Antonii Possidii Tergestini poetae laureati
sacerdotisque iure consulti in opus sequens epigramma
Vnde opus egregium uenisti? E pectore diuum
Arbitror, humanae nam nihil mortis habes.
Sunt diuini in te sensus: diuinaque uerba.
In lachrymas etiam saxea corda moues.
5
Fastidire facis nos haec mortalia tecta:
Et superos tantum cogis adire sinus.
Thraicius uates mirabitur atque Sophocles:
Schemate tam pulchro religiosa canis,
Vade igitur, miseras coenoso e crimine mentes
10
Ad nitidas Christi coge uenire domos.