Enea Silvio Piccolomini Chrysis

Testo base di riferimento: E. Cecchini, 1968

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti


I. DYOPHANES, THEOBOLVS

 

Dyophanes

Edepol nulla, opinor, est ratio prior,

Quod emuli nimium clero sunt populi:

Nam commoditates nobis invident bonas.

Soli miseri carent invidia viri;

5

Quisquis beatus est, huic livor est comes.

Nobis divitie sunt, opes, delicie,

Ad esum nati tantum et ad potum sumus,

Dormire possumus et satis quiescere;

Vivimus nobis, alii vivunt aliis.

10

Nulli pulcra est quam nobis gratior Venus;

Non, ut alii, stabilem uxorem ducimus,

Que, si stomacosa sit, habenda est tamen;

Nova in dies connubia, himeneos novos

Celebramus: si placet amor, revertimur;

15

Vbi displicet, alio flectimus iter.

Ex mille cum periculum fecimus, eam

Que cordi fuit stabili prosequimur fide.

Theobolus

Mihi sic videtur. Sed quali iam nos putas

Vsuros nocte? Dum subagitabis tuam,

20

Egon, adherentem pectori meo meam

Tenens, dabo suavium et labrum mordicus

Stringam et niveas milies premam papillas?

Vah, quotiens inter sua crura tibias

Innectam meas! Sed hoc molestum est mihi...

Dyophanes

25

Quid istuc est?

Theobolus

                               "Antiqua est palla mea; novam

Faxo ut habeam: quatuor mihi da minas.

Baltheum nullum est mihi etiam; adiuva ut habeam".

Hec vox mihi semper sonat in auribus.

Talentum impertitus sum, sed quo plus do, magis

30

Expetit: "Hoc indigeo, hoc prebe, hoc volo.

Es quidem nullum in crumena superest mea;

Despoliandus est quisquis indigens mei

Advenerit. Ligari amantis marsupium

Nequit". Nil satis est meretricibus malis.

35

Sed unum singraphum quam facimus hodie

Persolvet cenam; tum post, aliud aliam.

At iam in angiportu, ubi manendum est, sumus.

Nihil tumulti audio. Vereor... vereor

Huc ne frustra venerimus. Sed pulta hostium.

Dyophanes

40

Ah, nescis publicam custodes ad ianuam

E proximo?

Theobolus

                         Ergo fac signum, ut veniat anus.

At ego expectando crucior miserrime;

Nil mora peius, nil expectationibus.

Mane, mane! Observat nos ianitor, quem pii

45

Omnes dii perdant!

Dyophanes

                                       Tace parum, et signum dabo.

 

 

II. CHRYSIS meretrix, LYBIPHANES familiaris,
SEDVLIVS amator

 

Chrysis

Cur hac noctu non es mecum? Quo nunc properas?

Mane, amabo! Dormito hic, ut nudi simul

In amplexu simus. Cur mihi suppetias

Quasi gravastellus das?

Sedulius

                                             Ne noceam tibi.

Chrysis

50

Ohe! Ne noceas, ais?

Sedulius

                                         Aio: balneum

Quis tibi persolvit, aut tu cur hodie

Preter morem lavisti? Tete illic habeat,

Argentum qui dedit. Nam qui dat, ipsus parum

Iniurius, si tibi lucrum auferat, siet.

Chrysis

55

Parvi me pensitas et me facis nihili,

Qui rivalibus me quam tibi vis potius.

At at...

Sedulius

                Quid "at at "? Tui causa facio,

Ne dantes abigam, qui prebeo perparum.

Chrysis

Hem! Dantes! Quasi me plurimi nunc habeant,

60

Quod tu solus et unus, vel...

Sedulius

                                                    Aha, "vel"! Scio:

Nemo nisi ego te unus, vel centum alii!

Chrysis

Expetessunt plures, paucis datur frui.

Sic me dii amassint, ut preter te vix duo

Consueverint mihi. Nunc, ut mundior tibi

65

Advenirem, lavi. Tibin sum morigera?

Anime mi, mane, mane! Noli irascier.

Lybiphanes

Vt blanda est meretrix! Iam tendit insidias.

Viden ut amplectitur, quasi amatrix probe?

Non mihi has induceres sicophantias;

70

Aurum his verbis ut veneris studes, pessuma!

Novi ego mores meretricis; namque, cum

Pauper est, arridet et quidvis facit.

Amare assimilat, non amat, quando lacrimas

Vt lubet vortit atque ut volt: obediunt

75

Meretrici lacrime. At istic sese putat

Alterum Ganimedem aut Pari<n] coli alterum.

Nosce te, Seduli: istuc etatis hominem

Non amat mulier; si quid das, amat.

Aliam vitam et mores iam debes alios

80

Istac etate induere; nam vesperus adest.

Sedulius

Sic est, nec me quod dicis latet. Nugas scio

Istarum.

Lybiphanes

                    Quid igitur heres? Quid hic agis?

Nulla hic habenda est mora, postquam Venus iacet.

Quin imus et aliis cedimus?

Sedulius

                                                      Animo

85

Gerundus mos est; lubet ridere cum ioco.

Scortis ut scortis utor: simulant, simulo;

Fingo me captum nec sum; par pari refero.

Lybiphanes

At istuc, hercle, magni plenum est discriminis.

Vrit amor pusillatim clamque ingreditur,

90

Et iocos scimus in seria mutarier.

Vide, sis: nam, si ardere incepisses, spoliis

Te direptionique para, quasi sies

Captivus. Tigris est, non mulier, meretrix;

Cum amari scit, petit, capit, spoliat, rapit.

Sedulius

95

Desine, scio. Quid, malum, in fornice venis

Philosophari? Leno hic, non Cato, loquitur.

Lybiphanes

Decet ubique bene loqui atque facere.

Non veto scortari, sed scortari nimium.

Chrysis

Quid vos inter vos his murmurationibus

100

Concertatis? Adesto, Seduli, propera.

Sedulius

Adsum.

Chrysis

                  Sequere me huc intro.

Sedulius

                                                              Sequor lubens.

 

 

III. LYBIPHANES, PYTHIAS

 

Lybiphanes

Illi iam intus secundas agunt nuptias.

Perlepida est istec tua soror, Pythias.

Sed ubinam illam invenisti? Quo balneo

105

Lavit? Estne, ut opinor, quod Theobolus

Stipem dederit? Nam ille hanc noctem redemit pretio.

Dic, amabo. Soli sumus, nusquam effluet.

Tum te hic agnoscam et coniacebimus simul.

Pythias

Quis tibi istec dixit?

Lybiphanes

                                        Qui scit: ipsus hodie

110

In foro Theobolus.

Pythias

                                    Rem omnem, ut est, tenes.

Ego, ut adventastis huc, rapio pallam,

In balneas curro festina, Chrysim voco.

"Heus, Chrysis!" inquam "Chrysis, frater adest domi,

Peregre reversus. Quid stas? An nondum venis?".

115

Ille, qui argentum dederat, rubet illico,

Post pavet. "Hem, mea Chrysis, hoccine" ait

"Te facere? Insalutatum me deserere?".

Illa "Bonum animum" inquit "habe: redeam,

Ad cenam veniam ubi decretum est. Vale".

Lybiphanes

120

Dixin ego? Sed quid Cassina?

Pythias

                                                         Etiam redit.

Charinus obviam fuit, qui illam domum

Perduxit. Nunc reor ambos permolere.

Sed nos quid agimus? Cur non coimus etiam?

Lybiphanes

Pone puellum.

Pythias

                              Iam dormit. Ah, vir veniet!

Lybiphanes

125

Ne dubita. Cadum hunc exhaurire prius

Sententia est; nam fauces omnes arent. Bibe.

Pythias

Bene admones; nam potus eque atque coitus

Sapiunt mihi. Istec si absint, nolim vivere.

Sed infelix est omnis nupta, que imperium

130

Fert viri.

Lybiphanes

                    Infelicior istic, qui femine

Subiectus est. Emori velim quam nubere.

Pythias

At nullum fidelem invenias virum sue

Coniugi.

Lybiphanes

                   Nec ullam marito feminam.

Casta est quam nemo rogat, nemo stimulat.

135

Oculo potius solo quam solo viro

Contenta est mulier: indomitum est animal,

Nullis regendum frenis nullisque monitis.

Tolerabile est, si quis inscius colla dat

Maritali capistro semel tantum; sed hic

140

Qui, liber factus, novis se iugis implicat,

Tam excusari potest quam qui bis naufragium

Pertulit, primo non sat admonitus malo.

Scite, mehercule, canones eos abigunt

Sacerdotio qui secundas in nuptias

145

Migrant: namque stultis sunt stultiores quidem

Indignique templis ministrare biiuges.

Coniugis maritus est vile mancipium,

Servitutem malam quod servit et pessimam.

Is sapit qui vobis sic utitur ut ego:

150

Tu mihi vas tuum das, ego tibi meum

Vtendum; tantum tibi obligor quantum tu mihi.

Popisma ut emisimus, liberi ambo sumus.

Pythias

Nimis sciolus es, postquam bibisti satis!

Sed veni, mi columbe, mi passerule,

155

Mi turtur, mi galle! Quid agis?

Lybiphanes

                                                          Hem, venio.

 

 

IV. CHARINVS

 

O stultas hominum mentes et vanas nimis!

O mortalium ceca pectora! O Furie

Eumenides, quid vexatis humanum genus?

Quo sapientiorem se quisque iudicat,

160

Eo stultior est. Vidi plures in foro

Nuper propter Armeniacos ire anxios;

Illos namque invasisse dolent imperium

Et occidisse quosdam Suicenses truces.

Hostem volunt alii externum propulsarier

165

Vlciscique suos. Tum post quidam togati

Non capio quid divisionis flebile

Inter pontifices aiunt esse maxumos.

Ego sapientis verbum mente teneo:

Curas post tergum decet inanes mittier.

170

Vt in cavea certant pulli gallinacii

Esce causa, quibus cras est decretum mori,

Sic propter imperium contendunt homines,

Quod quam diu tenere debeant nesciunt.

At ubi carendum sit, imperio prius

175

Quam cibo malim carere. Quid refert mea,

Gallus an Theutonicus uter imperet?

Stulta est cura que nihil parturit commodi.

Nil animo melius placido et libero;

Nec regnum nec honor cum quiete convenit.

180

Qui, paucis contentus, ad naturam sibi

Instituit vitam nec studet honoribus,

Istic, me iudice, sapit; hunc ego sequor,

Huic me parem preparo; que sunt, divitias

Effundo, non quero novas. Qui me sequitur,

185

Illic sibi curet. Nil post obitum volo.

Nemo funera faxit mortuo nec mihi

Sarchophagum statuat. Quid gloria vanius

Sepulchrali? Seu me vermes edant vel aves,

Tantumdem facio, dummodo vivens edam

190

Et bibam quod placet, dummodo letus meus

Sit animus. Hoc ago curoque sedulo.

Nunc ex balneo Cassinam accersivi meam

Et ad me iussi ut veniret. Quamvis alius

Argentum dederat, sibi ut esset mundior,

195

Ast ego primitias habeo. Ter Venus

Restincta est illinc, euax!, quo lubet modo.

 

 

V. ARCHIMENIDES amator, ANTHIPHILA meretrix,
CANTHARA lena

 

Archimenides

Tu sola hic es? Vbinam alie, Anthiphila?

Vbi alii?

Anthiphila

                    Sola, et anus hec. Sole sumus;

Sed aderunt, ut autumo, quam citissime;

200

Cena iam cocta est, et vinum affertur vetus.

Canthara

At istuc primum esse oportuit, Anthiphila!

Viden ut arent fauces? Pulmone nihil

Est meo siccius. Proh, vix queo spuere,

Vix loqui! O vinum! Heu vinum! Cur, vinum, taces?

205

Non vereor vera loqui: sum multibiba,

Merobiba, non limphibiba aut medobiba,

Neque cervisiam bibo neque siceram:

Theucris hec largior et Boemis pocula.

Quasi lagena sum, ubi vinum solet Chium

210

Condi. Quid opus verbis? Sum vinosissima,

Et fluvium, si vini siet, recipiam... Ah,

Flos veteris vini meis naribus

Obiectus est! Nunc eius amor me cupidam

Letificat. Vbi, ubi est? Euax, est me prope!

Archimenides

215

Eccum, accipe vitrum. Pota, festiva, bibe!

Esto mihi propitia, suscipe phialam.

Canthara

Canthara mihi est nomen: ex cantharo bibam.

Ah, habeo! Salve, anime mi, Liberi lepos!

Vt veteris, vetusti vini sum cupida!

220

Nam omnium unguentum odos pre tuo nausea est.

Tu mihi cinamomum, tu rosa, tu crocus,

Tu cassia es. Nam ubi tu profusus fueris,

Illic ego me sepultam, hercule, pervelim.

Vt dulcis nasum odos obsecutus es meum,

225

Da vicissim meo gutturi gaudium.

Accede, Bacche! Tete ipsum expeto tangere,

Tuos liquores peramo. Sitio, bibam!

Vah, quam molliter, quam percurrit arterias

Suaviter! Iam venas omnes letarier

230

Sentio; cor salit, redeunt iam spiritus.

Hoc est vivere, hoc agere est hominis!

Archimenides

Bella potatrix! Viden ut pulcre ingurgitat?

Eapse merum sic condidicit bibere,

Aliis aquam, ut bibant, dat mulieribus.

235

Sed ubi tu nunc es, libello Venereo

Que me citasti? Ecce, me sisto; contrane ades?

Anthiphila

Adsum; nam, si absim, nihil mihi recusem mali.

Archimenides

Anime mi, non est consentaneum procul

Amantem abesse. Retine me, amplectere.

Anthiphila

240

Hoc etiam est quamobrem cupio vivere,

Quia te ipsum video, teneo, potior.

Canthara

Enimvero quis non istos iam nunc arguat?

Bonum est parum amare sane, insane non bonum est;

Verum totum insane amare, hoc isti faciunt.

Archimenides

245

Sibi habeant regna reges et divitias,

Sibi honores, sibi virtutes, pugnas sibi,

Sibi prelia, sibi quodlibet, dum mihi

Abstineant invidere, sibique habeat

Quod suum est quisque; tu mihi semper, Anthiphila,

250

Vt nunc placeas teque perpetuo fruar.

Canthara

Vos istec missa facite; post repetite,

Cum accubabitis. Iam cenare nos et bibere

Tempus est. Sed forum crepitum et cardinum

Visa sum audire. Apage te, iam veniunt.

 

 

VI. DYOPHANES, THEOBOLVS amantes,
CANTHARA lena

 

Dyophanes

255

Nimirum fallimur, decepti sumus!

Silentium magnum est hic in edibus.

Sed eccam Cantharam. Salve, Canthara.

Canthara

Salvete, mea vindemia, messis mea!

Quin ascenditis, aucupium meum?

Theobolus

260

Ha he he!

Canthara

                      Quid rides?

Theobolus

                                               Te rideo.

Canthara

                                                                   Cur?

Theobolus

Quia veridica es, remque, ut est, ais.

Nam, nisi nos simus, fame pereas.

Canthara

Siti perire possum, non fame.

Sed vide, quia non bene dixi aucupium

265

Vos esse; sed questus quem facio

Similis est aucupii. In aucupio

Hec sunt: auceps, area, cibus, aves.

Hec domus est area, cibus est meretrix,

Ego sum auceps ac vos estis aves,

270

Qui bene salutati consuescitis

Et, compellati blanditer saviis,

Attractu papillarum et oratione venustula,

Tamquam aves deprendimini retibus.

Dyophanes

Nunquam melius dici verum vidi prius.

275

Sed ubi esca est nostra et nostri calamitas

Fundi? Perii, Theobole, nil video.

Interii miser! Quid iam dicam aut faciam?

Canthara

At iam aderunt.

Dyophanes

                                Istuc "iam" annus erit!

Canthara

Imo mox venient.

Dyophanes

                                    "Mox" more Gallico,

280

Quod annis quatuor et decem perficitur.

Heu me miserum! Argentum ut aliis lavaret dedi.

Siccine fit, Cassina? Siccine me trahis

Promerentem optime? Hoccine premium

Bene merenti reddis? At malo cum tuo,

285

Perlecebre, pernicies, exit<i>um!

Nam mare non mare est ut tu es mare.

Ingrata atque irrita sunt omnia

Que dedi aut, pol, feci bene! At posthac tibi

Male quod potero facere faciam.

290

Ego, pol, te ulciscar ut digna es utque meres

De me, ut que sis nunc et que fueris scias.

Redigam te unde orta es, ad egestatis terminos;

Que, priusquam te adii, pane sordido

Vitam oblectabas et in panis inopia.

295

Nunc quia est melius me, cuius opera est, fugitas,

Meque ignoras, mala, qui vestibus

Te nudam operui. Sed reddam iam te ex fera

Mansuetam, si vivo, et humilem fame.

Theobolus

Vin meum experiri consilium?

Dyophanes

                                                           Quid est?

Theobolus

300

Sine eas venire.

Dyophanes

                                Si venerint tamen.

Theobolus

At venient, hercle! Rimate stabula

Postquam fuerint omnia et omnes viculos

Percurrerint, venient. Squalide, sordide,

Inmunde, fimo ac stercore fetide,

305

Dicent rem seriam sese fecisse domi,

Sed odos tete<r> indicabit scelus.

Venient, quia nemo cubilibus

Dignatur eas; nec ipsi qui fricant equos,

Postquam restinctus ignis est, retinent eas.

310

Colluvies primitus omnis hominum

Fexque populi debet saturarier;

Tum, culinarum peruncte abdomine

Eruptatoque vino in nostros madide

Migrabunt amplexus; et quo nunc coquos

315

Ac muliones ore et sandapilas,

Histriones et mimos <et> tibicines

Exosculantur, eodem nobis savium

Oppegisse volent. Tum nos hic in angulis

Spernentes eas sedebimus, nec bibere

320

Aut comedere, nec condormire quoque

Dignabimur. Hoc eas cruciatu nimis

Afficiemus, ulciscemurque iniurias.

Dyophanes

Si nos amarent, tunc istoc utier

Modo liceret; sed ille nos nihili

325

Pendunt.

Theobolus

                    Dum quod damus amant iam diu!

Nos amittant, facileque iniurias

Illis damus.

Dyophanes

                         At istuc nobis multo egrius

Quam illis erit, si neque loqui neque tangere

Licet.

Theobolus

330

Quid ais, ridiculum capitulum?

Dyophanes

Male ulcisci qui plus sibi quam hosti nocet.

Carere cena et potu queo, cubatu non que<o>.

Ego in sinu mee dormire volo,

Vel si caprum oleat.

Theobolus

                                       Si sic devincier

335

Sinis teque captivum prebes, iam funditus

Occidisti. Nam te fixum sentiet

Aput se clavo Cupidinis nec redimi

Posse, nec tibi parcet; nam meretrix,

Cum amanti parcit, sibi non retur parcere.

340

Actum est, ilicet, et conclamatum est: rapiet

Actutum quicquid est usquam tibi gentium.

In frena te stringet, sellam coget ut feras,

Quasi mule dorso insedebit tuo.

Heu, quibus te miserum lacerabit modis

345

Tua Celeno! Nam quem meretricis amor

Vrget, is, nisi amorem dissimulat,

Perditior est perditis in lacu Stigis.

Dyophanes

Quid igitur faciam?

Theobolus

                                       Vt simules te nihil

Curare hanc.

Dyophanes

                           At neque istec quicquam magis

350

Me faciet.

Theobolus

                      Faciet.

Dyophanes

                                      Qui? Si ego renuo?

Theobolus

Nosco mulierum mores et ingenia;

Nam que velis nolunt, que nolis volunt.

Dyophanes

Si sic admones, parebo.

Theobolus

                                              Sic facto est opus.

Sed heus, tu!

Dyophanes

                           Quid vis?

Theobolus

                                                Non tamen prohibeo

355

Hanc illis exprobrarier contumeliam,

At verbis.

Dyophanes

                     Verbis constantibus, mordacibus.

Sed quid iam nunc illic clamitat coquus?

 

VII. ARTRAX coquus

 

Obsonium coctum est; iam cena deperit.

Iam disquamavi pisces; congros, murenulas

360

Exdorsuavi, iam faxo exossata sient.

Pulli gallinacii et pigargi bulliunt.

Oricem veru tenet et leporem.

Clunes apri optumo more condiam.

Ardee quoque due atque merule decem

365

Asse sunt istic cum duobus pavonibus.

Perdices dum vivo iam plus mille memini

Coxisse, sed his nunquam meliores puto.

Vah, cena bona, uncta, sapida, lepida!

Ipsus mihi, dum narro, salivam moveo.

370

Sed huius quid si crus alterum voro gruis?

Facile hoc genus avis dicam monopedum,

Que semper in pratis uno consistit pede.

Vah, comedant isti frigidum, ego calidum!.

 

 

VIII. CHARINVS et SEDVLIVS amantes,
LYBIPHANES familiaris

 

Charinus

Nil amor est aput homines nisi

375

Dura carnificina, aspera et teterrima.

Hoc ego in me sentio, qui omnes homines

Supero animi cruciabilitatibus.

Iactor, vo<r>sor, agitor, stimulor, crucior

In amoris rota; miser exanimor.

380

Feror, differor, distrahor, diripior,

Ita meo nulla mens est animo,

Ita ingenium omne perdidi meum.

Quod lubet non lubet iam id continuo,

Ita me amor lapsum animo ludificat;

385

Fugat, agit, appetit, raptat, retinet;

Quod dat non dat, deludit, quod suasit modo

Iam dissuadet, quod dissuasit mox imperitat.

Vbi sum, ibi non sum; ubi non sum, illic est animus;

Vt maris fluctus huc et illuc trahor;

390

Iam mihi nulla abest perdito pernicies.

Sedulius

Quid hic secum duriter amorem culpitat?

Edepol, qui amat, si eget, miseris

Erumnis afficitur! Adibo atque alloquar.

Salve, Charine. Quid est?

Charinus

                                                 Hem, Seduli, quid est

395

Rogas? Exedor, maceror et exenteror;

Amando miser perii, occidi, interii!

Sedulius

Absurde facis, qui te sic angas animi;

In re mala animo iuvat utier bono.

Charinus

Consule quid agam.

Sedulius

                                       Morbum patefacito.

Charinus

400

Mea Cassina et tua Chrysis dormient

Aput Cantharam lenam in edicula.

Sedulius

Scio.

Charinus

Scis et taces?

Sedulius

                           Scio et taceo.

Nam scortum fortunati est oppidi simile,

405

Quod rem non servat sine multis viris.

Nubere vult meretrix quotidie

Novis maritis. Nupsit hodie mihi,

Hac noctu nubat ut aliis decet.

Nunquam vidua cubare vult domi;

410

Nam, si non nubit sepe, fame perit.

Num tibi sat est horis compluribus

In eius amplexu iacuisse quam amas?

Da locum aliis, queso: nihil diminuent.

Que nunc est hec, etiam cras eadem

415

Ad te redibit.

Charinus

                            Hau! Hau! Frustra tecum loquor.

Quid tu, Lybiphanes, mihi nunc ais?

Lybiphanes

Eum qui amat hominem miserrimum.

Charinus

Imo, ecastor, qui pendet multo est miserior!

Sed consule, obsecro atque reobsecro, mihi.

Lybiphanes

420

Si mihi auscultas, excudi iam consilium.

Scio Dyophanem atque Theobolum

Nunc his succensere, quia tardiuscule

Cenatum vadunt. Monebo has meretriculas,

Illorum ut temnant iras atque irrideant;

425

Nam sic eos ludificabunt magis.

Tum rixam miscebunt seseque divident.

Vos in insidiis ibidem presto eritis,

Vt, his abeuntibus, ingrediamini.

Charinus

At si lena faveat; nam me nescit ea.

Lybiphanes

430

Cedo argentum; cuius est ymagine

 portio="I"Signatum?

Charinus

                                           Cesaris.

Lybiphanes

                                                             At hec novit Cesarem,

Et te lubentius quam Lubentiam

Agnoscet; nam crumena illorum est vacua,

Et tua nova est et plena plenior.

435

Idem est lene amator quod piscis quidem:

Nam piscis nequam est nisi sit recens;

Is habet sucum, is suavitatem,

Quovis pacto coquas atque condias.

En, quam leta erit te piscem advenisse novum!

440

Sed eccas euntes. Nisi te tenes, eo.

Charinus

I, frugi servule; iam nos sequimur.

 

 

IX. CHARINVS

 

Hoc quod iste facit servi faciunt boni,

Qui neque more neque molestie imperium

Habent herile sibi. Nam qui ex sententia

445

Servire postulat hero, hunc in herum

Matura, in se sera condecet capessere.

Et qui servus amare cognoscit dominum,

Is retinere ad salutem herum, vel si tacet,

Debet, ut istic occipissit modo.

450

Nam, quamvis dissimulat Sedulius,

Non tamen ardet minus; quod servulus

Agnoscit callidus. Ideo, quasi mihi

Salutem procurassit, vel illi consulit.

Namque erubescit hic amorem faterier,

455

Quia meretrix est quod amat. Ego

Nil mihi dedecoris existumo fore,

Si quod palam est venale nummis emo.

Nemo me ire publica prohibet via,

Dum ne per agrum clausum faciam semitam.

460

Si nuptis abstineo, vidua, virgine,

Nemo me scortum amare prohibet aut vetat.

 

 

X. CHRYSIS, CASSINA meretrix

 

Chrysis

Recte, ut opinor, Lybiphanes ait:

Acerbis quam blandis retinetur artius

Amator verbis, quom captus est semel.

465

At eant hi quo velint, abeant, fugiant;

An forma nostra est que vendi nequeat?

Satis hos emunximus; nam sanguinem

Elicias oppido, si premas amplius.

Quod si procos redamassimus novos,

470

De pleno melius promeremus ubere.

Volt placere novus amator statim,

Volt posci, volt dare, volt effundere,

Volt placere sese lene, volt mihi,

Volt pedisseque, volt catulo meo,

475

Auroque gravem porrigit manum.

Subblanditur semper amator novos,

Antiquus semper inclamitat. Decet

Ad suum quemque questum esse callidum.

Cassina

Ita est ut dicis. Ego istuc sedulo,

480

Sic me dii servassint, adnitor facere.

Nemo mihi plus mense amator sapit;

Semper nove kalende amores novos

Afferunt mihi.

Chrysis

                              Nimis amas solide!

Nam nonas et ydus celebrare nuptiis

485

Convenit recentibus; vel, ut ego

Institui vitam, cum novo sole novos

Concubinos querere. Sed eccam in hostio

Cantharam.

Cassina

                         Ipsa est, an non?

Chrysis

                                                           Ipsissima est.

 

 

XI. CANTHARA lena, CHRYSIS meretrix

 

Canthara

<Q>uis tantum auri vel argenti in loculis

490

Servassit suis quantum nos, que sine

Prediis vivimus, largimur foras?

Argento solem et lunam et aquam et diem

Et noctem non emimus aut tenebras;

Cetera que volo Gallica mercor fide.

495

A pistore cum panem petierim,

Vel cum vinum posco ex cenopolio

Aut ex macello piscem, agnum vel edum,

Vacua redeo nisi es dederim.

Itidem amatores ex me sentiunt:

500

Nemo huc intrat nisi dat argentum prius.

Non pascor verbis, credo quod video.

Illi iam suum dederunt symbolum,

Et mihi quod equum fuit. Si tamen duo

Adveniant novi, qui argentum novum

505

Afferant, non recusabo pandere

Posticum, ut intrent domum clanculum.

Sed quisnam est qui Vulcanum in cornu gerit?

Chrysin video. Salve, Chrysis mea.

Chrysis

Salvam hercle gaudeo te esse, Canthara.

510

Quid nostri homines?

Canthara

                                           Subtristes accubant.

Chrysis

Duc nos supra; iam faxo ut sint hilares.

Canthara

Ite, pascua mea et feraces vinee!

 

 

XII. CHRYSIS, CASSINA meretrices,
THEOBOLVS et DYOPHANES amantes

 

Chrysis

Salvere iubeo amatores optumos;

Salvete, qui fidem facitis maxumi!

515

Ducite ex animo curam et hilares

Hac noctu, fidi amantes, gaudio

Operam date. Salvete, animuli,

Vite nostre, festivitates mere.

Quid agitis, voluptates et festi dies?

520

Quid agitis, passeres, columbi, lepores?

Facessat meror. Quid aiunt? Proh, tacent!

Cassina

Indignis qui bene dicit, is dicit male.

Potin tacere, cum sic ipsi tacent?

Chrysis

Indigna digna habenda sunt, que facit amor.

Cassina

525

Mitte has, precor, statuas marmoreas.

Nemo plane sua intelligit bona

Nisi, cum in potestate habuit, perdidit.

Chrysis

Noli obloqui, nec mirere quod silent:

Decet verecundos esse adolescentulos!

530

Istec barba vix annos est tonsa bis decem.

Theobolus

Viden ut magna ingenia in occulto latent?

Nasci te virum, Chrysis, par fuerat!

Proh, verum est quod dicitur: mulieres duas

Peiores esse quam unam. Sic experior!

535

Ite, meretricum genus pessimum,

Que quasi musceque culicesque et pulices

Omnibus estis damno atque molestie,

Bono usui nulli! Nec quisquam hominum

Vobiscum frugi consistere potest.

540

Qui consistit, culpant eum ceteri,

Ipsumque remque fidemque dicunt perdere.

An satis peccasse fuit, nisi ultro etiam

Irrisum nos veniretis, meretricule?

Cassina

Quid nos peccavimus aut fecimus mali?

545

Venire diximus, ventum est. Pueri

Non faxint que facitis. An nos aves

Creditis, que volatu quo petitis

Actutum percurramus? Exquirite alias!

Dyophanes

En audaciam muliebrem: viden

550

In manifesto ut se excusant scelere?

Cassina

Nulla tam parvi est mulier pretii

Que, si culpam in sese nullam admiserit,

Nomen non velit suum retinere bonum.

Sed nihil ego vos demiror modo,

555

Nam hec inter amandum sepe interveniunt.

Incidunt voluptates atque miserie,

Intervenit ira, redit rursus gratia.

At ire si que forte interveniunt,

Si reventum in gratiam post fuerit,

560

Bis tanto crescit amor quam perprius fuit.

Consulto agitis, ut maior voluptas siet,

In nostram cum remeaveritis gratiam.

Dyophanes

Vestram nos redeamus in gratiam?

Ite in malam crucem ut estis merite, lupe!

565

Subicite vos quibus placet lenonibus,

Que nulla non taberna prostatis hodie.

Cassina

Per Iovem iuro et matrem familias

Iunonem et, quam vereri me decet, Venerem:

Nemo me hodie extra te unum tetigit.

Dyophanes

570

Vera istec velim.

Cassina

                                  Vera dico.

Dyophanes

                                                        Mulier es,

Audacter iuras atque falsum iuras sciens.

Cassina

Dii me omnes, nisi sum veridica, perdu<i>nt!

Dyophanes

At vos neque deos creditis neque deas

Vsquam esse, et animas cum corporibus

575

Extingui putatis, scelestissime!

Verum, ut tu, Cassina, meam sententiam

Et quid animi geram erga te scias,

Ita me dii deeque superi et inferi

Et medioxumi et Iuno regina

580

Et Iovis supremi Pallas filia,

Ac me Saturnus ipsius patruus

Atque Ops opulenta illius avia

Servassint et amassint diutius,

Vt ego te, pessuma, dum vixero,

585

Nec tangam posthac unquam nec alloquar,

Quamvis per annos vivam Nestoreos.

Cassina

Hei mihi, iam perimus, Chrysis! Quid agimus?

Amatores bellos amisimus, teneros.

Vbinam gentium reperire similes

590

Quimus? Proh, iam deserte, iam sumus vidue.

Heu, iam pullas oportet nos vestes emere!

At his saltem pretium emundis duint.

Chrysis

Sed meus hic amator me non relinquet, scio.

Theobolus

Quia reliqui, et dedi te tuis stabulis.

595

Abi ex oculis, nefandissima, citius,

Que nummis preditata recalcitras meis.

Quod dedi datum nollem, reliquum non dabo.

Chrysis

Si peccatum esset quod putatis, madide

Adhuc essemus. Sed agite periculum,

600

Introspicite: sicut ex balneo

Exivimus, munde et nitide sumus;

Nec videri, si placet, refugimus.

Theobolus

Abite, inverecunde, sceleste, fetide!

Abite, ni vultis experirier

605

Nostri quam pugni sint hodie graves!

Chrysis

Res seria est. Quid agimus, Cassina?

Si nunc nos suspendimus, operam lusimus,

Et ultra operam restim perdidimus,

Atque his voluptatem creaverimus,

610

Qui tamquam inimici nostro gauderent malo.

Vivamus potius et comedamus satis;

Sic illis fiet egre plus quam velint.

 

 

XIII. ARCHINIENIDES amator, solus

 

Parva res est voluptas in etate hominum,

At molestie quidem longissime.

615

Voluptati semper est meror comes;

Humana ut sunt, nihil est perpetuum datum.

Hoc ego plane iam nunc experior,

Hanc qui noctem mihi iocundissimam

Futuram rebar. En, que nunc est turbatio!

620

Esuriales illi iam ducunt ferias.

Cum caduceo, quasi Mercurius,

Componere hos inimicos volui;

Iste mihi auscultarent, illi non audiunt.

Sed quid ego amicorum causa crucier,

625

Si sponte sua dolent, cum possint fungier

Isdem, quibus ego fruor, voluptatibus?

Herebo iam his voratricibus modo,

Hisque me letum dabo atque subblandiar.

Stultum est curis se vexare superfluis;

630

Viden ut vinum ingurgitant ebriole?

Nihil est in his mestitie: sapiunt.

Cum his sapere volo, non cum illis desipere.

En fortunatus ego, qui nubere

Vni putabam; iam nubam tribus!

 

 

XIV. CANTHARA lena, CHARINVS
et SEDVLIVS amatores

 

Canthara

635

Quis illic est qui nunc posticum movet?

Charinus

Amicus tuus.

Canthara

                           Quis amicus?

Charinus

                                                       Ego.

Canthara

Quis tu "ego" es?

Charinus

                                  Charinus.

Canthara

                                                        Quis Charinus, amabo?

Charinus

Charinus qui Cassinam perit tuam.

Canthara

Qui sies nescio.

Charinus

                                Scit Cassina qui siem.

Canthara

640

Quid tibi vis?

Charinus

                             Intromitti postulo.

Canthara

Quam ob rem?

Charinus

                               Quia videre illam cupio.

Canthara

Quid amplius?

Charinus

                               Et condormire illi flagito.

Canthara

Quis tecum est?

Charinus

                                 Sedulius, amator Chrysidis.

Canthara

Quid poscit hic?

Charinus

                                 Idem quod ego peto.

Canthara

645

Quid dabitis?

Sedulius

                             Quecumque volueris.

Canthara

Auri dragmam postulo.

Sedulius

                                             Dabitur maxime.

Canthara

Quando istuc erit?

Sedulius

                                     Cras primo diluculo.

Canthara

Nisi nunc dabitis, operam perditis.

Sedulius

Dabimus, ecastor; ne trepida, mulier!

Canthara

650

At in presentiarum volo dari.

Sedulius

An nescis quales hic sumus viri

Canthara

Bonos puto, sed non volo fallier.

Sedulius

Nec scimus fallere, nec volumus.

Que bonis fit viris gratia, gravida est bonis.

655

Inescabis nos, si admiseris modo,

Et optume fenerabis beneficium.

Canthara

Qui cavet decipi, vix cavens cavet;

Sepe cautor captus est, dum cavisse putat.

Charinus

At huius cras duplum dabimus tibi.

Canthara

660

Nunquam ego tam fui astuta aut callida,

Quin bonum dari vellem in presentia.

Charinus

At si nihil est auri aput nos modo?

Canthara

Ite hinc et nummosi revertimini.

Interdictus amor est pauperibus.

Charinus

665

Quid, si arraboni dedero pallium?

Canthara

Nihil facies.

Charinus

                         Quid, si aureum cingulum?

Canthara

Admittam.

Charinus

                        Accipe, sed servato probe.

Canthara

Ite huc; animam silendo premite,

Ne illi verba vestra arbitrari queant

670

Amatores, in scannis qui iacent, alii.

Pulcram, ecastor, fallaciam struimus;

At fallere non est fallere, nisi astus siet,

Sed malum maximum, si venit palam.

Manete hic; ego vinum et cene particulam

675

Ad vos afferam. Post Archimenidem

In hanc rem mihi conciliavero;

Namque is etiam hic cum sua dormiet.

Sedulius

Perge, lenarum omnium quas novi melior!

 

 

XV. DYOPHANES amator, CONGRIO servus

 

Dyophanes

Quanto magis rem hanc animo repeto,

680

Tanto egritudo resurgit auctior.

Siccine sublitum esse os decuit?

Quod cum scibitur, pulcre irridebimur.

Ad forum cum venerimus, omnes referent:

"Hi sunt, quibus heri verba sunt data".

685

Sed quid tu nobis iam suades, Congrio?

Hiccine dormimus an imus domum?

Congrio

Manere necessum hic est, namque custodibus

Observantur publicis omnes vie.

Dyophanes

At dormire hic non possum.

Congrio

                                                      Ergo vigila.

Dyophanes

690

Ah, scelestas meretrices!

Congrio

                                                Scelestissimas

Verius voces.

Dyophanes

                           Cras illam mulctabo male.

Congrio

Quid facies?

Dyophanes

                          Crinibus in terram dabo.

Congrio

                                                                           Recte.

Dyophanes

Post hec, insultabo calcibus.

Congrio

Pulcre.

Dyophanes

                Linguam mox eripiam sibi.

Congrio

695

Viriliter.

Dyophanes

                    Stat mens oculos eruere.

Congrio

Fortiter.

Dyophanes

                   Ossa confringam quelibet.

Congrio

Sic meruit.

Dyophanes

                        Quid, si enasare lubet?

Congrio

Probo.

Dyophanes

Nec aures indulgebo sibi.

Congrio

700

Indigna est auribus.

Dyophanes

                                        At nunc irruo,

Vel cras potius?

Congrio

                                Cras melius censeo.

Dyophanes

Scin tu quid mihi alias obtigerit?

Congrio

Nisi dicas, nescio.

Dyophanes

                                    Bachidem colui

Maguntie. Hec me frustra occepit habere;

705

Ego dissimulare, illa me reposcere.

Revertor. Dum cena coquitur, miles adest;

Orat me Bachis cedere militi.

Ego irasci, illa rogitare magis:

Amplectitur, osculatur, tractitat.

710

Ego inter basiandum arripio dentibus

Nasum et fugio.

Congrio

                                Vah, militare facinus!

Dyophanes

At quid illud? Dixin tibi quo pacto Senis

Dilaniarim mecam?

Congrio

                                        Plus milies.

Dyophanes

Accipe rursus atque audito ordinem.

Congrio

715

Iam me somnus opprimit, narra Theobolo;

Is tecum vigilat. Si sim rex ego,

Ex amantibus tantum deligam vigiles.

His ego in asseribus iacebo et dormiam;

Vos vigilate, fidi custodes urbium.

Dyophanes

720

Haud iniquum optas. Res otium petit

Quam incipisso. Nisi Theobolus mihi

Aures dat, tibi vel dormienti referam.

 

 

XVI. ARTRAX coquus

 

Iupiter, amas me, measque auges opes;

Voluptates opiperas offers mihi;

725

Cure sum tibi, tot das mihi ferias,

Potationes, saturitates, gaudia!

Sed cena, ut video, adhuc restat dubia.

Edepol, ne ego me prius explevi probe!

At reliqui in ventre celle uni locum,

730

Vbi reliquiarum ponam reliquias.

Proh, Iupiter, quam diversa sunt hominum officia!

Pars in amplexu meretricum iacet,

Pars eiulando fortunam incusat suam.

Ego, quod optimum est, ventri consulo meo.

 

 

XVII. CANTHARA lena, CASSINA
et CHRYSIS meretrices

 

Canthara

735

Illi iam abierunt nunc hospites novi

Expleti; sed assunt adhuc veteres.

Elevabo vocem: volo ut audiant.

Cassina, Chrysis! Quid agitis, paupercule?

Chrysis

Nil, ecastor, hac noctu dormivi misera!

Cassina

740

Haud dubito, nam subagitata es probe.

Canthara

Quid obstat tibi?

Chrysis

                                  Qui me vexat amor.

Canthara

Cuius istic est amor?

Chrysis

                                         Theoboli.

Canthara

Quid tu, Cassina?

Cassina

                                    Eodem modo pereo.

Canthara

Quid te cruciat?

Cassina

                                 Dyophanis amor.

Canthara

745

Insulse, stulte, fatue, bestie!

Illi vos temnunt, vos contra diligitis!

Vbi nunc verba que dicta sunt heri?

Emori prius velim quam illa tolerem.

Chrysis

Quod ira dicitur, meminisse non decet.

Canthara

750

At illi ex animo dixerunt malo.

Cassina

Non illi, sed amor locutus fuit.

Canthara

Ego, ut natu maior, sic sum sapientior;

Auscultate mihi, si bene consulo.

Mittite hos aridos concubinos querulos;

755

Ego alios dabo, formosos, iuvenes,

Potentes, divites, qui vos vestibus,

Si vultis, aureis actutum vestient,

Qui vobis et mihi bene facient.

Chrysis

Ah, mea Canthara, quid ais? Quid est

760

Quod in mentem modo cecidit tuam?

Si possunt retro redire flumina

Atque convexo sidera celo cadere,

Potero et ego mei Theoboli

Immemor esse.

Canthara

                                Quid tu ais, Cassina?

Cassina

765

Prius inter arandum pisces invenient

Atque in arboribus summis ruricole,

Quam meo decidat Dyophanes pectore.

Canthara

Nunquam rem facietis ambo, si viris

Tam vultis esse fideles: hoc decet

770

Si matronas, meretrices dedecet.

Chrysis

Quin sinis nos, ut volumus, vivere?

Canthara

Quia vos mendicas esse doleo;

Assunt dites, qui vos amant, milites.

Cassina

Incassum faris; stat fidem servare datam.

Canthara

775

Vino, non amore, bonum est uti vetere.

Cassina

Enecas. Quin taces, dum fixas vides?

Canthara

Taceo; sed vos hoc agetis, si sapitis.

 

 

XVIII. DYOPHANES, THEOBOLVS,
CANTHARA, ARCHIMENIDES

 

Dyophanes

Audistin que ille inter se dicerent?

Theobolus

Vsque a principio omnia, et gaudeo.

Dyophanes

780

Quid ergo dicis?

Theobolus

                                 Nos malos et illas bonas.

Dyophanes

Quid faciemus?

Theobolus

                                Revertemur in gratiam,

Orabimus veniam, supplicabimus.

Dyophanes

An nescis quam dure iurarim miser?

Theobolus

Iurasti lingua, mens iniurata manserat.

Dyophanes

785

Ah, nefas est iusiurandum spernere!

Theobolus

Nulla tenet amantes religio.

Quia lingua iurasti, eadem ut deiures volo.

Ridet istec ex alto periuria Iovis.

Dyophanes

Siccine suades?

Theobolus

                                Et suadeo et imperito.

Dyophanes

790

Imperio qui malus est, minus est malus.

Sed nostrum Archimenidem compellare placet.

Heus, Archimenides!

Archimenides

                                          Quis me vocat?

Dyophanes

Propera huc properanter.

Archimenides

                                                 Hic etiam

Estis? Iussissem vos dudum accersirier,

795

Si scissem. Vah, quam vellem vos nosse omnia!

Vt iurgate iste sunt invicem mulieres!

Nunquam vos illis tam dilectos censueram.

Dyophanes

Audivimus omnia. Sed quid nunc consulis?

Archimenides

Id quod res monet. Ne succensete Canthare,

800

Si quod lenam decet admonuit probe;

Nam lena non lena est, si non est mala.

Eapse vos primam rediget in gratiam.

Dyophanes

Recte admones; suum facit officium.

Archimenides

Accede huc, Canthara; hos sui erroris penitet.

805

Optimi vini veteris tres cados

In penam duint. Tu iam illas reconcilia.

Canthara

At puellis si dederint cingulum.

Archimenides

Dabitur.

Canthara

                   Et onustum auro bono.

Archimenides

Fiet. Vosque iam valete et plaudite,

810

Spectatores optimi. Quid sibi fabula

Hec nunc velit, scitis. Nam virtutibus

Insudandum est; sint procul meretrices,

Lenones, parasiti, convivia.

Virtus omnibus rebus prestat; nihil

815

Illi deest, quem penes est virtus, viro.