Campani salibus nihil est limatius: arctat
Argutum brevibus sic epigrama iocis,
Exprimit affectus cunctisque vocabula rebus
Comodat, aculeos undique sempre agit.
5
Hos tu, ne tineis possent, Ludovice, perire,
Membrana et minio nobile reddis opus.
Principibus placuit vivens Pauloque Pioque,
Nec nihil a Sixto muneris auctor habet,
Iactat et interdum sese Papiensis amicum;
10
Horum etenim vates tempore primus erat,
Quamvis Parca suos virides abruperit annos,
Hospitio fratris viveret ille tui.
Viveret o utinam! Victuro carmine famam
Gonzagae tecum tolleret usque domus.
15
Sed, quando Elisiis nemo revocatur ab umbris,
Te dignum est libro consuluisse suo.
Campanus felix igitur virtutis honore
Clarus erit per te, vivus ut ante fuit.