Bovetino Bovetini carmen

Reference basis text: Violetta de Angelis, 1985

Editing of the digital edition: Tiziana Brolli


Musula Bovetide, genuit quem patria vatis,

Muxatum poscas, venerande Palladis alme

Munere fulgentem, tunc visso funde querelas,

Tunc tortura manus conodet, in ethera clamor

5

Tunc eat et pallor tua tunc exterminet ora

Morte Leonardi, patrie qui iura fovere

Posse suo nititur libertatemque tueri

Milicie populique simul de morte Maionis,

Dicque suo mittat Bonicontro carmina, sodes,

10

Dicta Leonardo Guizemani dicta poete

Dardanidum. "Versus, nunquam memorande, sodales

Post ullos, vultu Bonicontri, dicito, talli

Suscipe quallis erat, secum cum sacra colebas

Palladis, est ulli que non similanda dearum".