Egidio Gallo de viridario Augustini Chigii vera libellus 5

Testo base di riferimento: Mary Quinlan-McGrath, 1989

Cura dell'edizione digitale: Annachiara Barizza

Altre sezioni


Quantum erat extremus toto patefactus in orbe

Circulus, Aerio qui terram iungit Olympo

Hinc atque inde patens: ex omni parte serenus

Aer, et Aprico fulgentia lumina sole.

5

Tunc renovare sibi proprios studiosa labores

Atque magisteriis Animalia prompta subibant.

Iungere tunc pastor curabat aratra iuvencis

Et rapido duram proscindere vomere terram.

Munera tunc flavae Cereris, patrisque Lyei,

10

In campis segetem curare, in collibus ulmos

Vitibus annexas plebs rerum semper Egena.

Plurima Patricios tamen exercere voluptas:

In nemora horrendos telo sectarier Apros:

Atque sua in Cervos canibus dare iura fugaces.

15

Verum alii, quibus alta domos, sanctumque Senatum

Cura datur regere ut vigeat Respublica iure

Tuta suo: pateantque viris sua premia iustis

Suppliciumque malis, quo sese a crimine tollant,

Quisque sibi, ut volupe est animo, aut sub fontibus hortos

20

Ponunt: vel gelida ornatas ad flumina villas:

Ruraque pro populi solamina summa labore.

Verum inter cunctos primo Augustinus honore

Dignus, cuique etiam primi praestantur honores:

Chigia nobilibus quem misit in aera Saenis

25

Romanum soboles: quem Roma invitat in altos

Ire magistratus: quem claro Astrea recondit

Sidere virtutis rigidos conscendere montes.

Ipse sibi, ut magna curarum mole laborat

Et populo vexatus agit noctesque diesque,

30

Sic quae depositis interdum gaudia curis

Praebeat in liquido Tiberini flumine villam

Et Vaticani vicino in littore Collis

Collocat: optatos ubi sensit in aere soles:

Aestatemque novam: rorantiaque astra liquores.

35

Non tamen hanc posuit mollis solatia vitae:

Nec quae materiam infando praeberet amori:

Verum si qua dies varios moderata labores

Vlla datur: tollitque aditum concessa Senatus:

Hic inter bene culta virum sedet optimus ora:

40

Frugalesque dapes: frugalia pocula: Bacchi

Laetitiam apponens, puroque natantis in auro.

Hic tamen ad Cererem, Bacchumve, libidinis error

Nullus adest: nulla hic obscaena Theatra recludunt.

Sed si qua in tacito recitatur fabula Coetu

45

Exigit ad mores facilem sententia plausum.

At potius surgunt docta in certamina patres:

Hinc Epicureae quisquam tenet ocia sectae:

Nec vult humanos animo Iovis esse labores.

Illinc Socraticae multi documenta tuentur

50

Saevitiae: affirmantque Deum moderarier orbem:

Et memorem scelerum: et verae virtutis amantem:

Sed nimium rigidas mortalibus addere paenas:

Et quaecunque una contundere crimina lege.

Ipse sed in tanto sedet Augustinus honoris

55

Conflictu: alternoque Deum regere omnia motu

Asserit: et paenas inter distinguere sontes

Ocius interea rutilante per aera Nimbo

Se tollunt Venus, et nitidi praesentia Veris.

Iamque relinquebant longi spectacula Circi

60

Summaque Aventini superabant culmina: vidit

Bis Senas ubi Aves: quarum Remus ipse Quirino

Cederet auspiciis ponenda exordia Romae.

Et iam Naumachiae cernunt vestigia: et olim

Sublicium: post Aemilii de nomine pontem,

65

Sola ubi in Etruriam valuit tua dextera Cocles.

Ac dum ultra Tyberim in magna regione volarent:

Foelix regio Romani nominis inquit

Gloria, Romani dum compressere velitras:

Et facti memores huc mutavere Colonos.

70

At vaticanos tandem vertuntur in agros:

In quibus Etruscas armatus Porsena turmas

Constituit: Romamque gravi obsidione premebat:

Hic ubi Scaeva tibi Romano dextera nomen

Fecit: in officio pro libertate tuorum

75

Quod minus apta fuit: nec verum in Tartara Regem

Miserit: ardentique ultro sic tradita flammae.

Vix iam Septimiae superabant moenia Portae:

Quom Venus artificum magno certamine muros

Vidit et extructas ad Sidera surgere turres.

80

Continuit sese Nimbo suspensa Corusco.

Hem decet humanos (placido sic pectore caepit)

Vltra iustitiae servataque iura decori

Magnificas efferre manus: Patriamque columnis,

Altaque deauratis fundare palatia tectis.

85

Vt meus Aerias extollit Chigius arces,

Vt Populo, ut patriae gratus memorabile in aevum

Tollit opus: factisque suum dat in Ethera nomen.

Sic ait: et claro descendit ab aere in hortos,

Admirans opus aeternum: et decorata superbo

90

Saxa etiam cultu: et fulvo preciosa sub auro.

Vestibulum ante ingens, silicum celeberrima collem

In Vaticanum via fert: ubi Iulius arces

Templaque inauditae renovat testudinis olim.

Post ubi progressus patet: ingentisque superbum

95

Limen adest aditus, subito spaciosa videntur

Atria, quae ornatae circundant undique saedes.

Hie etiam prompta est positis modo, Scaena Theatris,

Fabula seu soccos, seu sit sumptura Cothurnos.

In medio erecta est sublimibus inclita tectis

100

Parietibusque domus: cuius tegit undique curuum

Sideribus medias Caelum pendentibus Aulas.

Aurati circum proceres: circumque sub auro

Barbarico Thalami, Romano principe digni.

Sed geminis (quales toto neque habentur in orbe,

105

Ingeniis hominum fieri neque posse putantur)

Porticibus fulget domus. atque harum altera in ortum

Opposita est: solemque invitat matutinum:

Altera quam rapido servat crinitus ab aestu

Flatibus obiectam Boreae spirantis Apollo.

110

Verum ambas variis ornat pictura figuris

Quales Roma habuit nunquam magnaeve Mycaenae.

Quaeque sua optarent resonante Poemata versu.

Interea aerio surgentia vertice loeta est

Scandere marmoreis gradibus tabulata frequenter:

115

Inde frequens iterum descendere in ultima terrae

Viscera, fulgenti quae sub testudine passim

Multa patent tenues auras servantia in aestum:

Quis gelidae claudantur aquae: quibus optima bacchi

Sed temulenta suos deponant vina calores.

120

Nec minus alma Venus gaudet circundare campos:

In mediis vineta videns variata racemis:

Atque aliis virgulta locis ducentia fructus.

In medio via lata patet: quae Tybridis alveo

Eminet: atque obstanti opponit pariete ripam,

125

Dulciter invitans ad fluminis ocia et umbras.

Hic gemina utrinque erigitur pulcherrima visu

Et multo spaciosa arcu: multisque columnis

Porticus: in lapsu rabidi quae ad pocula solis

Lautaque convivas agitet convivia patres.

130

Hic tamen aeterno quod sit memorabile versu

Conspiciunt: avidoque haec omnia lumine lustrant:

Sub Iove nam occurrit facilis descensus in antrum,

Arte laboratum, Caelo faelicius antrum:

Aut antrum, aut intra Telluris viscera quem Dii

135

Esse locum voluere, graves ubi ponere curas

Interdum ex liquido venientes aethere possent.

Intus aquae dulces: duplici quas ipse fenestra

Ex Tyberi paries recipit, servatque receptas.

Intus longa patent varii certamina piscis:

140

Qui dubitans tremulo saltu concurrere Nymphas

Protinus in primo se gurgitis occulit ore.

Intus grata Deis: mage grata sedilia Nymphis

In quibus assiduo gaudent consistere cantu.

Ponitur hic etiam in summo testudinis amplum

145

Spiramen: per quod tranquilla Favonius addat

Flamina: cum puro simul aere misceat auras.

Perpetuo hic intus resonant suavissima Phaebi

Musarumque novem inter se discrimina vocis.

Concilium hic intus vatum: quo sancta Poetae

150

Conveniunt vario tractare Poemata versu.

Constitit: et comitem largo sermone moratur.

Ex quo Pamphilliis ambo discessimus oris,

Illiricique sinus undantia littora fluctu,

Et mare Thyrraenum, atque Etruscas vidimus arces,

155

Multaque Parthenopes longo viridaria in agris

Culta hominum studio: Romanum et in aera ventum est:

Quaenam Villa tibi? quis ager? quae littora? quaenam

Vallis, et Aprico faecundus tempore Collis?

Aut quae planicies puro circumdata fonte

160

(Quem natura facit) seu magno flumine abundans,

Visa tibi meliore sinu, meliore colono

Ingeniisve hominum, radiove potentis in omni

Astrorum serie, quavis potuisse locari?

Vna igitur quae fixa mihi est sententia menti,

165

Haec eadem tibi sit. Namque ut mea Numina tectis

Sollicita insidunt: ut nostro Chigia proles

Clara favore micat: veluti curamus in altos

Nunc Augustinum meritosque extollere honores:

Sic tu perpetuam sub aperto tempore sedem

170

Hic statues tibi: sic etiam hos florentibus agros

Daeliciis, violis pallentibus: ac Iacyntho,

Inde rosis, et Hyla, longoque Papavere, odori

Munere Narcissi: et quoscunque habet optima Tellus

Floribus ornabis. varii officiosa Lyei

175

Vina viris adiunge: et delectantia passim

Poma: vel humanae pondus grave sortis Olivas.

Hic ergo aeternam rerum tibi confice sedem:

Vt sit odoratis quocunque in tempore Pratis

Et cuicunque locus tutissima causa quietis.

180

Hic habeant duri solatia grata laboris

Quicunque immoto Romani pectore curas

Sustinet ambiguas populi sanctique Senatus.

Hic pateant Patribus longa experimenta suorum,

Qui totiens proprio sudarunt sanguine: Romae

185

Vt famam Caelo efferrent, viresque per orbem:

In patriam incendant recitata Poemata patres.

Hic iuvenes, veterum dum grandia facta recensent,

Et Regum aut populi Turba plaudente Theatro,

Ad mores, ad facta simul sua pectora tollant.

190

Praeterea hic superum divino flamine Vates

Afflati referant, virides celebrentque Coronas.

Hic equites etiam sedeant, spectentque reposti

Bis septem gradibus. hic Pulvinaria dentur

Principibus. magnisque Duces, et rebus honestis

195

Pontificum (dum animo indulgent) praesentia praesit.

Hic oratores inter considere Plausus

Non pudeat: Romanosque admirentur honores.

Si quando imperii veniat Reverentia et ipsa

Maiestas, mundi dominum cognoscere Iulum,

200

Compositos rerum hic quandoque reflectat acervos.

Ipse autem Romae et toto qui primus in orbe est

Iulius, arbitrio cuius vel caetera pendent:

Qui venit: ut venit, videt: utque horrentia vidit

Quaecunque, optata vicit, fruiturque quiete.

205

Vt si unquam per se renovatae moenia et urbis

Strata, triumphales populo comitante vel arcus

Officii plenus lustret: tua florida, Opacisque

Arva repleta locis paulum dignetur adire.

Quod si erit: et tanto iulus dignabitur ore,

210

Huic, facito, assurgant venienti Turba; patresque:

Et flores varii: et florum sua Numina: et omnis

Arbor: cum arboribus sua Numina: et undique fontes:

Cum vitreis pariter sua Numina fontibus. illum

Et Nymphae, et Fauni, et Panes, Satyrique canentes

215

Excipiant. surgat fluxu Tiberinus amoeno.

Hic age fac habeat, virides quicunque coronas

Nectit vere novo, flores quoscunque requirit.

Hic age ut inveniat quaecunque in palmite gemmas

Parturiunt: gravidos seu querat in arbore ramos.

220

Hic ego tecum adero. huc veniam, de vertice Olympi

Descendam quotiens. erit hic placidissima sedes,

Idalii nemoris vertam huc solatia nobis.

Per stygias nunc testor aquas: nisi culmina Cypri

Nunc cogar petere, et desertam visere turbam,

225

Nunquam ego laeta pedem hinc efferrem: sola dierum

Ocia in his agerem campis. verum ultima iungam

Pignora quae possum, et paucis consuevimus antehac.

Quaecunque humanis hic surgent commoda votis,

Et quacunque die: fient gratissima cunctis:

230

Semper erit per me pulcherrima gratia rebus.

Dixit: et in liquidum se corripit aera: Cyprum

Vt petat, Idaliumque nemus, Turbamque relictam:

Vtque illic totum convertat in ocia mensem.

Ipsa autem placidi restat praesentia veris.

235

Et data formosae Veneris praecepta parabat

Exercere: suos iam volvere Lumina in hortos

Incipit. aequali spectat modo forte labores

Artificum: et summis surgentia tecta sub astris.

Paulatim teneros purgato ex aethere soles

240

Ebibit: officiumque suis parat addere rebus.