Marcantonio Aldegati Cynthia

Testo base di riferimento: G. Bottari, 1980

Cura dell'edizione digitale: F. Boschetti


Reverendissimo in Cristo patri ac domino
meo singularissimo, domino Francisco de Gonzaga,
sanctae Mariae Novae cardinali et Bononiae legato

Mos fuit antiquis, sacrorum maxime princeps,

      Barbara cum Romae nupta puella foret,

Hanc primum ad sacrae Iunonis ducere templa,

      Vnguibus atque comis tonsis abire simul,

5

Vt quos barbaricos mores vel ritus haberet

      Linqueret et Romae crederet esse satam.

Ergo, si qua meis cernes lasciva libellis

      Nec satis a sacro principe digna legi,

Tonde quod incultum est, quod nostrae turpe Thaliae:

10

      Vtere Romani tu quoque more ducis.

Sin aliquid dignum vel quid rude carmen habebit,

      Error erit noster, gloria tota tua.

 

Cap. 16: scribit adventum Cynthiae, amicae ipsius,
Tribraco poetae; petit aquam Heliconis ut Cynthia potet

O decus Aonidum, doctum cui carmen ab ore

      Labitur et Phoebi numina sacra favent,

Qui facis Euterpen, Clion Cliusque sorores

      Ingenio ad Mantus arva venire tuo,

5

Pieridas orare precor tu, Tribrace, Musas

      (Placantur vatum carmine Pierides),

Vt mihi sint faciles, ut dent in carmina vires,

      Exorare precor, Tribrace, Maeonidas.

Ad me, nympharum coetu comitata, meavit

10

      Cynthia, quae in flammis pectora nostra tenet.

Est secum Drymoque Lageaque Philodocheque,

      Effusae nitidam per sua colla comam;

Venerunt hyali fucatae vellere nymphae

      Atque Ephire atque Opis et Boreaeque soror,

15

Clioque Xanto et flavos incincta capillos

      Lycoris, magnis conspicienda deis,

Cydippeque, novos Lucinae experta labores,

      Venit et ad nostros Deiopea Lares

Venit Asia, etiam velox Arethusaque venit,

20

      Nunc cui nulla manent spicula saeva manu;

Oceanitides nostram venereque ad aedem,

      Incinctae auratis, Tribrace, pelliculis;

Quas inter Clymene divorum cantat amores,

      Personat aurata Calliopesque lyra.

25

Elusam canit Europam sub imagine tauri

      - Hei mihi, qui taurus vulnera nostra tulit -,

Cantat et Asterien aquila luctante teneri

      Et Laedam cigno concubuisse suo.

Qualiter ut satyri coelatus imagine pulchram

30

      Anthiopam rapuit Iuppiter ipsa canit.

Te canit, Alchumene, ficto decepta marito,

      Qualiter et Danaen luserit ipse deus.

Qualiter Aeginam ficto vitiaverit igne,

      Messidam pastor, anguis et Aeolidam.

35

Et te mutatum flavo, Neptune, iuvenco

      Decantat cythara, dum capis Aeolidam.

Dum gignis Getum et fratrem tu visus Enipheus

      Tuque aries dictus, dum capis Aeoliam.

Sensit equum te flava parens mitissima frugum,

40

      Crudelis Gorgon te quoque sensit equum.

Te quoque caeruleum sensit delphina Melanto,

      Per mare qui Delphin nunc tua plaustra trahit,

Teque hominum, Thymbraee, canit, genitorque deorum,

      Quas capis accipiter, quas capis atque leo.

45

Qualiter et pastor Machareida luseris Hyxem,

      Qualiter Admeti filia lusa fuit.

Erigonen quali Liber deceperit uva,

      Saturnus Philyram luserit atque suam.

Illa canit Venerem et deprehensum in retia Martem

50

      Quosque alios nescit scribere nostra manus.

Inde Chyo cantat fugientia bella Gigantum

      Numina, cum Clymenes muta manet cythara.

Emissum de ventre canitque Typhonea Terrae,

      Quem propter divi terga dedere fugae,

55

Et fessos tenuisse deos Aegiptia tellus,

      Hostia qui et septem grandia Nilus habet.

Huc quoque crudelem venisse Typhonea cantat,

      Mostrantem faciem terribilesque manus,

Et superos varis tunc se coelasse figuris

60

      Ipsa canit: dux est Iuppiter ipse gregis,

Phoebus et in corvo est, proles Semeleia capro,

      Candida Saturni filia vacca fuit;

Fele soror Phoebi, coelata est Cypria pisce,

      Antigones alis Mercurius latuit.

65

Et canit offensas divorum quosque fuere

      Auctores, magnis qui nocuere deis.

Threiciam Rhodopem glacialem cantat et Haemum,

      Nomina qui magnis eripuere deis.

Cantat Pigmaeae fatum miserabile matris,

70

      Quondam Iunoni quae fera bella tulit.

Cantat et Antigonen ausam contendere magna

      Cum consorte Iovis, quae modo fata luit.

Cantat spernentes divorum templa puellae

      Qualiter in duro procubuere gradu.

75

Haec ubi dicta Chyo est, subito mihi Cynthia fatur,

      Cynthia formosior lucidiorque die:

"Praebe mihi Aonidum lymphas: nam langor in ore est,

      Aonidum lymphas sumere magna sitis".

Hei mihi, quid faciam? nulla est mihi copia lymphas

80

      Sumere Parnassi Pieridumque mihi.

Non apis Hyblaeo portat mihi littore mella,

      Attica necque thymum, Tribrace, portat apis,

Laurea nec rubeos ornant mihi serta capillos

      Altaque Pyrene nec mihi visa fuit,

85

Nec mihi Pegasides nec notus Pegasus ipse est,

      Non haec ingenio est sarcina digna meo.

Tu cui sunt Cyrrhae, cui sunt manifestaque Nissae

      Omnia quae Phoebus, quae quoque Liber habet,

Vt mihi sint faciles, ut sint in amore secundae,

90

      Exorare deas, Tribrace, Pieridas,

Vt placidae semperque ut sint orare secundae,

      Castalios fontes ut pateantque mihi;

Gaudeat ut nostro pulcherrima Cynthia dono

      Atque sibi saevam tollat ut unda sitim.

95

Fac modo Tantaleam ne sumat Cynthia poenam,

      Fac non ante oculos decidat illa meos,

Fac modo ne pereat vel me contemnat amantem,

      Fac modo ne vivam tempus in omne miser.

 

3. cap. 20: scribit ad dominum Titum Strociam equitem
se voluisse fugere ab Amore nec potuisse

Saepe ego tentavi demens amittere tela,

      Quae nostro semper pectore fixa manent.

Saepe per umbrosas silvas, per devia rura,

      Fugi ego per montes, per iuga summa, Tite.

5

Hei mihi, si ad Teles peteremque ad littora Gangis,

      Ad Gangem, ad Telen usque veniret Amor.

Non si Pegaseo vectarer in aere dorso,

      Sive ego talaribus Mercurii fruerer.

Icare, sive tuas alas mihi fata darentque,

10

      Sive tuas Perseu, Daedale, sive tuas,

Sive ego Triptholemi currus ascendere possem,

      Sive ego Medeae, sive ego, Phoebe, tuos,

Nil mihi prodessent alae, nil currus amanti:

      Adstat Amor semper, dum magis effugio.

15

Ocior est vento qui nostra pectora torquet,

      Non illi in toto est conditus orbe locus.

Vtitur ille oculis, qui caeco lumine cernunt

      Vltra Indum et Calpen ultraque Sauromathas;

Vtitur et manibus puerilibus ipse Cupido,

20

      Quae coelo faciunt saepe timere Iovem;

Vtitur atque alis, quarum violentia ventos

      Exuperat, nulla et pectora veste tegit.

Spicula saeva gerit, duram gerit ille pharetram

      Atque arcum, Libyci nobile dentis opus,

25

Quem magni timuere duces, timuere deique,

      Aequora quemque polus, Tartara quemque timent,

Quem nunquam vellet vidisse et magnus Apollo,

      Qui si non esset, libera cuncta forent.

Vulnera quaeque facit nullo medicamine possunt

30

      Auferri, magicis non et imaginibus.

Gramina Medeae doctae, quoque gramina Circes

      Nil in amore valent, nil valet ingenium.

Clam ferit et morimur, quam sit praecognitus hostis

      Sunt et in occulto vulnera facta loco.

35

Tela petunt oculos, oculi sunt causa furoris

      Primaque totius summa ruina mali.

Inde petunt subito per viscera perque medullas

      Pectus, nec medica hinc tela levantur ope.

Taurum bis Ganges, Taurum bis vidit: ab illa

40

      Quam procul a domina sum miser ipse mea!

Nec tamen e nostro potuit removere puellam

      Pectore dura movens omnia longa dies.

Longa dies nescit saevum removere furorem,

      Non longo aufertur tempore saevus Amor:

45

Cynthia sit quamvis oculis abscondita nostris,

      In nostro est semper Cynthia corde tamen.

Si vado, si sto, si dormio, Cynthia mecum est,

      Mecum rure manet, mecum et in urbe manet.

Hei mihi, quod nullo sum liber tempore Amore,

50

      Nullo ego sum vacuus tempore vulneribus.

Vel sit in occasu, vel sit Tymbraeus in ortu,

      Vel teneat medium clarus Apollo polum,

Vror ego et saevae torquent mea viscera flammae

      Et nunquam flammis pectora nostra vacant.

55

Tollere crudelem nescit medicina furore,

      Nec formidatis ipse levatur aquis.

Haec tantum nostrum tollet medicina furorem,

      Cynthia si mecum vivet in igne pari.

 

4. cap. 29: illustrissimo et reverendissimo domino,
domino Francisco de Gonzaga

Cymba tremit pelagus vastum ut conscendere remis

      Et dare crudeli carbasa tensa Noto,

Aethera parva timet volucrisque ascendere ut altum,

      Curva quoque ut iuvenis taurus aratra timet,

5

Sic mea, Permesso solum quae flumine mersa est,

      Nunc timet Ascraeos Musa subire Lares,

Sic timet, o Latii lux o pulcherrima mundi,

      Expectata deis tangere facta tui.

Te quiconque velit digna laudare Camena

10

      Non sibi Parnassus sufficientque deae:

Smyrnaeum faceres mutum tu in carmina vatem,

      Ausonium faceres Virgiliumque fore.

Tu decus imperii Romani, gloria gentis

      Gonzagiae et candor maximus ecclesiae est.

15

Te metuunt Arabes, mettunt tu nomina Teucri,

      Te timet Euphrates, Nilus et ipse timet:

Tu timor in toto es magno notissimus orbe,

      Tota tremit pro te maxima barbaria.

Heu, metuunt quod nos optamus cernere posse:

20

      Luceat ut capiti prima corona tuo;

Quod fiet, nostris curant si numina votis

      Vllaque si nostrae his cura salutis adest.

Tu potes Ausoniae solus succurrere moestae,

      O patriae numen Ausoniaeque salus.

25

Non haec immerito quaerit te cernere regem,

      Te non immerito cernere Pontificem.

Sunt vires animique tuo sunt pectore magni,

      Ingenio polles consilioque nites.

Nimirum metuunt si tanto numine Teucri,

30

      Nomine Maumetes si tremit ipse tuo;

Si eventura sciunt animae post funera nostrae,

      In Erebo quanta est gloria quanta polo,

Laetantur Bruti, laetantur teque Catones

      Itque tuo laetus nomine Fabricius.

35

Clara testatur Romanis Scipio voce:

      "Talis erit Roma qualis ut ante fuit".

Laetatur magni claves qui servat Olympi

      Dignumque offitio te facit esse suo.

Tres mihi sunt nati, quos alti in rupe Cytheri

40

      Eduxi, o patriae spes et alumne tuae:

His precor ut faveas, o summi gloria mundi,

      Hos tibi commendo cum genitore suo.