Enea Silvio Piccolomini egloga

Silvius

Rupibus in nostris que te fortuna coegit

Solus ut ignotis ualeas te credere siluis?

Te ne, Vegi, agnosco? Ni me tua fallit imago,

Ipsum te uidi dumosa in rupe canentem

5

Tum, potum pastos agerem dum ad flumina tauros;

Nanque et oues iuxta memini pinusque secutas,

Cum me forte tuos iussisti ediscere uersus.

Vegius

O Silui, hac etiam gratum quod te alloquor hora

Et quod me nosti; ueniet nec gratior usquam

10

Alter in occursum; nam me tua fistula mestum

Solari et poterit longos abolere dolores.

Nanque ego per siluas et per deserta ferarum

Errabundus agor, nostri si forsitan ulla

Cesaris occurrant uestigia, quando secutum

15

His illum accepi rigidas in montibus ursas.

Silvius

Falleris. Hac ipsa nunquam regione moratur

Cesar, et, ignaro si qucquam credis amico,

Collibus his frustra nemorum sub nocte iacebis.

Sed que tanta sui tenuit te causa uidendi?

Vegius

20

Si nescis: semper pastoribus ille faudendum

Duxit, et agrestes prospexit honore poetas.

Ipse meam forsan (quamuis sit rustica) musam

Audiet atque, meis dederit si pascua capris,

Mille suas referam prestanti carmine laudes.

25

Sed nunc in uiridis que scripsi carmina fagi

Corticibus noster cupiebam cesar haberet.

Verum incerta sequor uestigia; montibus illum

Omnibus exquiro siluasque reuertor ad omnes,

Si mihi uel tellus daret hunc ex omnibus una.

30

Sed qud agam? Tu me pastorem dirige, de te

Si bene quid merui: uituli dum sepe rogares

Ostendi furem, qui sub spineta latebat.

Silvius

Quid facias, mecum noctem ni duxeris unam?

Quo ducas pecudes, cupidas quoque graminis agnas,

35

Quas uia saxosis confecit uallibus? Et nox

Iam ruit etherei de uertice missa balini;

Omnia uillarum superat iam culmin fumus;

Vxores fessis reparant alimenta bubulcis.

Fronde sub hac igitur somnum captabis opaca

40

Propter aque riuum. Sed nos dum somnus habebit

Picula seruabit teneros cum matribus edos.

At prius ex orto sumetur cenula nostro

Et que iam longo pendere sub arbore poma

Tempore sum passus, nunc ipsa legemus ouantes

45

Hospitibus seruata diu. Nec copia desit

Lactis. Adhuc plene pressabimus ubera capre.

Crastina cumque dies hortalisque ipse rubebit

Hic sublimis apex, somno surgemus et ere

Proxima conducta superabimus equora cimba

50

Illuc, e medio tumulus quo surgit aquarum.

Ad dominum uenies domino gratissimus hospes,

Si cantare uenis et respondere paratus.

Nanque ego carminibus quid possit uterque canoris

Experiar, uersu quamuis superandus amici.

55

Tunc, ut amare tuam dignabitur ille cicutam,

Protinus incipies pastorum primus haberi.

Fortunate puer! Tum cesaris ora uidebis.

Huius enim maior (quem nosti) Pollio frater

Principis assidua sequitur uestigia cura

60

Siue domi fuerit ciuilia iura daturus

Bellorumque modos ducibus dicturus habendos

Siue acres uenetur apros seu rura pererret

Cesar: adest semper qui Pollio consulat auri.

Hec ego, lacte domum plenam dum ferre solebam

65

Mulctram, inter pueros memini dixisse Menalcam.

Quanto igitur poterit dominus te tollere honore!

Inuidus Italia uictus concedet Amintas.

Vegius

Muse, noster amor, quarum me lacte fouendum

Prima dies habuit, surgentem ornate poetam.

70

Ecce feror; magnis me uectat honoribus etas

Proxima, Coruino rumpantur ut ilia Tusco.

Spargite nunc ederas, summittite fontibus umbras,

Siluius ut nostras possit contingere baccas.

Hic decus omne meum, uestri solamen alumni.

75

Cui modo que meritis reddemus premia tantis?

Bina tibi, Silui, (quod possum) pocula dono.

Accipe, quis torno facilem superaddidit Eglen

Alchimedon magno nectentem uincla Sileno.

At domino quicunque meis ab ouilibus edi

80

Prouenient magno mittentur honore quotannis,

Et pinguis uitulus, quem non pudet ubera mtris

Ducere, qui nullo uexabit robora cornu,

Cesar ut ille sui cognoscat carmina uatis.

Sed ueniam quocunque mones, quocunque iubebis.

85

Interea medio que surgit gurgite moles?

Dic age quo prono descendant remige lembi,

Siquid habes dignum dictu dignumque relatu

Quodque domi possim solita cantare cicuta.

Silvius

Non inuisa petis. Veteri si credimus euo,

90

Hec loca letifero quondam serpente teneri

Collibus affirmant, qui plurimus heserat istis,

Principio rerum, multis labentibus annis.

Tunc et oues nulle circum nulleque capelle

Pinguia nec magni tondebant pasqua tauri.

95

Nulla domus fuerat, nullus quoque pastor et agri

Nullus arator erat, nullum uineta ligonem

Passa fuere: malum compleuerat omnia uirus.

Tunc, ut erat uita sanctissimus, aduenit hospes

Iulius, ingenio uiuax, qui fluctibus unus

100

Preciperet, magnis qui tempestatibus, et qui

Cogeret imperio cunctos hominesque ferasque.

Greculus hic primum ualli cum proximus esset,

Huc illuc uoluens oculos plena omnia uidit

Anguibus atque lacu multas capita alta ferentes

105

Bestiolas. Paruo stetit et post tempore dixit

Extenditque manum: "immedicatis morsibus ite,

Ite procul celeres nostris e finibus, angues."

Nec mora sublatis abierunt passibus illi,

Ac uelut admonitus iussu monituque deorum

110

Siquis adest, nulli nocuit nullumque momordit.

Ille deo fidens et captus amore locorum

Credit se magnis his fluctibus et pede sicco

Ingreditur nulla corpus subeunte biremi;

Sub pedibus tunica ceu uectus nauibus ibat

115

Atque locum tenuit, quo cernitur insula, saxum

Hoc fuit et nudum pulso sepente relictum.

Ille senex fessus multisque laboribus actus

"Hic moriemur" ait "sedemque hanc ossibus unam

Eligimus nostris; hic ultima conditur edes."

120

Inde domum struxit diuini numinis, in qua

Plurimus accensa consurgit lampade fumus

Et sua perpetuo celebrat diuina sacerdos.

Mille deo uatem, que nunc altaria fumant,

Erexisse ferunt fugientem grecula regna

125

Vrbibus Italie in nostris centumque sacrasse

Templa Ioui magno; sed cum se transtulit ad nos

(Res est nota) senex populis comitantibus ibat,

Has quorum eternum terras tenuere minores.

Illic ergo diem clausit, quando omnia uidit

130

Structa locis, animamque deo, sed corpora templo

Commisit, quo quisque malis uexatus ab umbris

Pastorum refugit et mentem liberat egram.

Nanque bibit patera uinum, cum qua ille bibebat,

Que lapide ingenuo splendet, dextramque bacillo

135

Porrigit, ille senex quo se firmare solebat.

Edificata suis tunc est cultoribus Orta,

Piscibus ac pomis et pulchra diues oliua.

Que contra medio uallis respondet Apella est,

Mella fauo et dulces que sumit uitibus uuas.

140

Triginta ueteri pulchras regit ordine uillas

Insula cui seruit, cui munera lactis et edos

Mittimus et ruris dominum pecorisque uocamus.

Ad quem cum uenies, diuum uidisse putabis.

Hec satis ut stipule committere possis acute

145

Et tua que possit cantare sub arbore Clio.

Vegius

O ego nocturna uidear tibi tetrior umbra,

Horridiorque urso, calcata uilior herba,

Si non ista dies toto mihi longior anno est.

Excrucior iam nosse uirum templumque uidere

150

Sacratumque senis corpus pateramque bacillumque

Et domino seruire tuo tecumque uicissim

Has inter siluas uersus dictare canoros.

Quales tum laudes et qualia nomina nostro

Attribuam domino! Quanta mihi Pollio cera

155

Impressus, quanta resonabit cortice fagi!

Victor ut in turma gladio donatur et auro

Eacide similis duris assuetus in armis

Sole sub ardenti media cantabitur umbra.

Sed uos, o lauri, uos antiquissima quercus

160

Robora, que nostri referetis cesaris acta,

Vnde sit acceptus nostris maioribus anguis

Victrices semper ducturus in arma cohortes,

Regibus accepta dicetis lilia Gallis,

Qua uirtute Iouis nostro se inxerit ales

165

Serpenti, et quanta confecit prelia laude:

Omnia dicetis ueterum uestigia, lauri.

Parte alia pulchro resonabit carmine pinus

Queque triumpharint uictricia signa Philippi,

Pugnatum quotiens fuerit terraque marique

170

Fortiter, et capte scribentur classis honores.

Denique qua uenetos affecit clade marinos

Et florentinas acies et signa subacta

Dicetis, corili, dicetis carmine nobis.

Omnia uenturi cantabit fata cupressus

175

Temporis, et magna tuerit que uoce quieto

Musa mihi et somnis uecto super auia Cyrre,

Adstarent dum nimphe omnes, audiret Apollo,

Populus expediet; nam que mihi dicta futura

Secula? Que nobis surget uiuentibus etas?

180

Regnabit diuus confectis ordine bellis

Cesar et aurato reuirebunt omnia seclo;

Nanque redit mundo Saturni certior heres.

O nobis liceat tunc omnia scribere facta

Cesaris et magnis implere theatra coturnis.

185

Carmina diuini faciemus proxima Phebi

Versibus atque Linum superantia et Orphea magnum.

Sed quid nunc agimus? In me mora non erit et si

Nocte uelis media dominum properemus ad ipsum,

Dum clause seruantur oues et ouilibus agni,

190

Clausa nec ipsa lupum trepidant armenta malignum.

Silvius

Hoc erat extremum, quod de te exculpere uellem,

Diue poeta; alios tamen expectabimus ortus

Luciferi; tota prius hec te nocte tenebo.

Hunc tumulum supera, placido succedimus antro.