Egidio Gallo de viridario Augustini Chigii vera libellus 4

Testo base di riferimento: Mary Quinlan-McGrath, 1989

Cura dell'edizione digitale: Annachiara Barizza

Altre sezioni


Alta sub aequoreis latitabat Fama procellis

Horrendam metuens hyemem: Casusque minasque

Aequoris: et caeli superatum nubibus Axem.

Illius humanos referebant ora decores

5

Virgineumque iubar: viridesque in vertice crines:

Ornatos oculis: qualem Iunonia caudam

Fert avis: et gaudet stellatum extendere in orbem.

Illa cubans medio dum se resupinat aquarum,

Supponit sublime caput: qua sub iuga iungit

10

Purpureo Titanis equos Aurora sub ortu.

Et tamen occiduis nihil est quod nesciat oris:

Aut ubi sub gelida scythiam nive frigora torquent.

Illa igitur magnum Veneris super aequora fastum

Sensit et ex ima pelagi concurrere sede

15

Neptunnum Oceani Regem et socia agmina Regis:

Nulla mora est: geminas manus utraque corripit alto

Ore tubas solido Delphini e pectore factas.

Lingua in utranque volat: per aperta foramina sufflat

Ingentem sonitum: qualis per nubila nunquam

20

Altius intonuit: steterunt tremefacta profundi

Monstra freti: attonitumque incerto murmure vulgus.

Fama volat citius dicto: plenisque vagatu

Faucibus: atque audax aliquid plus addere veri.

Ambigua extemplo vulgatur fabula: vel quod

25

Orta inter rerum dominos discordia fratres:

Conciliumque ineant reparandi pondera mundi:

Sive novos cupiat thalamos submotus amore

Neptunnus: sic circum ignari squammea pisces

Vndique terga rotant: alii prorumpere in altum,

30

At trepidare alii: et caenosis abdier undis.

Hunc tamen errorem ex animis depellere caepit

Exhilarans veram in ponto protendere famam

Sirenum studiosa cohors disperdere nautas.

Caeruleum interea descenderat Alma per aequor

35

Turba Cytheriacae matris: medioque profundi

Pectora nudatosque pedes submergere ovabat:

Non aliter, quam quom radios circumdare solis

Si matutinum fuerit visura fenestris

Aula iubar, volitant minimi corpuscula tactus.

40

Ecce Triumphali gemmis auroque micantes

Aurigae cantu iam deduxere quadrigas.

At Venus, aequari stagnisque simillima postquam

Aequora prospexit, dominae quae noscere numen

Visa forent: Tum sic vultu Dea fatur aperto.

45

Salvete: o placidae rerum primordia Lymphae:

Natales undae: vos et cognata profundi

Numina, quis cura est augere et tollere mundum.

Scilicet id per vos, mihi quanta potentia Robur

Efficit, et rebus potui prestare virisque:

50

Scilicet haec per vos, quanta est elegantia nobis,

Spargitur: et vestra est, mihi quae data gratia formae:

Vos me, quae nihili fueram, neque cognita Divis,

Nec dum etiam a caris generata parentibus orbi,

Vos me sub vitreo blandi pulchrique futuram

55

Formastis pelago dominam, rerumque potentem.

Haec nova Lux: et iam bissena revolvit Apollo

Signa Poli: et totidem sudavit mensibus annum:

Ex quo nostra sacro maris ablueramus in alveo

Corpora et aprici suscepimus omina solis.

60

Haec nova lux et vos Venerem revocatis in orbem:

Facturam auspicium foelix et rebus et anno.

Adsumus: et liquidas sancto iuvat ire per undas

Numine: numen habent et temporis omen aprici.

Vix ea finierat, medio se in gurgite ponti

65

Abluit: atque aurata dedit retinacula Cignis.

Illi ubi consuetum placidi sensere volatum

Concedi super Oceano: nune summa videntur

Mergere colla mari: extensas nunc tingere pennas.

Dumque ita luctantur: Roseo dea Cypria Curru

70

Ter cecidit: ter leve tulit super aequora collum.

Interea Triton plenos diffundere Concha

Incaepit sonitus: et iam iubet ordine longo

Ire Deos, quicunque mari seu flumine possent.

Ecce igitur sese ante alios super atria profert

75

Protheus, humanos effingere pectoris arctus

Doctus et in varias sese mutare figuras.

Tunc videas curuis consurgere cornibus Amnes

Et numeros complere Pares: et tempora fronde

Cingere Arundinea: cantusque citare sonoros.

80

Hic alacer Simois, Xanthusque, sed ora cruore

Conspersi, antiquae signum memorabile pugnae.

Proximus his etiam phrygiae Troiaeque alabastros.

Huic coniunctus erat, meritis quem Thessala tellus

Muneribus colit: admeti cui pastor Apollo

85

Dum gemeret genitum, fertur sacrasse liquores.

Atque Amphrysiaco voluit cognomine dici.

Antiger Herculeis quem faedavere sagittis

Centauri exangues dum saucia terga lavarent:

Hic erat et vitreas male gratus perdere lymphas.

90

Romanisque etiam pratis vicinus Anemon.

Subsequitur depressus aquis et fulmine Asopus

Territus, insanos quom crescere in Aethera fluctus

Cogeret ut summa turbaret ab arce Tonantem:

Qui teneram furtim compressit in Halite natam.

95

Nec procul hinc Cherius numero nec distat eodem

Neleus: amborum est rerumque hominumque parentem

Fallere Naturam: dum purgant vellera saetae:

Ille quidem ex nigris candentia reddit: et alter

Denigrat niveas madida inter ovilia lanas.

100

Preterea manus innumera et sine lege sequuntur

A tergo, ac sese glomerant: quorum unus Oretus,

Oscorus, Hesperiaque fluens Ostura minori.

Vatibus inde sacer Cignisque optatior ibat

Ormigus. Ast inter cunctos pulcherrima prorsus

105

Corpora miscentur: Nilus qui semper inundans

Aegypti faecundat humum: cui Mintius haeret

Qui tibi grandiloquum servavit Mantua Vatem.

Succedit variis redimitus tempora sertis

Cuius ab effracto cornu (memorabile soevi

110

Alcidae facinus) surgebat copia rerum.

Plurima se quamvis Achelous vertat in ora.

Ibat ovans: Pelagique deo coniunctior unus

Romani imperii data erat cui summa potestas

Aut premere aut mundo latos extendere fines,

115

Cogeret a geminis cum se Tyberinus in Alveum.

Quid memorem Rhodani quae sit praesentia? quanto

Culta magisterio, quantove ornata sub ostro?

Seu quid Pactolum qui Smyrnea prata pererrat,

Quidve Tagum in ripis auro nascente superbos?

120

Fit mora nulla: pari numero Nymphaeque sequuntur

Diique Deaeque omnes: puris qui fontibus adsunt.

Prima levi properat saltu, cui nomen Acida

Cuius Acidaliae Veneri fons est sacer: illic

Connexae interse Charites nudaeque lavantur.

125

Quam sequitur Galathea fero male pressa sub aestu

Perpetuis Acim lachrimis quae plorat amantem,

Quem sibi praelatum Poliphaemi dextra peremit

Mutatumque suo in liquidum de nomine fontem.

Atque alias inter, Nauplum iactabat Amimon

130

Neptunno, Danai pulcherrima regis Amimon

Filia, dum Satyrum fugeret, compressa sub altis

Arboribus peperit Neptunno pignora Nauplum.

Naiades veniunt, Drymo, pariterque colore

Xantha rubens nitido: cantuque Legea sonoro:

135

Phillodoce foliis procincta: celerrima equorum

Nobilitate fluens, crinesque ornata Cydippe.

Effert se laetam Thaebe: procedit Echyra

Et longam secum fert Deiopeia catervam.

Nereides subeunt: Glauce, viridisque Thalia

140

Speo, Cymodoce, atque potens Nesaea natandi.

Inde omnes longo laetantur in ordine Nymphae.

Ecce igitur Pater Oceani sublimis in alto

Egreditur Curru: atque aurata palatia linquit.

Ipse capistratos certa cum lege tenebat

145

Delphinas Triton: dextra, neu parte sinistra

Vertant: sed medio servetur semita cursu.

Hinc Glauci innumeri: hinc Tritones pone sequuntur:

Atque una longum miscetur vulgus in agmen.

Iam properant: iam tranquillos super aequora vultus

150

Tollunt: iamque hylares Veneri probentur honores:

Iunctaque Acidaliae Neptunnia turba caterve:

Ipse autem solio annixus, mediisque Quadrigis

Reginam Oceani, gemmis, auroque micantem

Et viridi cinctam crines sub tempora filo

155

Dextra Neptunnus ducit: laevaque tridentem

Sustinet. in summo Curru pulcherrima concha est:

Concha novae Veneris semper memorabile tegmen

Tunc gaudet: tunc laeta iterum miratur euntes

Nereides variis (quas collegere) corollis

160

Nuper in Idalio. tunc caerula numina turbae

Iuncta suae. sed iam venientis in alta Quadrigas

Aequora prospectat Neptunni atque Amphytrites.

Dat signum: aurigae adversum sua tendere plaustra

Atque in anhelantes citius consurgere Cignos.

165

Exhilarant utrinque acies: utrinque Canoras

Concha Tubaeque simul fundunt ad sidera voces.

Delphinos citat hinc Triton: colloque repando

Veloces iubet ire: deaeque occurrere magnae.

Alma igitur Venus Oceani venit obvia regi

170

Et breviter vultus hylares composta salutat.

Salve Saturni Proles generosa: profundi

Imperium qui sorte tenes. Quis cogere terram

Et premere extendens tua bracchia margine longo

Solus habes: ut sint alterna Elementa: vicesque

175

Partibus aequatis alterna ferantque negentque.

Et tu cui caelum et consors sanctissima primos

Ortus Vaesta dedit salve pulcherrima Taethi.

En Venus extremo descendens culmine Olympi

Natales repeto sedes: et vos mihi semper

180

Numina tam pulchrae causam praestantia formae.

Excipiunt ambo Rex et Regina loquentem:

Queque repugnabat, mediam statuere Quadrigis:

Et longo inter se tandem sermone vehuntur.

Longius aera crepant. Longos cava buccina reddit

185

Circumquaque sonos: Plausus dat caetera turba.

Carpathium mare conscendunt: Syriaeque patentes

Praetereunt fines: Cilicumque extrema salutant.

Quae sunt Pamphiliae late loca proxima terrae:

Iam patet Acreae Veneris venerabile templum:

190

In cuius malesuada potest neque faemina limen

Ferre pedes: oculis neque contemplatur eundo.

Iam patet inter tot populos latissima Cyprus

Insula: iam apparent cunctis excelsa Cythera:

Iamque Paphos: iam Palepaphos: Salamisque videntur.

195

Et iam diva cohors campos intrabat apertos:

Et tremulas bibula Choreas ducebat harena:

Dum Cyprogeniam expectant in littore Matrem.

Ergo ubi ad optatos Triton velocia portus

Plaustra tamen triplici deduxit numine pressa

200

Tunc iterum atque iterum in levi se condere concha

Gestit leta Venus, primasque agnoscere sedes:

Multaque dein placidae memorat solatia Tethi.

Dant tandem, utrinque interse, repetuntque salutem.

Atque haec faestivo profert Neptunnus ab ore.

205

Si iuvat in liquidis hie vos consistere regnis

Et patrias habitare casas: nostrique tenere

Imperii partem: ecce tibi communia servo

Aequora: siste gradus Venus o dulcissima: votis

Haec cape regna tuis: sed si sententia menti

210

Pergere: faelicesque diu mortalibus aegris

Certa aperire dies: propera: faeliciter omen

Fac pateat Cytherea tuum: faeliciter inquam

Pande dies: et pande aliquid memorabile in aevum.

Illa autem, cui mortales longissima cura est

215

Explevisse animos, grates tantisque referre

Se memorem fore pollicitis: Curruque vocato

Inde salit levior: renovantque hinc inde salutem.

Illa ex Oceano egreditur. tunc numina in unum

Convocat: et patrios Triton iubet ire penates.

220

Neptunnus celeri Curru Thetisque vehuntur,

Perque salis medium laetantur luce serena.

Ipse autem tanto qui primus in agmine turbam

Exercebat Amor: sese tulit aera in altum

Et super Idalium plaudentibus astitit halis.

225

Velocem tunc extensa inter cornua pennam

Collocat: atque alte contracto mittit ab arcu.

Illa volat similis vento: crassasque per auras

Tollitur in liquidum scissa caligine Caelum.

Et dictu horrendum sed delectabile visu

230

Penna dedit signum: nam quando in Sidera venit

Nec visa ulterius, caelesti accensa sub Igne

In Cypri longo delapsa est maenia sulco.

Scilicet obstupuit tali tota insula Signo:

Et populus subito properare ad littora cursu:

235

Quid velit hic alacer plausus: clangorque Tubarum

Scire cupit: quae sit tam longae causa catervae.

Agnoscunt Venerem: in cuius ditione sedebant:

Reginam agnoscunt Cypri sua regna petentem.

Inde fit ut sancto statuat se quisque Senatu:

240

Vndique conveniunt patres: medioque reponunt

Corpora concilio quibus esset debilis aetas.

Hinc atque hinc iuvenes astabant: Atria sed iam

Caetera plebs portasque etiam inconfusa tenebat.

Concordes animis tandem delubra deorum

245

Constituunt petere: et sanctis venerarier hymnis:

Ire Sacerdotes circum sua tempora comptos

Fronde sacra: et sacris vittis: simulachra ferentes.

Precipue effigiem Veneris: cui maxima collo

Pendet Barba: comaeque nitent: cultusque virilis:

250

Caetera faemineum pars monstrat pectore Sexum.

Relligio antiqua est: Prisca est sapientia, nullo

Differre interse superos discrimine sexus.

Accelerant igitur: pueri innuptaeque puellae

Praecedunt: Matres vario sermone sequuntur.

255

Pone Sacerdotes: medio sed in ordine quorum

Sancta Deae facies multo portatur honore.

Inde patres: populusque omnis: sed cuique capillos

Mirtea serta tegunt: cantusque ad sidera tollunt.

Excepit tot vota hominum Venus aurea (nam quid

260

Occultum est superis) risu letata sereno:

Quo facta est vacui tam foelix aeris aura

Vt nihil astrifero videatur ab Ethere discors.

Extemplo aurigae socios super alta sequuntur

Idalii: volucresque suo moderantur olores

265

Iure: et honoratos sistunt in vertice Currus.

Vndique mellifluo resonare Cacumina cantu

Atque audita procul sonitu reboare Tubarum.

Iamque propinquabant portis: iam prima tenebant

Limina sacrati nemoris campique virentis.

270

Hic aderat custos placido gratissimus ore

Aeratis foribus turbam immissurus apertis.

Hic aderat longa serie Dryadumque vicissimque

Omnis Amadryadum numerus: facilesque Napeae.

Hic etiam Oreades: Pitho quae suada vocatur:

275

Calliroe, Admete, Clymeneque, recensque Neaera

Lampetiae mater, Phetusaeque optima mater:

Quae, dum transiret siculam facundus Vlixes

Tellurem, Phaebi numerosa armenta tenebant.

Multaque concedens Polydora, atque Vda Dione

280

Ab Iove quae Venerem caelo peperisse triumphat:

Velox Pasithoe: Plyto: lapidosa petraea:

Inde salutifera Acaste: Robusta Menesto:

Eurinome: Tyche: Amphiro: inde umbrosa calypso:

Innumeraeque aderant praecinctae tempora myrtho.

285

Aegypanes etiam barba pedibusque caprinis

Astantes videas: videas Satyrosque bicornes:

Et Faunos, Panes, et Silvanos Hirsutos.

Ergo omnes subeunt: viridesque feruntur in agros:

Et sine lege modo huc, saltus modo concitat illuc

290

Quisque suos: passim per amoena Arbusta iocantur.

Hinc obliqua sonos super aethera cornua tollunt:

Inde tube dulci sacros imitantur olores

Carmine: at hinc Satyri calamos Faunique vicissim

Expediunt: varias Panos dat fistula voces,

295

Fistula quae Archadie tetigisse est credita montes.

Ingreditur radians sublimi numine Currus.

Et medio nemoris leni dea Cypria lapsu

Ponitur: huic astat semper praesentia Veris.

Olli destituunt virides facto agmine Mirtos

300

Laetitia, plausuque hilari super ampla columbe

Prata volant: magnamque sonant venisse parentem.

At Venus ex altis iam descensura Quadrigis:

Se circum sociae glomerant: humerosque frequenter

Subiiciunt: levior quo se Venus alma recondit.

305

Aurea dissoluunt Aurige vincula Cignis:

Illi autem extensis discindunt aera pennis

Et dulcem optarunt pascendo graminis herbam.

Interea Regina potens dat cuique potestas

Plena sit (ut volupe est) genio indulgere soluto.

310

Nec mora: nam quisque arboreas concurrit in umbras:

Sive iocos, numerosque aut exercere choreas.

Ipsa autem accepto secum placidissima Vere

Longum in secessum tacito sermone profatur:

Nota tibi causa est quare radiantis Olympi

315

Et summas arces immensa palatia caelo

Deserimus: quare miserum adventamus in orbem:

Et tu autor, votisque tuis, praecibusque frequenter

Sollicitas Venerem: Venerem deducis ab astris:

Atque oblata etiam tanto pia munera cultu

320

Thura ignesque sacri (neque nos oblivia tentant)

Inter Romanas nostro de sanguine matres.

Haec ergo illa dies in qua pulcherrima rebus

Gratia et humanis est danda licentia votis:

Tu cognosce igitur quae sit sententia nobis:

325

Nunc ubi nostra cohors umbrosis dedita silvis:

Et genio incumbit: tacito mecum ire volatu

Te cupio in Latii regnum, Capitoliaque alta,

Maximaque a magno deducta palatia Iulo.

Ergo age me sequere hinc: placidumque per aera serva.

330

Dixit, ab Idalio sese super aethera tollens

Culmine. iam Illyricum Cypri regione relicta

Aequor habet: iam iam Tyrreni gurgitis undas

Transilit: et tandem Tiberini ampla ora fluentis

Consequitur: magnaeque tenet iam maenia Romae.

335

Illa per antiquas volitans supereminet arces:

Laetaque turritos montes, sed maesta ruinas:

Tam varios cecidisse operumque hominumque labores

Conspicit: hinc collem cui Vimina nomen ab ipsis

Indiderant: hinc Exquilias: inde obruta magni

340

Signa Quirinalis: desertaque tecta Palati:

Summaque Aventini, et quae habuit iuga Caelius olim.

Vix potuit praemere ex alto suspiria corde.

Et nunc Traiani fastigia: et alta Columnae

Aeriae monumenta videt: magnasque tabernas:

345

Romanumque forum: et variis decorata triumphis

Marmora: porticibus longis videt Amphitheatrum.

Conspicit hic Niveae constructa palatia Paci:

Vt posuere feri civilia bella Quirites.

Nec procul in longa Tarpeii collis et alti

350

Valle Palatini tantum superesse columnas

Tres, quibus astiterant pariter bis quinque, et equestre

Caesareum signum: et pedibus subiectus Egenus

Cuius habet vitreos Germania ferre liquores.

Nec longe hinc steterat templum in radice Palati:

355

Templum erectum olim pro regnatore deorum,

Starent adversis ut Martia castra Sabinis.

Inde duos Ianos: et propugnacula Nimbis

Ex toto advectas orbe accipientia merces.

Velabrique locus patuit, quo curua paludem

360

Cimba in Aventinum secuit vectura Quirinos.

Et tandem in longi (quem colles undique claudunt)

Applicuit veneranda Venus spectacula Circi.

Nec mora longa fuit: subito fulgore coruscans

Astitit in medio matrum: que nuda lavabant

365

Corpora fortunae nuper commissa Virili.

Illicet attonitae steterunt: crinesque timendo

Scindere: et ad superas clamorem effundere sedes.

Verum aetate potens, Venerisque verenda Sacerdos

Agnovit venientem illuc: tantique faventem

370

Numinis aspectum: haec igitur iubet omnibus olli

Sollicitas ponant curas: animumque resumant.

Tunc Venus haec breviter placido sermone profatur.

Quis timor hic matres Troianae pignora gentis?

Adsum ego sollicitis de Caelo concita votis:

375

Vestra est relligio haec: nullo velamine tecta:

Qualis apud Danaos: quis pectora vana, fidesque

Fallere quis proprium est. sed quam Troiana Iuventus

Detulit in latium, superum, Vestaeque potentis.

Vestra est hec pietas vero bene culta timore.

380

Hac vestra pietate polos et sidera linquo:

Principium ut faciam rebus faelicibus: annum

Foelicem ut faciam magnae procedere Romae.

Hanc vobis optate diem: totius ut anni

Vna dies eademque adsit: concedimus annum

385

Perpetuo vobis sub Aprico tempore laetum:

Vt pateant terrae: pateant maria omnia Romae

Romanus vigeat populus: patresque Quirini.

Quae tamen inter vos collo superare catervam

Gaudet honorato rutilos diffusa capillos:

390

Hec nostrum adventum, hec matrem testetur Amorum

De supero venisse polo: quae praebeat orbi

Temperiem caeli aeternam, lucemque serenam:

Propterea hec tibi sint iubeo tua munera semper:

Et pietas, et amor, nomen, Fulgorque iuventae

395

Iulia prompta animos formosa movere Deorum.

Dixerat: et laeto se proripit inde volatu.

Ille autem multo rupere silentia plausu.

Excipiuntque alacres concessum munus et omen.

Iulia odoriferis praecingitur inde corollis.

400

Cui tenerae dextram certant coniungere dextrae.

Quam deinceps turba ornatam preciosius omni

Ipsa manu propria demissam lumina terrae

Cum longo incessu praefert ad tecta Sacerdos.

Iulia convivam subito quancunque sub altis

405

Aedibus invitat, quo animos cum fronte serenent.

Pars abiit: pars aurata consedit in aula:

Dein dapibus: tremulis dein se accinxere choreis.