perfer dum mox monitu divum

Secum indoleant impia facta

570

Iuvenes. Nihil est certius usquam,

Nihil adnexum magis est rebus

Quam ut poeniteat quemque admissi.

Perfer, siquidem deerit nusquam

Ne quem lateat quanto stomacho

575

Etiam possis ipse moveri.

 

Quintus actus

 

Polymites

Metus an dolor vexet magis mortalium

Animos apud me non quidem constat satis.

Ita me vel invitum novae deum minae

Exterritum ante ora positae longe premunt.

Chorus

580

O Polymites, o et interpres deum,

Quid est quod apportas novi?

Polymites

Libyae luem,

Siqua est malis adhibenda portentis fides.

Chorus

Virtute consilioque praestans ac potens,

585

Similis tibi vir frontem ubi suam gravem

Portendit, arduas adesse res liquet.

Polymites

O patria, patria, sic ne sacrarum aedium

Insigne culmen turbine avulsum ruit?

Ex ultimo aenei colossi vertice

590

Lateque fuseque albicantes ignium

Arsere flammae. Fertur et formiceis

Populis vagis horrere pulvinar deum.

Ruptisque vinclis, taurus excaepto fugax

Cervice ferro cessit ex ara petens

595

Cruore sparsos regios iuvenes suo.

Quin etiam Hyempsal ipse, prodiens domo

Pollice sub illiso moleste limiti,

Faciem in suam pronus propere lapsus gemit.

Incendiariaque avis alta a porticu

600

Volitans patrum simulacra polluit aurea.

Nuncius

Accursito ut vatem deumque interpretem

Hunc certiorem Polymitem de novis

Mirisque rebus ordine faciam celer.

Polymites

Meliora superi!

Nuncius

605

Res inauditas fero.

Polymites

Malo malum congruit.

Nuncius

At emori expedit,

O Polymites.

Polymites

Quid ita?

Nuncius

610

Tanta nos mala

Coram obsident.

Polymites

Imo et quidem vel maxime

Superesse nunc expedit, ut inde vincere

Malum ferendo denique assuescas magis.

Nuncius

615

O te virum fortem, ipse si factis tibi

Aeque atque dictis es!

Polymites

Etenim ex dictis probe

Egisse discimus. At quid apportas novi?

Nuncius

Iras deum: nam busta patrum regia

620

Sanctaque sepulcra sponte aperta ex ultimis

Imisque sedibus usque tertii Iovis

Dedere gemitum ac iurgio altercarier

Circum theatra larvulas visas ferunt.

En et sacelli veteris obversas fores

625

Lemures tenere laremque regium deum

Crepitu strepentique sonitu triclinia

Cuncta labefactare atque mixtim sedibus

Vltro citro mutatis Penates propalam

Migrasse, multaque alia tetra atque horrida

630

Et visa et audita optimi patres ferunt.

Polymites

Vos quaeso me, o proceres, labans ne corruam

Tenete: ruo, ruo. Quippe spiritus fugit,

Totumque nervi animique deficiunt. Humi

Consternor et oculi et genua fluunt simul:

635

Tantus dolor metus ve me rerum tenet.

Nuncius

Hinc illud est, o Polymites, quod solet

Dici: viros doctos, ut es tu, fortiter

De rebus asperis ferendis dicere,

Nescisse tamen adversa, sicut caeteri

640

Homines solent, non ferre tandem molliter.

Verum quid est quod pro re agendum censeas?

Polymites

Votis deos mox esse placandos reor,

Lustranda passim templa, iustitium urbibus

Vbilibet indicendum; et inde ego hinc simul

645

Secedo, me quo linteis sacris parem.

Vos et sequimini. Supplices movent deos!

 

Discordia

Confecta pulchre res mihi ex sententia est.

Nam me Invidia mater Herebo accitam ultimo

Complexa dudum et suavio libans suo:

650

"O", inquit, "omne, o unicum decus meum,

Discordia, modo prebeas te ipsam mihi

Facilem atque morigeram! Opus est ad id rei

Quam dignitatis gratia meae paro.

Genus hoc enim Numidiae et tumidum et ferox

655

Et insolens odi. Id quidem cum caeteras

Ob res tum eo quod Ambitio dea, quam unice

Perisse cupio, a se recepta splendidis

Colitur honoribus, aureo praestans gradu.

Proinde decretum est apud me funditus

660

Delere gentem. Fuerit officium tuum

Matri obsequi praesertim in hac causa mea,

Qua, si sit opus, equidem et mori, ut tandem meo

Satis furori fiat, audens expetam".

Haec ubi parens me mea precatur lachrymans,

665

Per Styga, per infernas paludes, per grave

Pallentis atrae noctis horrendum caput

Iuravi et obstrinxi volens pro viribus

Me prorsus acturam, mea ut noscat parens

Quid ego sibi a me iure deberi putem,

670

Quidve artibus meis in hominum denique

Possim luem Discordia. Ergo ex abdito

Orco mihi socios truces ad horridum

Coexequendum facinus eductos agens

Exercui ac passim pallantes late agros

675

Tectaque furore et pessima opplevi lue.

Sed ecce Perfidia uti prona est ad scelus!

Viden quibus se se dolis, qua fronte, quo

Vultu atque gestu penitus ostentat piam?

En iri obindutam aurea ferro igneque

680

Malo et veneno subter armatam deam,

Quae quidem hominum sensim per astum ambit greges.

Perfidia

Quae facto opus fuere belle exegimus.

Nam res eo ducta est loci ut satellites

Noctu Iugurthae in Hyempsalis domum dolis

685

Irruperint illicque diversi ocyus

Regem frequentes quaeritant, internecant,

Alii oscitantis dormientisque obvios

Omnes et impetu et mucrone competunt,

Mactant et inversos tenus sternunt solo,

690

Scrutari et alii abdita, alii diffringere

Clausa loca non cessant; domusque omnis simul

Cadentium gemitu et fragore et aspero

Plagis tumultu exterrita intus volvitur,

Tandem repertum Hyempsalem opprimunt, caput

695

Ferro amputant. Res hunc igitur acta in modum est.

Ego nunc et ad comites revertor ut exequar

Ex instituto reliqua, ut hinc et plenius

Vestram libidinem expleam. Adducam mihi

Et Inopiam et Furtum et Rapinam concitas,

700

Quarum opera huic calamitas genti magis

Magisque dura sit,

Discordia

Ergo matura.

Perfidia

Obsequor.

Discordia

Ego vero ad Invidiam parentem pervolo.

 

Phenissa

705

Ite io, matronae, et sacrum et opacum in nemus

Io demus hunc celebrem simul Baccho diem!

Io Bacche, formose io matrone io!

Tu flamen aereae Tonantis coniugi,

Matri deum tu, Galle, plaudito Cybeli.

710

Vos et pudicae virgines mecum lybes

Patrios deos placate votis thureque,

Quatite io thyrsos, quatite pulchro deo.

Simul io matrone, io Bacche inclite!

Phytonissa

Io Libes, Libes, io parens, parens,

715

Ditique Manibusque litandum tibi!

Matronae

Ferale Phytonissae abigite omen, dei.

Phenissa

Quid penditis, matronae? Agite Baccho diem

Sacrum, agite festum, io agite Bacho diem!

Phytonissa

Io Libes, io Libes, misere Libes,

720

Vlulatibus luctuque complenda est dies.

Phenissa

Me miseram! Id omen horridum quemnam petit?

Nuncius

Qui nuncium, prout fertur, apportat malum,

Is commodus etiam si eat molestus est.

Quid inde agam nescio. Ne vero non feram

725

Nati ad parentem immane discrimen sui,

Vt, siquid opis habet, peroccurrat malis?

Matronae

Et quid is Hyempsalis haesitans venit puer?

Nuncius

Tibi filium gravi in periclo nuncio,

O mater, esse. Nanque noctu vi aedium

730

Fractis foribus intro satellites globis

Quaque irruentes vulnere et caede et lue

Totam penitus Hyempsalis vexant domum.

Stant lubrici undantesque scalarum omnium

Cruore fuso alte gradus ac undique

735

Strepitu atque fremitu tecta et una omnis domus

Tremit et suum strage intus atra congemit.

At sibi suis non prorsus iratis diis:

Cadentium ex cumulis Hyempsal diffugit.

Tu, mater, his praesentibus rebus metu

740

Luctuque secluso tibique consule.

Matronae

Oe miseram matrem! Sed eccum et alterum

Hyempsalis properantem et anxium intimum.

Nuncius

O tempora, o mores! Ita ne frater necem

Fratri parat? Vbi nam, ubi erit, o cives, fides?

745

Vbi pietas apud homines tandem sita,

Hanc si integram non iura servant sanguinis?

Tibi, o miserrima omnium mater, tuos

Vnde aut inibis aut acerbos finies

Luctus?

Matronae

750

Quid et tu denique apportas mali?

Nuncius

Iugurtha herum ferro he extinxit meum.

Matronae

He he he! Adeste, accurrite, he succedite,

Lapsamque prae dolore et exanguem solo

Stratam parentem tollite hanc in regiam

755

Funestam et infaustam domum. Vos, o probi

Cives, bonis fatis, bonis et moribus,

Iam bene valete, et quid nefandum ac pestilens

Malum invidia possit per haec agnoscite.