Giovanni Arnolleto di Nevers bucolica 4

Testo base di riferimento: W. P. Mustard, 1918

Cura dell'edizione digitale: Daniela Marrone

Altre sezioni


Lugubri fletur Clivensis carmine pastor,

      Ferturque ut probris vita beata vacet.

 

Nivernus

Ergone praesenti potuit Mors improba mundo

Tam saevum patrare nefas et crimen amarum,

Pastorem ut tulerit Clivensem funere acerbo?

Heu, magnum diro pastorem sustulit ictu

5

Monstrum terrificum quod demetit omnia falce

Quodque labris frendens commiscet sacra profanis.

Phoebe, tuo capiti maestam compone cupressum,

Candida, Pieriae, vos lilia ferte, sorores,

Tritonis prudens Peithoque, accedite; vester

10

Fulgor erat, nomen vestrum hoc effertur in auras.

Percelebres lugete viri, lugete cohortes

Magnatum, vestrum pastorem flete sepultum.

O Mors Gorgoniis circum stipata colubris,

Cur das ut tales depromam voce querelas?

Francus

15

Quid luges, nostrum specimen, generose Niverne?

Anne doles hoc te natali degere campo?

Indubie has sedes nequaquam habitare Thalia

Erubuisset ovans, nec ovantum turba sororum.

Sed quid de Fabiis dicam aut Pisonibus ipsis

20

Ac aliis quibus imposuit res rustica nomen?

His certe campis cupiissent ducere vitam,

Si datus iis rerum delectus rite fuisset.

Fertilius pratum nusquam, nec mollior herba.

Erumpunt rigui hic fontes et flumina molles

25

Vivificant herbas, facilis quoque singula terra

Parturit ad victum, qua non est pinguior ulla.

Felix prole virum, nec non fecunda metallis.

India lanigeris lucis se tollit ad astra

Iactat eburque suum, nec non Panchaia harenas,

30

Effert Aegyptus sese ob septem ostia Nili,

Africa plus pavone sibi placet ubere glaebae,

Suavia gaudentes mittunt sua tura Sabaei;

Ast haec indubie tacto omni munere gaudet,

Dicitur has ob res fortunatissima tellus.

35

Haec tua rite valet miracula temnere, Memphi.

Illi Francorum regni pulcherrima pars est,

Hic Clivense decus superat miracula mundi.

Si te infelici volvit Fortuna rotatu,

Aequa fac mente hanc sortem patiaris iniquam,

40

Magnaque si tu sis passus discrimina rerum,

Non tamen est fortis tantos depromere questus

Nec fragilem diro vitam consumere luctu.

Magnanimi est semper duris obsistere rebus.

Nivernus

Si hic esses, aliter ferres incommoda nostra.

45

Heu nimis urgentum praegrandi pondere rerum

Opprimor, et damnum nullo reparabile saeclo

Ipse equidem doleo ac crebris deploro querelis.

Francus

Eia age, luctificos educ de corde dolores;

Dic age tantisper, dum nostra armenta vagantur.

Nivernus

50

Ne cogas quae sit rerum sors ferre mearum,

France, velim, nec me iubeas revocare dolorem.

Dum longam meditor seriem meminisse malorum,

Nostra recrudescunt maiori vulnera morbo.

O te quam faustum, cui nullus pectore maeror.

55

Pro dolor, excruciat me Mors haec invida nostris

Temporibus, solita est hominum quae parcere nulli.

Haec (hei) commiscet clarum cum paupere regem

Nec sane quemquam magnum diadema tuetur;

Atque id contingit, quod sit Mors omnibus aequa.

60

Mortales nos ista docent monumenta virorum;

Haec telo truncat quidquid Natura creavit.

O utinam tam dira foret demersa sub undis

Bellua Tartareis et nigro carcere clausa,

Quo minus ad fatum mortales praecipitaret.

65

Primiparae o damnum, cuncto lacrimabile saeclo!

Cum vetitos palmis ausa est decerpere fructus

Prima parens, nostrum tunc Mors accessit in orbem,

Tunc celeres diris armis innexuit alas

Gestans tela manu Lernaeo tincta veneno;

70

Inde per hunc orbem miserum furibunda cucurrit.

Iam vero terras omnes omnesque pererrat

Pagos, et crepitans claras circumvolat urbes.

Indubie non est homini sollertia cuiquam

Quae durae valeat praecludere limina Morti.

75

Horrida Mors veniam non dat virtutis alumnis;

Quid facient igitur laeti peccamine solo,

Talia cum tolerent mortis discrimina iusti?

Quid, quaeso, faciet qui se effert more leonis?

Infelix quid aget terrestris vermibus esca?

80

O quantum studuisse volet molimine toto

Menti, quam vellet pulsos de pectore fastus!

Et qui tot missis iactatur faenore nummis

Dives, qui tot habet camporum iugera quique

Non numerare potest aurum tellure repostum,

85

Heu quam divitias cupiet tempsisse fluentes!

Formidatne suae tempus lacrimabile mortis

Quem spurcae Veneris titillat saeva libido?

Dentatum labris mordere edentulus ardet,

Ast hic Pascomidem duram teret atque lupatum.

90

Ventripotens molli qui nutrimenta palato

Dat, volet illecebras quantum sprevisse fugaces!

Numina qui dictis superum terrere videtur

Impatiens missas voces meminisse docebit.

O turpem quem segnities damnosa moratur,

95

Nonne videt vacuos semper discedere menses?

Excutiat vecors sordens a mente veternum;

Nulla dies abeat quin quid feliciter edat.

Turpe quidem molli vitam consumere somno;

Gliscet post mortem segnis tempsisse sopores.

100

Sed doleo, quod Mors claris non parcere norit.

Non potuit Samson, cui tanta potentia quondam

Concessa est, duras Mortis depellere vires;

Vivaces Mortis telis periere Sibyllae.

Si dives pugnet, veteres periere monarchae;

105

Mortuus est Xerxes, et mortuus ille Darius.

Non prodest luxus nec tam scelerata voluptas

Nec Venus aut Veneris petulans ancilla Libido.

Praemollem luxus quid iuvit Sardanapallum?

Quique tulit maestum quid profuit ille Neroni?

110

Quidnam nobilitas duro cum robore iuncta?

Omnes Herculeo superata fuisse labore

Plurima monstra ferunt; nam pressit flore dracones,

Dura Molorchaeum compressit clava leonem,

Compulit aeripedem cervam molimine duro,

115

Stymphalidas vicit volucres, extractus ab illo

Cerberus effertur metuenda ex sede Barathri,

Vis Erymanthaeum praecellens contudit aprum,

Raptis percelebres devicit Amazonas armis,

Augeae constat stabulis impensa laborum,

120

Expulsum magno domuit luctamine taurum,

Sunt Diomedis equi saevo cum rege perempti,

Geryonis caesi portat victoria palmam,

Hesperidum victo tulit aurea mala dracone.

Quid colubros referam Lernaeos igne necatos?

125

Amphitryoniades superavit magna labore

Monstra; sed haud clava praedura tale subegit

Quale per has nuper visum est discurrere terras

Monstrum terrificum; Mors ultima linea rerum.

Haec rapit ex mundo quidquid Natura creavit.

130

O Mors horrenti multo crudelior ursa,

Parcere quae numquam nosti virtutis alumnis.

Francus

Siste, velim, lacrimas finemque impone dolori.

Non minus indubie tristis mea pectora maeror

Exegit, verum discussi carmine luctus.

135

Quare age siste, precor, fletus sermoneque deduc;

Nam sermo comis depellit corde dolores

Ac gravis anxietas alterna voce levatur.

Nivernus

Cum satagas nostri luctus dignoscere causas,

Incipiam, ac primo planctus ducetur ab ovo.

140

Interea lapidis sortire sedilia mecum.

Francus

Perplacet haec sedes; si nunc iuvet, occipe fari.

Nivernus

Heu heu, dum volvo facinus lacrimabile, obortis

Parcere non possum lacrimis nec sistere fletus.

Ipse ego nostrates agros in pace colebam

145

Curabamque greges pingues, et sedibus hisce

Cottidie mulctram complebam lacte recenti.

Noster primaevo pastor tum flore nitebat.

Hic Clivensis erat Carlus, de sanguine regis

Gallorum cretus; nulli sollertia maior.

150

Ast horrens vultu Mors, quae secat omnia, magno

Illi pastori vitales abstulit auras.

Huius in acerbam mortem istaec carmina prompsi:

"Insignem pietate virum lugeto caterva

Pastorum; magnus Clivensis ductor obivit".

155

Huius ob abscessum quam dura Nivernia passa est.

Francus

Si foret Elysio lacrimis revocandus ab orbe,

Aspiceres lacrimis haec nostra scatentia obortis

Lumina; sed quoniam nulla est revocabilis arte,

Siste, precor, fletus; nostros simul accipe casus.

Nivernus

160

Incipe, France, prius quam sol declinet Olympo.

Francus

Ah lacrimis memoranda meis nigroque lapillo

Designanda dies, qua Mors et tristis Erinnys

Inter pastores maioris stamina vitae

Bis seni numero disruperunt Lodovici

165

Francorum. Cuius laudes aequare loquendo

Non opis est nostrae, si tot quot dicitur Argus

Luminibus vidisse loquar linguis. Pius ille est

Qui gregis haud haesit mortem pro pace pacisci;

Nosti rite lupos quanta virtute fugarit.

Nivernus

170

Novi equidem, sed mors est dudum temporis acti.

Effera non pridem nostrum Mors abstulit orbe

Propter quem maerent pecudes pictaeque volucres.

Pastores, functo hoc incommoda quanta tulistis.

Occidit ille decor cuncto memorabilis aevo

175

Qui poterat nostras res nosque beare Nivernos.

Quales percelebris functi coniunx dedit ore

Fletus, pastoris dum mortem crevit acerbam,

Et quales lacrimas dedit, et qua voce piavit!

Aera nunc omnes igitur complete querelis,

180

Tundite nunc pectus, nunc laxos vellite crines,

Tristia nunc largis perfundite fletibus ora.

O claris inimica viris atque invida Fata,

Num facinus vobis hoc debuit esse scelestum?

Cur segnis potius plebs et ignobile vulgus

185

Facta feris manibus non sensit vulnera vestris?

Pan

Ille ego qui tueor pecudes pecudumque magistros

Haec ipsis ventura cano; iuvat edere fata.

Vos Galli, vos praecipue gaudete, Niverni;

Pastores gaudete mei. Licet omne vagetur

190

Ipsa per arva pecus, praedator ovilibus ullas

Non feret insidias, nec laedet dente rapaci.

Scilicet ipse Deus qui librat singula lance

Adventare sinet quod constituere futurum

Fata. Novus namque ex Francis rex, qui fuget istam

195

Turcarum subolem, surrexit origine pulchra,

Ne sinat aerumnis mundum tabescere tantis.

Est Maria illustris princeps Carlo viduata

Qui Clivensis erat, quorum de sanguine cretus

Franciscus superat, quem caelica numina servent.

200

Horum annis repetet mundum squalore situque

Cana Fides posito, nexas dabit impia palmas

Post tergum Bellona suas, privataque telis

In sua torquebit male sanos viscera dentes;

Aurea cum grata remigrabunt saecula pace.

Francus

205

Sublimi Panos veneremur numina voce,

Ac ea quae nobis Deus obtulit ore canenda

Promamus, gracilique sonos meditemur avena.

Nivernus

Clara Nivernorum laetetur rite caterva,

Atque Deo missus contingat sidera clamor,

210

Laetaque commonstret praeclarus gaudia paean.

Nostris temporibus commigrant aurea mundo

Saecula, sortita est Pax instaurata tribunal.

Dallebreta excedat tempus cuiusque Sibyllae,

Franciscus cervi Clivensis tempora vivat.

215

Numina quidquid agant fortunent caelica nutu,

Meque inter parvos dignentur scribere mystas.