Egidio Gallo de viridario Augustini Chigii vera libellus 3
Other sections


Nunc ego in adversos rapior contrarius Axes

Et radios Phaebi: quae non sunt prelia nostri

Roboris. at tantas tu nunc age, suscipe causas

Vrania: una soror Phaebi, soror una dearum:

5

Vnaque continui quae servas sidera motus.

Ibat stellatam magno comitante tumultu

Intratura domum Tauri Venus: ecce per aures

Ire suas alacres hinnitus sensit equorum:

Erigit ora parens, mirata quis aeris auras

10

Scindat equis. subitoque Iubas agnovit equorum:

Tunc sociae denso certabant agmine casus

Inspectare novos: verum proclamat ab alto

Curru diva Venus. flammam pleno ore vomentes

Agnosco Titanis equos: celeresque quadrigas:

15

Agnosco Phaebum: et vario medicamine tincta

Ipsius ora dei melius passura calores.

Vt properat Sonipes Phlegon: ut modo concutit Aeton

Aetera: quantum ardens Pyrous: et ungula Eoi?

Ad nos itur opus. nostram subiturus Apollo est

20

Visurusque domum: nostrique obliqua labore

Cornua sudato promptus circumdare Tauri.

Talia dum memorat: Tauro vicinius haesit

Phaebeum remorata decus: dumque altius ore

Enixa est oculorum aciem: tunc tertia forte

25

Magnificam niveo graduum loca pectore Phaebem

Prospicit accipere: et pleno exaltarier orbe.

Mira olli Venerem tenuerunt gaudia: utrinque

Altera ab alterius pendens dabat ore salutem.

Dii faciant ut nos etiam tot gaudia aperto

30

Romani cives (Si phas) videamus in anno.

Ergo salutata pulchro properabat utraque

Lumine sol, caeli summus decor: unica solus

Munera lucis habens: et dorso incumbere Tauri

Tandem conatur, caudai munere victor.

35

Nulla animo Veneris detecti iniuria quondam

Concubitus: et nulla animo iam rara supersunt

Retia: sed tetricae sunt facta oblivia causae,

Concordes animos: concordia pectora: et ambo

Compositam gestant Phaebusque et Cypria mentem.

40

Insistunt hylarante domo tria Numina: nunquam

Qualia conspiciet laturus pocula Olympus.

Maxima tunc orta inter Plaeiadesque Hiadesque

Loetitia: et Veneris penitus penetralia gaudent.

Sed iam longa monet sive expectata sub alta

45

Hora Cypro prodiisse deam: neque temporis illa est

Immemor: et clarum descendere numen in orbem.

Scilicet bis orsa est breviter Venus: haec tua Phaebe

Tecta domusque tua est. vel nostris utere rebus:

Muneribusque incumbe tuis. me Cypria poscunt

50

Moenia: et absentem sat lamentantur alumnae.

Omnibus est visa haec iustissima causa parentis.

Coniunxere manus pariter: pariterque dedere

Oscula: Tum Nivei ante deam moderantur olores

Vnisono placitura Deis modulamina cantu.

55

Post tamen officio certant Incumbere Currus.

Itur ab extenso et Curvo descenditur Axe:

Turbaque purgatum levibus ferit aera pennis.

Cum venere aspectu pulchro, pulchroque decore

Ver viridi et niveo prefulgens tegmine in oras

60

Pamphilias iter aggreditur. Verum ante volutat

Mittere quae sacri praeconia temporis aedat.

Tunc igitur tristem et nati miserabile fatum

Quaerere anhelantem et miserum cunctarier Ithym:

(Infoelix mater: nimiumque affecta sorori:

65

Cura minor cui matris erat quam cura sororis)

Ire iubet Prognem: Prognes nisi forsan hyrundo

Nomina commutet, Nati conspersa Cruore

Aut superum aut propria magis obtestabilis Ira

It Progne: redit atque volans quascunque per aedes

70

Aedibus assueta atque omnes percurrere terras:

Forte per Aeoliam pervenit garrula hyrundo

Faedatura trabes: et regia tecta superbi

Regis. Confestim Rex Aeolus optima veris

Signa videt: novitque: et secum talia fatur.

75

Iam satis ex nostris animis violenta lubido

Profusa est: alios poscunt haec tempora flatus.

Dixerat. Inde ciet celsa de sede, Favoni

Ad sese veniat placidi presentia venti.

Audiit Haec, mediaque Favonius astitit aula.

80

Vade celer: Iussusque meos absolve favoni,

Sic ait: et rapidos solito sub carcere ventos

Coge: aurasque tuas pacatum profer in orbem.

Impiger egreditur: Caeli, terraeque patentis

Omnia: vel si quos ventorum norit Hiatus

85

Lustrat: praecipitesque illos agit aequora in alta

Saecum indignantes: multoque furore ruentes:

Quique minarentur Neptunnum pellere ab undis.

Insequitur velox: dulcisque Favonius omnes

Cogit in aeoliam: et tenebroso carcere claudit.

90

Attoniti fuerant Neptunnus et inclita Ponti

Regina: Ignarique fretum quae causa moveret:

Et dubio tantos volvunt in pectore motus.

Num quid in Iliacas iterum Iunonia classes

Ardeat Ira: novos Troiani forsitan usquam

95

Nacta dolos pueri. seu Palladis Igne trisulco

Ferveat ira ferox configere pectora Oili.

Conspicit Interea dubio Maris alta profundi

Numina et ambiguo Triton Neptunnia proles

Esse timore deos. Tunc plenis concava buccis

100

Cornua concrepuit. Sonitu Maria omnia claro

Extemplo reboant: et dant cava littora vocem.

Caeruleo egreditur super aequora vertice Triton:

Miraturque diem Caeli quacunque serenum:

Et tenues animas spirare minoribus undis.

105

Ecce novum aspectu: aspectu mirabile nobis

Tam subito apparet quam nunquam stringere posses

Vnam oculorum aciem. visa est Cythereia iuventus

Matris natales undas circundare plausu:

Mirari Cepitque oculos extollere Triton:

110

Et servare deas, quae sit via: quove tenerent.

Interea mulceri avidas clangore Tubarum

Mellifluoque sono sensit Neptunnius aures.

Quattuor ante sacros paulum praecedere Currus

Vidit: et hos omnes pariter puerilibus annis

115

Ire. quibus plenis alterno concita flatu

Faucibus aera dabant cum dulci carmina cantu.

Primus erat, cui frons facilis: nunquamve sereno

Fracta supercilio: Laetoque aptissima risu.

Nec mirum, si in fronte gerat data nomina Risus.

120

Alter erat phrygio compostas murice vestes

Cui solum est semper studiumque et cura ferendi

Atque idem accessu tumido: et sermone superbus:

Et sese ante alios cupiens a fronte videri.

Cui merito indiderant insani nomina Fastus.

125

Vna puellari veniebat tertia sexu:

Compositis verbis: turbaque loquacior omni:

Facundoque audax cuicunque obsistere versu.

Quartaque Virgineo veniens decorata decoro:

Colla tamen vario nimium studiosa decore

130

Fingere: sic fragili nimis obsequiosa Iuventae.

Has igitur summo cognovit ab aequore Triton

Esse tubas Veneris: Veneremque in vertice Currus

Vidit: et extemplo subter caput abdidit undis.

Attonitumque adit ad Patrem: de hinc talia fatur.

135

Obmutuere ambo consortes: illa mariti

Pendet ab ore sui. Quid nuncius afferat ille

Miratur secum. Quibus una potentia ponti est

Salvete et placido quae proloquar omnia vultu

Accipite: et positis componite pectora curis.

140

Alta procaellosis scopulos quae concita ventis

Hactenus extulerant restinguere summa minantes

Sub Iove stellato pendentia sidera Caeli:

Nunc tamen aequa manent: facilique morantur in aura.

Nunc consanguinei complent tua littora Caetus:

145

Et iuga honorati deducit ab aethere Currus

Natalique suam Venus occupat aequore sedem.

Vlterius Regina freti non passa loquentem:

Gaudia cui tantum tulit interiecta voluptas

Quanta solet (si unquam longe distantia fratrum

150

Pectora conveniant) concordia ferre vicissim.

Et molli magnum Oceani consurgere dextra

Talibus invitat regem. Quae causa moratur,

Si regnis est nata tuis: si sanguine nobis

Iuncta Venus: si te illius Neptunne nepotem

155

Hic tibi summus honos: summa est meminisse voluptas:

Excipere adventum? quor non occurrimus ambo

Hospiciumque deae atque hilari praebere Iuventae?

At Neptunnus adhuc (neque tantum uxorius ille est)

Se gerere immotum: et diversa putabat utrinque:

160

Quid sibi de summo Veneris descensus Olympo.

Bissaenos tamen ex certa ratione per annum

Partitur menses et tempora lapsa revoluit.

Dant consulta fidem (Pelagi dominator ovanti

Ore tonat) quo sese Cypria mater amorum

165

Quove agat exhilarantem animis excelsa Iuventam.

Annua Vere novo nunc altera voluitur aetas:

Et totum ex gelida glacie renovarier annum

Quaeque diti latuere videbimus alta Carinas

Scandere: certatimque levi discurrere vento.

170

Tanta Cytheriacae merito conceditur aetas:

Nunc illa Idalios, quo se conferre quot annis

Diva solet, curis repetit solatia campos.

Ergo et nos placidi Phas est cognoscere Veris

Munera: et in Pelago Venerem acceptare potentem.

175

His monitis steterat consorsque, et caetera Ponti

Pendula turba: et ad huc veteres perquirere ritus

Optabat. sed iam Triton coniungere binos

Delphinas biiuges atque aurea plaustra parabat

Grandaevo ductare patri: quis scanderet altum

180

Aequor: et in mediis Veneri foret obvius undis.

Atque iterum summas superat velocior Euro

Laetus aquas: placidoque insidens vertice aquarum

Circunfert vigiles oculos: atque omnia longe

Littora rimatur, quantum mare surgit in aestus:

185

Si videat celeres damnato Pabula Rostro

Querere Delphinos: aliqua seu forte sonora

Detentas auris Cithara praebere Camaenis.

Interea trepidos turbabat in aequore pisces

Dum predae accingit resupinum pectus, et ora

190

Pressa fame: atque omnis imo Delphinus in alveo

Compulerat: subitoque ortum est mirabile visu:

Nam dum clausa vadis longo spiramina cursu

Continuit, velut extenso contracta sub arcu

Cornua penniferas iaciunt super astra sagittas,

195

Haud aliter caecis tunc exiliisse latebris

Visus: et in superas sese tulit altius auras

Quam quemcunque habeant naves in Gurgite Malum.

Constitit hic Triton: puroque ex Aere lapsum

Atque Corinthiaco procul inde in littore mergi

200

Hunc videt: ac subito casu, subitoque timore

Delphinas vitreis longa agmina condier undis.

Securi redeunt, bibulo qua forte Corynthus

Pulvere in hibernos protendit bracchia fluctus,

Hic sese variis exercent lusibus: atque hic

205

Pectine mellifluo si quid Citharaedus Arion

Dulce canat, vel quem liceat portare morantur.

O nimium lepido superata animalia cantu:

O nimium cupidas humani carminis aures.

Non latuit Tritona: quid haec solatia poscant:

210

Quid maneant: veteris clara est sibi fabula Facti.

Quum peteret patriam: et patriis sua pectora nautis

Crederet, et cantu et Cythara praeclarus Arion:

Surgit amor rabiesque auri: navisque magistro

Suggerit occultas crescente cupidine flammas.

215

Consilium, insidiasque parant: et Ariona rebus

Expoliant nautae: miseroque obstringere saeva

Colla manu. verum superis gratissima semper

Simplicitas tam dirum incaeptum, atque horrida mulcet

Corda virum: retrahuntque manus tantisper iniquas.

220

Ille tamen iussus mediis se fluctibus Olli

Precipitem ut daret: hic pecten plectrumque sonorum

Corripit in celsa puppi. fidibusque deorum

Numina dulcisonis summo deduxit Olympo.

Nec minus allectos tanta dulcedine ab Imo

225

Prosiliisse mari Delphinas prospicit: Ille

(Haud mora) de summa saltavit in aequora puppi:

Hunc subito excipiunt curvis laetissima turba

Pectoribus: crebrique ferunt super alta sonantem:

Inde Corynthiace sospes sic redditur orae.

230

Nulla mora est: subito Triton Neptunnius Heros

Personat: et crebro digitorum buccina motu

Pressa (giganteos ne redderet horrida casus)

Vndique dulciloqua tandem canit arte receptu.

Non sic Thirreni posuere immania nautae

235

Pectora ab insidiis, nec tam cito credita cantu

Bacche tuo: quam turic revocati pectora cornu

Delphini dederunt solito sua colla capistro.

Quattuor ex omni numero promptissima Triton

Corpora (quis semper Neptunni ducere currus

240

Cura fuit) levibus subter iuga panda quadrigis

Coniungit: celeresque imo conduntur in Alveo.

Longa sed ante illos volitat, dorsoque repando

Turba preit: quorum ter denis proximus annis

Vnus erat princeps: nobis reverentia firmat

245

Summa fidem: atque honor ex aliis bene praestitus illi.

Vt steterunt ante ora Patris: Pater ipse superbo

Egreditur thalamo auratae testudinis: et mox

Reginam excaepit dextra maris Amphytriten.

Neptunni extemplo patuit domus. Illa columnis

250

Stat solidis erecta super: quas ipsa creavit

(Vt rerum est natura parens) nec reddere quicquam

Compostum hoc voluit pario de marmore marmor:

Candidius tamen illud erat: sunt caetera magnis

Facta magisteriis. ante ipsa palatia Regis

255

Strata via est: et habet silices durabilis aequas.

Ex variis quas lauta ferunt conchilia testis

Murus erat, puroque etiam decoratus in auro.

Aurati postes graviter voluuntur Aheno

Cardine: datque aditum quam nobile limen eunti:

260

Primus ab ingressu locus atria digna Theatro

Pandit, et ex multo caelata sedilia pisce.

Praeterea centum gradibus sublimis et amplo

Ornatu vitreis circumdatur Aula fenestris

Hic varius rerum atque hic delectabilis ordo

265

Multiplices nitido picturas pariete monstrat.

Hic velut antiquum cahos et cunabula prima

Indigesta olim, deinceps miro ordine secum

Divisa in species fuerint. Hic sidera caelo

Perpetuis firmata locis. Animalia Tellus

270

Hic habet: hic virides etiam producit aristas:

Et fortunatos homines, quibus omnia subsunt.

Nec procul hinc, aderat curis confectus et aevo

Saturnus: natosque avido vorat impiger ore.

Hic veluti trepida et lachrymabilis offerat illi

275

Foemineam sobolem, et mares Saturnia Coniunx

Caelet, iuratae ne det sua pignora morti:

Vlterius Fratres mundi contendere regnum

Depinxere: tamen tantas componere lites

Sortibus: ut summo Caeli sors prima Tonanti,

280

Imperium Oceani Neptunno sorte secunda

Obtigerit: datur extremo Telluris et Orci

Plutoni regnare loco. Nec munera desunt

Et Veneri: et Veneris puero: velut illa sub undis

Orta inter Superos rebus pulcherrima praesit:

285

Hic etiam spreti tenero certamen amori

Numinis a Phaebo: hic sese Puer ille deorum

Iactat ab antiquo magni cahos ordine primum:

Et rapidum in pectus contorquet Apollinis ignem.

Fronte sub adversa vario sententia sensu

290

Fertur: et in dubias hinc atque hinc dogmata formas

Prudentum assurgunt: tamen hic stant omnia soli

Iudicio: et rerum causae creduntur aquai.

Huc ergo in mediam thalamis descenditur aulam:

Huc se Nereidum vix nota caterva tumultu

295

Confert: Divinis hie certavere vicissim

Versibus, atque hylarem Nerei fecere cohortem.

Hie claram reddunt lucem laquearia centum

Lampadibus: fulgentque aeterno lumine lichni.

Descendere sali Rectorque et maxima Thetis:

300

Et medio praebent praesentia numina caetu.