Egidio Gallo de viridario Augustini Chigii vera libellus 2
Other sections


Tempus erat tepido quod Apolline fulxerat: et quo

Grata quies homini placidis aperitur in umbris:

Nec minus illa fuit superis accaepta: superbo

Imperat alma Venus solio sua limina pandi:

5

Limina, quae fulvo gaudent ornarier auro.

Quis decor: aut quae maiestas: quantumque pateret

Ornamentum Aulae: quod nunquam in sede tonantis

Par decor: aut par maiestas: nullumque ferantur

Ornamentum Aulae. Circum hanc veneranda sedebat

10

Turba: et odoriferum et pregnanti palmite gemmas

Ver erat ostentans: dextramque a sede tenebat.

Ecquis erit tantorum operum contemptor? amoeno

Incipit ore loqui ad venerem: quae causa retardet

Parturientem Annum? quae daesidiosa lubido?

15

Aspice ut implorent tua numina, vitis: et arbor:

Et frutices: silveque: et promissura coronas

Prata: et anhelatos etiam suasura sopores:

Iam te solliciti moveant Mavortis amores:

Sive affectati amplexus: sive oscula per tot

20

Expectata dies. vix haec compleverat: olli

Diva Venus roseo paulum suffusa pudore

Subrisit: tacitumque intra praecordia sensit

Vulnus: et assuetos sensim renovarier ignes.

Et quaecunque etiam (quae inter se bracchia nexu

25

Alterno involvunt atque addunt robora rebus)

De tribus oranti pendebat veris ab ore

Gratia: et erupto plausu assensere loquenti.

Interea ecce levi Cythereia pondere proles

Concilii in medio velocibus astitit alis.

30

Grata fuit tanti praesentia numinis: omnes

Circumquaque fluunt: dextra, laevaque coronant:

Ore Dei excipere adventum conantur aperto.

Quid secum ferat: an forsan siet ulla sagittis

Praeda parata suis: Venerisque auctura Triumphos.

35

Ille animos astantum: atque increpat ocia matris:

Nam quor tantus (ait) cessat labor? omnia nodis

Iam solvenda suis quaerunt prorumpere in orbem:

Omnia iam vestri sunt apta cupidinis arcu

Pectora: vel tua sacra suis iuga pandere collis

40

Inconsulta levi fervore iuventa vagatur.

Egredere, o dulcis genitrix formosaque profer

Lumina: sic nostros repleant mea tela triumphos.

Magna mihi inter martigenas Thracesque: Dacasque

Et Syrios: seu septem ubi conficit hostia Nilus:

45

Magna mihi inter belligeros, qui punica soevis

Tela modis torquent: inter, quibus ultima gaudet

Hesperia: et gelidis mihi surgit ab Alpibus ingens

Gloria: et ex italo spolia huic debentur Opima

Nomine. Sed quidam est inter fraterna Quirites

50

Quae nunc regna colunt: nostri sub cuspide taeli

Et facilis: Semperque tuis qui militat Armis:

Et duram qui etiam tentavit amare Licorim.

Is mihi nunc tenui visus certamine Lauram

Ac nimium duros Laurae sectarier aestus:

55

Iam iam utriusque ferox depascet flamma medullas:

Egredere: et tandem purgatas excipe terras.

Non potuit genitrix tanto in sermone teneri

Aligerum amplexata Deum: strictoque recepit

Oscula complexu: mediaque in fronte labelli

60

Presserat exemplar: sed non impune: vicissim

Tanta Deae subito micuere incendia labris:

Quod, nisi tam miseros etiam moderetur amores

Ipsa Venus, duros sensisset perdita fluctus.

Tune e complicitis sese explicat ille lacertis:

65

Et gremio matris: suspensaque pariete taela:

Suspensas pharetras: et mollem corripit arcum:

Atque illum incurvat genibus connixus utrisque.

Inde celer mediis foribus consistit: et Alte

Moenia despexit Romanae gentis: et unam

70

Ecce tibi, o mater, sic fatur, numine praedam

Quae sit digna tuo: nec plura loquutus. Acerbo

Vulnere traiecit miserandi pectora Vatis.

Quo fuit ignito Laurae perplexus odore.

Tunc risere omnes: oblataque munera mater

75

Accaepit pueri. Se tandem in saede superba

Erigit: et iubet afferri sanctissima caesti

Vincula: quae iunctos animos: hominumque secundant

Coniugia: et dulci commixta cupidine servant.

Haec blandos illis mores: facundaque praebent

80

Eloquia inter se veros fingentia cultus.

Ergo ubi ab imperio non tardavere ministrae:

Attulerantque sacrum commissaque vincula caestum:

Ecce alachri subito sunt visa sonare volatu

Tecta columbarum: Primum penetralia laeto

85

Circumdant plausu. verum omnibus una columbis

Purior ante deam pudibundo constitit ore.

Quando quidem longum quondam certamen utrinque

Mater Amorque inter florentia prata ferebant:

Mater in Idaliis forsan consederat agris:

90

Hic pueri tentare animum conata: Iocisque

Palpare. huc age iam nate et mea cura Cupido

Adverte: his postquam revocamur in ocia campis

Pone arcum pharetramque hic flammiferasque sagittas:

Experiar nostrum quis promptior impleat alter

95

Floribus hos calathos: quod si superata: tuoque

Conatu devicta siem: quos legeris omnes

In geminas nectam tua praemia parta coronas.

Si secus? haec eadem posco mihi praemia Nate.

Ille autem auxilio halarum securus, ovantem

100

Protulit in tantum sese certamen: eratque

Matre sua levior: levior quia forsitan alis.

Multae illic aderant: quarum Peristera princeps

Et timida, et simplex, Dea ne succumberet: Eheu

Non erat haec tanto superum pensanda furore

105

Simplicitas. pueri Venerem rata cedere pennis

Addidit auxilium flores lectura per agrum.

Infoelix virgo, quae te invida fata tulerunt

Inter misceri superos? turbata Cupido

Lumina convertens, tu ne hoc Peristera inultum

110

Sic referes? vel me potius dedigner amoris

Esse deum: atque unum e superis cui caetera cedant

Numina: quem timeant: quem castigata sequantur.

Audiit infelix: timuitque exterrita tarde.

Extulit illa manus rutilos laniare capillos:

115

Proh pietas: Coma nulla tibi est Peristera: ut ante:

Proque coma niveis palpas circumdata pennis

Tempora: tunc voluit sanctam implorare deorum

Maesta fidem: grandesque ad sidera tollere questus:

Verum indistinctam raucamque effundere vocem

120

Caepit: nec poterat meditata in pectore verba

Solvere: tunc languens geminis se tundere palmis

Quaerit: pro palmis geminas extenderat halas.

Quid faciat? fugiat ne? quibus se abscondat in antris

Ignaro sic secum animoque volutat inani.

125

Sed Venus irati conversa Cupidinis iram

Viderat: et niveae pennas gestare Columbae

Quae prius extiterat pulcherrima Nympha sororum,

Fata huius miserata igitur paulisper adhaesit:

Et blanda tractare manu solata timentem

130

Certat: erunt Veneris certissima cura Columbae.

Sic ait. inde Venus certa est tutela columbis.

Illa igitur postquam longo tecta ampla volatu

Cinxerunt, tandem (nec enim rationis egena est

Et si exosa deis, fatisque fruatur iniquis)

135

Constitit ante sacrum Veneris purissima numen,

Donec diva Venus certa expectataque longae

Signa dedit veniae: quae postquam tradita: facto

Agmine laeta cohors purgato devolat Axe,

Insula Pamphilio est, uberrima bracchia Ponto

140

Protendens: rerumque potens. ubi plurimus annos

Incola dinumerat Caelo securus aperto.

Haec quoque Acidaliae merito est celeberrima matri:

Hic nemus umbriferum: et viridantibus undique septum

Arboribus, Veneri sacrum nemus. hic sua iura

145

Daeliciasque suas, et Aprici tempora Veris

Possidet. Idalii sunt hic (proh Iuppiter) agri

Agri qui superis solatia commoda praebent.

Huc tandem volucres subito applicuere Columbae

Tramite: et in virides (ubi maxima copia) Myrtos

150

Descendunt: raucas tolluntque ad sidera voces.

Audiit in tantis custos fidissimus agris,

Custos qui placidi (fallor nisi forte) Soporis

Nomen habet: divaeque adventum sensit ab Axe:

Haec avis est Veneris descensus nuncia semper.

155

Concinnare vias et solvere tegmina currit

Arboribus: glaciem et gelidum tollentia frigus.

Auratoque aperit stridentes cardine postes.

Excita Nereidum tanto stridore Caterva

Tunc fuit: et glomerata manus: laetoque tumultu

160

Cognatae in campos subito penetravit apertos

Incumbuntque novos passim decerpere flores.

At Venus excelso geminas vocat ore Puellas:

Quaeque harum docta sanctas auriga quadrigas

Arte regit: retinetque et laxat vincula Cignis.

165

Altera Divitiis optato nomine gaudet:

Alterius vero iuveniles cura Iuventae

Est fovisse animos, illique est sacra iuventus.

His iubet Alma parens celeres deducere currus.

Illae alacri imperium vultu accaepere Parentis:

170

Ignitasque rotas, radiisque ardentibus Axes

Ducunt: atque aurata extemplo laeniter addunt

Vincula tam niveis quam nunquam est candida Cignis

Pluma: et enim illarum proprio pro munere olores

Quaeque duos curat. Venerique offerre quadrigas

175

Accelerant. primaeque inscendunt lora tenentes.

Tunc tanto Venus e solio: deponite curas

O sociae: revocate animos: maecumque decoram

Orsa triumphali sub tempore vivite lucem.

Iam nos Idalium nemus et florentia prata

180

Visere tempus adest: et conculcare tenebras:

Ac suaves aperire dies, Caelumque serenum.

Dumque ait haec paulum curru sublimis adhaesit.

Certavere omnes humeros et subdere colla

Colla quibus levior currus ascenderet Altos.

185

Verum ubi sublimem matrem: curruque superbam

Aliger inspexit: teneris pharetramque facesque

Pendentes humeris et dextra corripit arcum.

Et se primus agit placida sic voce locutus.

Huius ego (nisi vestrum aliquis neget) agminis autor

190

Et dux audaci possum praecurrere telo.

Consensere omnes: tunc ille volucribus halis

Percitus ante ibat socias: Caeloque volabat.

Illae etiam aligerum summo clamore sequuntur.

Sancta tamen postquam senserunt pondera Cigni

195

Et data paulisper nitidis retinacula collis

Excipiunt plenas pennis resonantibus auras:

Fulgentem deinceps Concentu efferre sonoro

Certavere deam: vel tantum prodere in orbem

Quantum inter superos prestat Cytherea decorem.

200

Ecce Dioneum patuit venerabile numen:

Ecce inquam rerumque potens: hominumque magistra

Est egressa Venus: cum qua praesentia Veris

Progreditur, laevaque manu comitatur euntem.

Forte minax saevoque ferociter Ariete Mavors

205

Constiterat. stragemque viris, atque urbibus alta

Excidia: et victis latura incendia regnis

Regna minabatur: sive indignatus Alumnos

Deprimere: et summae confundere nomina Romae:

Armaque et armatos nulla ratione Tyrannos

210

Crudelesque ciere acies: et bella movere.

Quid tantum gradive furis? quid Roma merebat

Quid meruere tuo nati de sanguine cives?

An quod prisca Patrum divi reverentia cultus

Sit desueta coli? curvisque sit abdita in astris

215

Astrea? et demens ignoret iura: deosque

Roma suos? ah: nulla fuit foelicior aetas

Quam nunc: vel nullae leges: nullumque regendi

Maius opus: nulli fasces: nullaeque secures.

Quare age iam gradive pater: iam mitior almam

220

Cerne Cyprogeniam: ut blando se proferat ore:

I modo: non semper licitos nunc accipe amores:

Imperiumque tuum: carosque tuere Quirinos.

Ergo Cytheriacas ubi Mars prospexit alumnas:

Erubuit. solitumque olli renovarier imo

225

Pectore novit onus: veteresque incendier ignes:

Tunc blandus blandam sic interpellat amantem.

Quo te diva rapis, superum Venus unica forma:

Vnae blandiciae: superum risusque: Iocique

Vnaque belligero Marti per taela voluptas.

230

Tendimus antiquam Cyprum: Idaliumque virenti

Flore nemus: placide sic rettulit illa petenti.

Tunc teneras iunxere manus: coniuncta labellis

Labra utrique deo tunc oscula grata dederunt.

Pectore tam dulces quibus irrepsere lepores

235

Vt fuerit Mars irarum oblitusque furoris.

Firmam, ait, et stabilem Romanam te duce gentem

Esse volo: Atque hoc aeterno firmarier aevo

Imperium: virtute sua, sub legibus aequis.

Sic placuit Veneri. Cignis, leviumque rotarum

240

Ducta magisterio Martem contenta reliquit.