Giovanni Opicio ad regem

Testo base di riferimento: D. R. Carlson, 2002

Cura dell'edizione digitale: E. Pecalli


Rex, precor, accipias nostrae servata Camoenae

      Dona tibi, posito (quaeso) supercilio.

Iam tibi permultis mittunt, rex, munera rebus

      Magna viri, sortis munera quisque suae:

5

Hic gemmas, alter conchas, et serica donant

      Balsama; Phidiaca signa dolata manu,

Sunt qui quas Zeuxis, tabulas quas pinxit Apelles.

      Ast ego fortunae porrigo dona meae,

Quae sale sint, fateor, quamvis aliena latino.

10

      Non tamen haec aetas noscere cuncta potest,

Imberbi necnon haec sum modulatus avaena:

      Nec tetigere mei bis duo lustra dies.

Arboribus primo fructus edentur acerbi;

      Tempore mox fiunt mitia poma suo.