Lorenzo Valla ars grammatica

Aspicis ut medici pueris absinthia dantes

Tingunt cecropio summum cratera liquore

Quominus offendat dulcedine tectus amaror

- nam sunt austero plerunque salubria gustu -

5

Vtque lacertosis pelagi dum cerula verrunt

Remigibus levat ille canor quicunque laborem

Et se solatur cantando incurvus arator,

Sic mihi grammatice placuit precepta referre

Carmine, mollicule demulcerentur ut aures

10

Pectoraque haurirent sensus sub melle salubres

Nec nihil iccirco simul admiscere nitoris,

Nam nullum fuerit, fuerit nisi carmen amenum.

Imprimis linguam redolens omnino latinam

Fiat ut exemplum preceptor et ipse loquendi:

15

Doctor enim malus est in quo sua non radiat lex,

Quales iam seclis aliquot plerique fuere

Quod libros veterum non evolvere disertos.

Quare agite, o pueri, mecum cantate latine,

Assimilem pani doctrinam hanc esse putantes

20

Que per se valet et reliquas corroborat escas;

Indiga grammatice queque ars est, nullius illa,

Quam qui non norunt vescuntur pulte profecto.

Hunc, pueri, nostra de voce capessite panem

Qui corpus solidum reddat viresque ministret;

25

Namque legetis adhuc in nullis scripta libellis

Multa nisi in nostris quamvis ea Bostar et Aspar

In chartas transferre suas, o dedecus, audent!

Quos mecum ridete, velut cornicula pavi

Si gestet caudam vel se ferat anser olorem.

30

Id magis ut libeat vobis edico, magistri:

Cedite discipulos nunquam (nam verbera brutis,

Verba viris adhibentur, utrique ut discere possint

Si qua fides Marco Fabio graioque Platoni);

Quin aliquid potius verbis superaddite mellis.

35

Sed prius has epulas, pueri, quam tangere fas sit

Vobis fonte manus sunt pulchro ex more lavande,

Hoc est auxilium precibus celeste petendum:

Christe, Deo de patre Deus, de virgine matre

Vir genitus, mundi lux et sapientia solus,

40

Da magis hanc ut te valeamus nosse per artem.

Vt Pater omnipotens hominem cui condidit orbem

Distinxit gemino atque animalia cetera sexu,

Sic duplex genus est quod mas et femina formant

Quisque suum: hic implet gignens, enititur illa,

45

Nec genus id dici debet quod gignere nescit

Nullaque propterea norunt idiomata neutrum,

Neutrum grammatice vix tradit in ulla animante

Namque ex his ipsis constat commune duobus:

Hic atque hec canis, et dubium: grus illa vel ille.

50

Grai epicena vocant eadem promiscua nostri,

Articulo alterutro quotiens signatur utrunque:

Editus ex aquila fertur, non edere vultur.

Nil epicena tamen dubiis differre memento:

Nam grus hec ambos, grus hic complectitur ambos;

55

Hoc genus auctorum prelarga licentia fecit

Dum regale putant nonnunquam rumpere leges.

Sunt substantiva hec quibus adiectiva duorum

Sive trium generum longe differre fatendum:

Quis nam pontificum summorum ita dives itemque

60

Largus, ita et sapiens et amabilis extitit ut tu?

Quin in res anima traduximus ista carentes,

Seu male seu quadam rationis imagine blanda,

Mas aer, mas ignis, aqua est et femina tellus,

Hec tanquam patiantur, agant tanquam illa priora.

65

Sol tales et luna, sed o locus arduus hic quam!

Immoto citius suspectes lumine Phebum.

Neutra loci propria huius sunt; communia sane

Invenies hic multa trium, vix ulla duorum

Paucula, sed dabis prorsus promiscua nulla:

70

Es grave, mensa tripes, primus vel prima dierum.

Hec quia materia est veluti latissima silva

In qua lignorum species dignoscere durum

Deque ipsa dubito satis an <con>ceperit alter,

Danda mihi venia est verbis si pluribus utar;

75

Et quoniam verum genus ex animalibus ortum est

Illorumque homo princeps, hinc exordia sumam:

Que sunt ergo viris imposta vocabula fient,

In quo<d>cumque cadunt elementum, mascula tantum.

Prenomen, nomen, cognomen erat tamen unum:

80

Prenomen cuiusque suum, ceu Caius et Aulus,

Cetera totius gentis communia, quale

Iulius et Cesar prisco de more Quiritum est.

Femineequoque sunt mulierum nomina voces:

Pythias, Eustochium, Thais, Lucretia, Dido.

85

Agnomen rarum sed idem dixere periti

Cognomen: Magnus Pompeius erit tibi testis

Et cui Dotate nomen dos indidit ingens.

Hoc tamen absurde credas aliquando sonare:

Corculum enim hic, hic Delicie, hec Bona Sancta vocantur.

90

Nec procul his ea que vocitant patronymica Greci:

Ovo Tyndarides satus est, sacra Tyndaris ovo.

Nec vero differt nostre natura deorum

Veri quos ignara Dei gens impia finxit,

Cum fuerint homines, non di terraque sepulti;

95

Scilicet humanos artus habuisse feruntur

- dicere nec quisquam dubitavit, nemo! - deorum

Vt Mars et Bacchus, Venus et dea, diva Minerva.

Sed que causa fuit fluviis ut numina solis

Mascula - nam potius fons est Arethusa - preessent

100

Et genere hoc omnes appellarentur ut amnes

Cum tales non sint fontes montesque vel urbes?

Ni vetet hoc dici "Styx atra" et cerula Lethe.

Nec deus interdum, nec mas erit -umque tenebit

Finalem apposito duntaxat nomine flumen

105

Vt "flumen Rhenum aut pluvius describitur arcus".

Cum nymphis satyros <quis> silvanosque vetustos

Fecit semideos, tamen hos quandoque repertos

Quidam aiunt sed semiviros mage semiferosque.

Numina non igitur sunt hec dicenda sed illa

110

Mascula que apparent quod vultu et veste virili

Et quod inest sexu plus maiestatis in ipso.

Dicitur unde etiam Deus hic, quasi masculus esset,

Vt Michael, Gabriel: nam sunt <hec> propria; Cherub

Atque Seraph sed qualia sunt centurio, miles.

115

Cur tamen -in capiunt plurali neutraque fiunt?

Quod nec ebreus ait nec grecus, Dalmata novit

Ille ipsos inter Cherubim rite locandos

Demones, angelice cum sint virtutis, et illos

Esse mares dicas Sathan velut et Leviathan.

120

Tales et ventos avidos, quibus ore receptis

Implete memorantur eque partumque tulisse

- fabula formosas addit rapuisse puellas -

Atque <a>usos celum manibus laniare gigantes,

Credere si nobis libet unoculosque cyclopas

125

Centaurosque feros inter quos femina siqua

Extitit Antiphate coniunx velut Hylonomeque.

Centaurus commune genus cyclopsque gigasque

Haud erit immerito, prohibet sed Grecia et usus.

Fert Sphingem et geminas sirenas Fama loquaces

130

Atque has Parthenopen Caralimque fuisse vocatas,

Gorgonas, Harpyas, et cetera transeo monstra.

Propria sunt etiam brutorum nomina, qualis

Xanthus, Achillis <equus>, natus genitrice Podarga

"Et pedibus Pterelas et naribus utilis Agre"

135

Ora cruentarunt in ero latrantia cervo.

Quedam comperies transferri cum genere ipso,

Namque "suam Eunuchum" pro libro Comicus inquit

Et Maro "Centauro magna" de nave loquutus.

Nunc de non propriis que sexu arctantur agendum:

140

Prima vir et mulier sint nomina, femina masque,

Hic pater et mater (modo namque puerpera facta est),

Cur ea non uxor cui tu vir sive maritus?

Tu mihi filius es, tu filia, tu mihi frater

Germanus, germana soror neptisque neposque,

145

Hic avus, hec avia, hic patruus sed avunculus ille.

Sunt amite mihi sex, cum sit matertera nulla;

Cum socru male convenit nurus at socero pax

Cum genero esse solet, glos hec, ego sum tibi levir,

Vitricus unde venit privignusque unde noverca.

150

Ast ea sunt etatis: anus iam curva senexque

Et puer et iuvenis, respondet utrique puella;

Nam iuvenis tantum mas <est>, iunior seniorque,

Ergo bis erravit quicunque iuvencula dixit.

Ast adolescentem magis infantemque fatebor

155

Communis generis, quod et ipsa minutio pandit.

Ingui<ni>s hec pubes est velatura pilorum

- hinc pubertatem descendere nemo negarit

Quod, cum iam prodit facies, pubescere fertur -;

Dicitur hinc pubes armata, armata iuventus

160

Et quondam uxores pubes romana rogavit.

Hinc etiam a barba, quam non fert femina, pubes

Seu puber qualis dicatur siqua rubori est

Nullaque, puberibus cesis, occisa notatur.

Sed substantivum nequeas sic dicere semper,

165

Puberem ut etatem † sive † civilia iura

(Discutiant habitu pubertas constet an annis!).

Sunt communis homo <generis> coniunxque parensque,

Nec desunt qui primum horum commune negarint

Quod dicant hominem nigram non scribier usquam;

170

Et patruelis ut Egypti Danaique propago

Quod si non credis consultum consule Gaium.

Nomina dant mores et sors in parte pudenda

Vt meretrix, pelex, ut adulter, adultera, virgo

(Virginitas quamvis sit nuncquoque facta virilis,

175

Vt mulier proprie, nam sic non virgo vocatur

Qui caret uxore; est ergo non femina celebs.

Non substantivum "melius nil celebe vita"

Nempe maris, nec enim celebs tua, femina, vita est!)

Eiusdemque loci sunt <et> matrona, virago

180

Et spado vel qualis memoratur Sylla, monorchis.

De celo quoniam non lapsa est norma loquendi

Iccirco mulieris opus non omne virique

Constat voce sua, ne<c> idest discernere promptum:

Dux, comes et princeps - quos nesciit illa vetustas -

185

Imperii quoniam sunt nomina, mascula fiunt

(Nam regem regina marem iam reddidit olim

Debenturque sue voces uxoribus horum);

Mas erit et miles, si sit dignatio quedam,

Quin eques atque pedes: Rome nam non eques est sed

190

Equestri Paulina loco <veI> nata pedestri.

Numen apud verum mas extitit usque sacerdos

- hoc sed apud divos et femina munus obibat -

Huic simile antistes, qui sacris prest faciundis.

Gestabant Salii clipeos, ancilia Martis,

195

Quo quasi presultor saltavit in agmine primus:

Non mage quam flamen, quam consul, femina presul;

At vates etiam permulte sepe fuerunt:

Nam datur humane menti divinitus hec vis.

Preses eras olim Tarpeie, Iuppiter, arcis

200

Gaudebantque tue, te preside, Pallas, Athene,

Quod licet in nostros transferre deosque deasque.

Preses Otho fuit et Drusus, sed Iulia nulla

Nullaque in auguribus posita est matrona Quiritum

Sed nec in auspicibus reperitur aruspicibusque.

205

Cur caupo caupona facit si cerdo vetatur

Id facere et lanio? Cur leno lenaque dicis?

Non manga at mango, species lenonica mango,

Preterea straba et strabo, nam non opera hec sunt.

Mimus habet mimam, cui permanet histrio solus;

210

Celse, magister eras et eras, Galbina, magistra,

Celse sequester eris, necnon Galbina sequestra,

Presbyter est Agathon, cur non <est> presbytera uxor

Vt Greci - nam sunt hec nomina greca - loquuntur?

Iam cur magna latro non predo magna vocetur?

215

Quare plus probo qui solos dixere latrones

Sicut piratas et qui solosquoque fures.

Nec secus est Chloe fur quam <fit> Cornelia pastor,

Quam Glycera <est> fullo quam † corrida † textilis auceps,

Quam pres Dertrudes quam flava Helianor manceps;

220

Atque vadem liquet esse marem probat hoc tibi Damon.

Cur obses commune? an Clelia quod fuit obses?

At quotiens languet Simon fit mulio Galla;

Navita vel remex non rarior Vrsula patre

Et que † quotidie non passim † est femina iudex

225

Quin ovium opilio est obstetrix sepe suarum

Tuque cubiclorum pelex, o Crispe, fuisti!

Non igitur quicquid sumus et generis sumus eius.

Esse aiunt pugilem que corpore prevalet amplo,

Non dicas pugilem, ut quidam voluere, pudicam

230

- quam grandis pateat tali ratione fenestra!

Ergo sic debes tales exponere voces:

Iudicem agit pugilem ve hec, obstetricem agit ille;

Scriba quidem mulier, si scriptitet, esse videtur

Lixaque, si comportet aquam nobisque ministret

235

Atque auriga, manu si frena gubernet equorum

Stans curru - quid enim interdum non femina tentet!

Namque Camilla fuit, si verum est, miles amazon,

Vtraque eques pedes, utraque quin athleta lacena;

Sunt tamen hi tituli nature lege viriles.

240

Tiro ut germanum proba sit commilito nomen;

Sicubi forte forent opera hec muliebria - nam sic

Naso inquit "nova miles eram" - communia dicas.

Par erit his si sit verbum pincerna probatum,

Emptitat ut doceat servos pugnare lanista

245

Quos gladiatores seve divendat harene.

Ipsa ministerium non hoc exerceat uxor,

Scurrarique potest et pangere femina versus

Sed scurram esse viri vitium est, laus esse poetam.

Non opus est vernam esse - hoc est quem serva creavit -

250

Forsitan et scevam leve cui prevalet actus:

Raro verna proba est, proba raro sceva reperta est.

Talia sunt igitur pensanda vocabula nobis

Acriter, articulos in quot descendere possint

Inque quot ascendant doctissimus imperet usus!

255

Asseclam noli aut collegam dicere parvam,

Parvam convivam vix dicere sed tamen ausim.

Multa huiuscemodi velut a fugio venioque

- perfuga dic utrum gravius ne an transfuga peccet

Promptius expedies quid convena et advena distent -

260

Et velut a colo cedoque, ut agricola atque homicida

- hec opera haud dubie fuerint plerunque virorum -.

Non opus a gigno sunt nomina, ut omnigene di,

Verbigenam Christum veluti genitum <e> patre verbo

Appellare nefas, cum verbum si<t> patris ipse.

265

Cornicen et tubicen - cornu est tuba tortilis eris -

Tibicen et liticen, fidicen - nam quinque feruntur -

Mascula sunt ideo quod in -a muliebria mittunt.

A plico composita et facio paria esse magistris

Demiror placuisse: duplex, triplex, quadruplex sunt

270

Adiectiva quidem, quoniam subsistere per se

Non possunt, dici neque substantiva merentur.

At opifex per se substat, nam dicimus omnes:

Carnificis tetrum est opus, aurificis sed amenum,

Preclarum artificis. Tamen adiectiva licebit

275

Hec vocites, velut "artifici cura ingenioque"

Sed vix aurificem patiar te dicere doctam.

Nec mirum numero voces superare viriles,

Officia atque opera ipsorum sunt plura virorum

Qualia sunt etiam edilis, centurio, censor,

280

Cetera in -o sive -or finita: decurio, calo

(Pseudo compositum est, rectus stulte esse putatur;

Pseudes enim simplex, esto mihi Grecia testis),

Erro, vispillo, mirmillo, quatern<i>o, preco,

Institor, emansor, desertor, sartor, arator.

285

Rursus qualia sunt in -trix muliebria quin et

Feminea, ut tonstrix, "nutrix et sedula", natrix.

Auctorem commune volunt dum signat id ipsum

Quod grece αὐθέντης et vix aliunde veniret!

Certe quicquid agat faciat ve quis illius auctor

290

Vt sceleris † samni † gladii non dicitur actor.

Qui pro adiectivo ponunt commune scholarem

Idem qui guerram et treguam dixere fuerunt;

Non tam erraturi si pro mare, quale sodalis

Rivalisque: hic vir collegi est, sive, quod aiunt,

295

Corporis eiusdem; hic cultor non solus amice

(Et procus hic aliquam iusta pro coniuge poscit).

Illa magis communia erunt ut civis, et hostis,

Custos et testis - quem dicunt martyra Grai -

Heres atque comes, princeps, dux, exul et hospes,

300

Que sunt haud dubie, si ponas nuda, suapte

Mascula natura, verum muliebria fiunt

Femineis adiuncta sonis, ut penula cultus

Palliaque illa quidem sunt vestimenta virilis

Sed quibus et mulier, cum vult, permittitur uti.

305

At duplicis generis sunt certius ista: superstes

Et sospes, locuples, dis et cum paupere dives,

Deses, inops, et iners, hebes et reses, inquies, insons,

Que neutris etiam invenias sociata licebit.

Hactenus humana attigimus nunc bruta sequemur:

310

Vt Deus in binas species animalia, non sic

Separat in binas hominum sollertia voces,

Exceptis paucis, certa ratione, quod aut sint

Quottidiana domi aut oculis insignia nostris:

Quottidiana caper sunt et capra sive capella,

315

Porcus init porcas, verres et scrofa parentes;

At sus articulo, quia grecum, aut duplice voce est.

Taure magis vaccas sectere, iuvence iuvencas

Quam vitulus vitulas, agnusquoque corniger agnam.

Bos grece communis, ovis nunc arietis uxor,

320

Nunc pro utroque epicenum; asina letatur asellus,

Gaudet equabus equus, non mulo mula creatur;

Ast aper, ast onager sunt, ast epicena caballus;

Hinnus, equo patre progenitus genitrice rudente,

Tanquam nobiliter plus matre vilis habetur.

325

Cur autem vervex, maialis, cantherius, bos

Mascula sint? constat nomen speciale nec esse!

Aut pecus hec, quadrupes mitis pastore tuente,

Aut pecus hoc, quo grex etiam quandoque notatur.

Sola columba fuit quondam pro coniuge utroque

330

Et pro silvestri, ut "gemine venere columbe"

Fecit, adhuc priscum genus observante palumbo,

Quamvis iure suo Maro, prestantissimus auctor,

Dixerit "aeree quo congessere palumbes",

"Solaque culminibus ferali carmine bubo"

335

Atque iterum "timidi venient ad pocula dame"

Atque "oculis capti talpe" post cetera dicam.

Simia erat tantum, non ullus simius olim

Expertique lupus nostro sunt et lupa damno:

A multis quondam lupus est et femina dictus.

340

Peioresque lupis coluber sunt atque colubra

Cornua cervus habet, caret hoc sed cerva decore

Insignisque leo magis <est> cervice leena;

Est vox greca draco, quidam fecere dracenam.

Rex agis uxores atque intra, galle, sorores,

345

Non capus amisit nomen quamvis maris usum,

Nec minus excellit pavo sed scilicet eius

Quod fera natura est in eadem voce remansit:

Cur primi generis? certe quod amenior est mas.

Forsitan et reliquis, quod fas <est> credere, beluis

350

Causa subest aliqua ut genus hoc aut illud haberent,

Quis tamen hanc novit, nisi forte resurgeret Adam!

Hinc quidam variant, ratio quasi nulla subesset:

Persius hec turdus vult hic alii atque ita turtur.

Formula de reliquis que sunt promiscua detur:

355

Que vel in -a vel in -e grece, velut ardea, campe,

Queque vel in -do vel in -go, sicut hirundo, erugo

Exibunt, vel in -as vel in -es, vulpes ut anasque

Et volucres duntaxat in -ix, ut crassa coturnix,

Articulare sibi deposcunt cuncta secundum,

360

Cetera sed primum, ut vespertilio et mugil atque

Pecten et "argutus magis anser" "olorque canorus"

Et glis atque lepus; nihil ad nos tigris et aspis.