Matteo Andronico epithalamium

Epithalamium Matthaei Andronici Tragurini
in nuptias Vladislai invictissimi
ac felicissimi Pannoniarum ac Boemiae regis
et Annae Candaliae reginae serenissimae

 

Nondum intemptatas pubes irruperat undas

Thessala Phrixei cognatum velleris aurum

Exposcens necdum refluo vada concita motu

Consertisque iugis artatum evaserat aequor

5

Puppis Hyperboreum Minyas vectura sub axem,

Peleus eximiis quum iam virtutibus auctus

Sumpserat Emathiae sceptrum populosque regebat

Haemonios, icto qua cognita pascua Phoebo

Amphrysus placido sinuosus flumine lambit;

10

Sed nec adhuc magnae Thetidis flagrarat amore

Nec sociare toros taedasque subire iugales

Certus erat. Coeunt proceres cladique precantur,

Fatalem Phrygiae terris ut reddat Achillem,

Qui populos regat Emathios, quo vindice Troia

15

Hospitii meritas laesi det perfida poenas.

Iamque suis thalamis natarum Doridos unam

Peleus addiderat: glaucae coiere puellae,

Conveniunt superi festumque hymenaea frequentant

Sertaque dependent reseratis undique valvis,

20

Aurea tecta patent, dant largos nectaris haustus,

Vernat flore caput, respondent Pelea Tempe,

Ossa Thetim resonant, Peneus sustinet undas

Cantibus attonitas stupefactaque flumina tardat.

Ecce iterum heroum redeunt felicia secla,

25

Rursus faustus Hymen et festae vincula taedae!

Aspicis, aerea sonus ut prorumpat ab Alpe

Parrhasiique celer ripas festinet ad Istri.

Ducitur Arctoo Rhodani armipotentis alumna

Nupta Iovi, geminae cui Gratia nexa sorori

30

It comes et teneri pariter famulantur Amores,

Astat et usque novae lateri Cytherea maritae.

Aspice, ut Ausoniae geminatis plausibus urbes

Exultent, citharae coniunctaque tympana buxo

Tinnulaque aera sonent, blandae instrumenta Diones.

35

Non aliter quondam Graias hilaraverat urbes

Clamor ovans, domitis quum iam remearet ab Indis

Liber et Eoas patriis imponeret aris

Exuvias festisque ululatibus orgia Bacchae

Concinerent vulsasque trabes et saxa rotarent

40

Maenades et scissis macularent arva iuvencis.

Ecce serenato pelluntur nubila caelo

Arridentque poli, suspendunt flamina venti

Atque immota sui miratur regna profundi

Nereus et refluos quae sistant numina cursus.

45

Quacunque ingreditur, dominae blanditur eunti

Terra rosas spargens, flatus dant nectaris aurae.

Haud aliter segetes Arabum vel divitis arva

Assyriae redolent, quum se novus induit annus

Floribus ac vernis opibus gemmantia rident

50

Prata et odoriferi mollis viget aura Favoni.

Hannibal et flammis et vi mordacis aceti

Temptet ver vetitae capturus moenia Romae:

Sponte sua attonitas animatis rupibus Alpes

Summittent cautes et saxa minantia caelo

55

Agnoscentque suae venientia numina divae.

Tu mihi legitimis facibus, Saturnia praeses,

Tu, Paphiae proles et casti cultor amoris,

Profer, Hymen, tantos quod numen iunxit amantes;

Quae festinati sacros Concordia nexit

60

Coniugii nodos, nexos quae Gratia sanxit.

Forte Dionaeos hortos sedesque petebat

Alma Venus Paphias pridem intermissa revisens

Regna sui manibus quondam fabrefacta mariti.

Circum aderant blandae Charites varioque volabant

65

More sagittiferi fratres: hi summa feruntur

Per loca caelestesque plagas passimque micantes

Incursant stellas, illi inferiore meatu

Purpureis summas pennis librantur in undas.

Iamque propinquabant adverso litore, Cyprus

70

Qua Pharii spectat septemflua cornua Nili,

Quum Venus affata est puerum, cui plurimus ignis

Aestuat et nullos telum frustratur in ictus:

"Quid cessas, ignave puer? quid, lente, moraris?

Quid non arma paras? num sat mugire iuvencos

75

Inter Agenoreos semel est fecisse tonantem?

An, postquam Eurotae cygneo carmine ripas

Mulsit et Iliaca praepes stetit ales in Ida,

Otia sunt ducenda tibi? cur spicula gestas

Irrita? cur cessans inglorius otia ducit

80

Nervus et aligerum mundus iam nescit Amorem?

Dic, age, post domitos superos, post caerula regna

Ad motus concussa tuos, post ferrea Ditis

Pectora lascivis tandem mollita sagittis

Torpet hebes telum, languet tibi dextera segnis!?

85

Quin, age, maioris spectat te pompa triumphi,

Auriflui cui nec Iovis aequiperaveris imbres

Nec molles habitus Lydae sub lege puellae

Clavigeri Alcidae nec amantis pascua Phoebi,

Sume arcum atque illo rursus praecingere telo,

90

Cui nec multiplici connexae adamante catenae,

Invius ipse mei non thorax Martis et aegis

Pallados obsistat; furvi non ora profundi,

Imperiurato qua Styx devolvitur amne,

Pannonii pete regna Iovis, qui coniugis expers

95

Contemnit mea regna; tuis hunc, nate, sagittis

Vince, truces animos, impervia pectora telis

Concute et ignotos, fac, sentiat ille calores!

Suspiret thalamos, mens tota in cuniuge aberret

Sepositoque sui paulum moderamine regni

100

Ardeat arcanos refovens uxorius ignes!"

Dixit et ipsa suis manibus dea collocat arcum,

Suspendit nato pharetram selectaque ponit

Spicula et omnidomo succensas lampadas igne.

Evolat ille celer ripasque binominis Istri

105

Attigit armiferas, ubi Pannona terra cohortes

Explicat Othrysiae sese obiectura procellae.

Quisquis erat refugas doctus post terga sagittas

Mittere, qui iussas arcu contingere metas,

Qui iaculum torquere valent, cui fervida virtus

110

Hostilem suadet per mille pericula vallum

Scandere et eximium fecundo sanguine nomen

Quaerere, qui fidis novit loca commoda castris

Eligere et densas audet perrumpere turmas,

Stat promptus mediique exultans pulvere campi

115

Sithoniae iam nunc poscit concurrere turmae.

Hic caput aerata pictis cum casside conis

Integit; ille humeris gestat coryton et arcum;

Aurea flaventes huic velant retia crines

Arctoae de more plagae vel lactea colla

120

Implicat intextum gemmis auroque monile;

Ille Semiramia variatum vellus ab arte

Pectore habet rigidus; huic tantum pectora munit

Sola chalybs, reliquo stat corpore pervius hosti;

Huic fronte in media pictas ligat aurea pennas

125

Concha et ab opposito radiat fulgentior aere;

Parte alia frenis artat spumantibus ora

Cornipedis cataphractus equi: fremit ille superbum

Insultatque solo ac tumidis sub naribus ignem

Colligit erectaque ferox attollitur aure.

130

Aspiceres illic populos utraque iacentes

Danubii ripa, rapidis quos circuit undis

Savus et adverso quos ambit flumine Dravus.

Illic Delmaticae gentes agilesque Liburni

Atque Polemonii proceres proceresque Boemi,

135

Denique Parrhasio quicquid sub cardine gentis

Regna tenent, aderat regi auxiliaribus armis,

Quoscunque in populos victricia signa movere

Et quocunque parat deferre ex hoste triumphum.

Regia selectis haec inter corda sagittis

140

Traicit acer Amor Paphiosque his addidit ignes.

Nec mora: Per teneras crescit nova flamma medullas,

Flamma Dionaei vires testata caloris.

Iam rex ignota suscepto vulnere dextra

Torpet et occultos fit alter et alter ad ictus.

145

Ardua non illum gemini moderamina regni.

Non urbes populique iuvant, non regia curae est.

Non, quae finitimus confinia proterit hostis,

Paeones hinc, illinc Thraces et Sarmata velox.

Non audire preces, suetas non condere leges,

150

Non equitum turmas, peditum non agmina curat.

Illud paulatim saevi Mavortis ab arte

Declinat pectus, non densas claudere valles,

Non temptare libet saltus aprosve frementes

Aut propriis fetas turbare cubilibus ursas.

155

Iam neque sidereas iuvat exercere per artes

Illud perspectae discussum mentis acumen,

Cur Plaustra obliquo tardus temone Bootes

Conetur refugo frustra summittere ponto,

Quid tantum Oceano brumalibus obsita nimbis

160

Astra procellosos properent demergere soles,

Cur modo curvatam praetendat in aethere frontem

Cynthia, nunc plenum reparabilis attrahat orbem.

Cur eadem radios fratris populata micantes

Ingerat immodicum Phoebo male grata laborem,

165

Post tamen ipsa luat commisso crimine poenas,

Quam subito immissis pallens ac maesta tenebris

Nescit ab obiecta lucem sibi quaerere terra:

Haec et multa prius variis sibi cognita curis

Egregius belli ductor torpere relinquens

170

Cogitur insomnes suspirans ducere noctes.

Quique modo assuerat tragica gravitate superbus

Acta Sophocleis evolvere tradita chartis,

Nunc elegos molles mutato blandius ore

Concinit, exculti quos olim Musa Tibulli

175

Edidit et doctus, quo gaudeat Vmbria, vates,

Teque, parum prudens gemini praeceptor amoris,

Perlegit, extremas ponti qui missus ad oras

Caesaris es, nullo crimen delebile seclo:

Ingenii perit ille vigor divinus et ipsum

180

Deprimit Idalia durus cum matre Cupido.

Heu! tantum arcanos percussi pectoris ignes

Suspirat laesoque rubor se prodit ab ore

Obductas retegens flammas. Ah, nomen amantum

Immemor imperii quoties tua lingua locuta est?!

185

Te suspirantem nascentis lumina Phoebi,

Te medius Titan, te serus conspicit Hesper.

Ignotae haud aliter flagravit amore Lacaenae

Iliaca quondam lectus Paris arbiter Ida.

Dumque morae impatiens amor est. dum fervidus alto

190

Aestuat igne vapor Sicula ferventius Aetna,

Seligit e numero procerum, cui plurimus extat

Eloquii splendor, Pyliae cui mella senectae

Dulichiique oris torrentia flumina cedunt,

Cuius saepe fides in summis cognita rebus,

195

Orantem magnae stupuit quem curia Romae,

Cuius honorato praefulget vertice clarae

Pontificalis honos, pretium virtutis, et illi

Dat mandata suo, referat quae nomine regi,

Cui regna Ausoniae, cui Gallica sceptra tenentur,

200

Cognatoque petat prognatam sanguine neptem

Sceptriferis thalamis et faustae foedera taedae,

Acceleret certis sponsalia nectere verbis:

Non aliam se velle toris, quin caelibe lecto,

Invida coniugium si forte hoc fata negarint,

205

Tracturum vacuam ventura in tempora vitam.

Nam quum sollicitus gentes percurrat et urbes,

Nil habet Ausoniae plaga, nil Germania dives,

Cognati nil regna soli, nil ultima tellus,

Quae iam declives currus Phoebique cadentes

210

Sentit equos, tanto dignum succedere lecto.

Inter tot tantasque nurus, quas obtulit orbis,

Anna placet: solam mens saucia cogitat Annam.

At Venus haec inter Paphia iam sede relicta

Tyrrhenas spectabat aquas cognataque circum

215

Numina Nereidas, quas inter caerula Glauce

Frenatum delphina premit, Cadmeia virgo

Non sinit implicitos violis errare capillos,

Acidis aspecta praereptos Cypride amores

Suspirat Galatea sui Messeniaque antra

220

Devovet, at Spatale virides super aequoris undas

Marmoreo iactat gemmata monilia collo,

Candida Cymodoce toto stat corpore anhela

Amplexu Glauci iam iamque apprensa sequentis.

Has ita formoso vultu est affata Cythera:

225

"Este, deae, mecum taedas celebrate iugales,

Quales vix quondam stellantis regia caeli

Viderit, aethereo quum se Saturnia fratri

Iunxit et optatum soror est amplexa tonantem.

Desponsanda manet nunc regi regia virgo;

230

Nomen ab extremis ductum regale Britannis,

Supremos hominum Morinos et Belgica regna

Quod rexit longumque reget: sic iusta tulerunt

Fata, adamanteae sic edixere sorores.

Improba nil unquam demissum vidit in illa,

235

Nil parvum fortuna domo, sed sceptra, triumphos,

Imperium, fasces: horum sit Celtica testis

Terra, Calidonii sint, ultima regna, profundi."

Iam dea contigerat Romani moenia Planci,

Qua celeres Arar et Rhodanus sua flumina miscent,

240

Et iam regali constructa palatia luxu

Intrarat. Bifores illic argentea valvas

Ostia pandebant. Illic contemptus achates

Et neglectus onyx teritur: non gratia ophiti

Vlla datur, nihil est illic Euboea Carystos,

245

Nil Ligurum lapides, nil inclyta saxa Laconum.

Parte omni fulvo trabs exaturata metallo,

Pendet et attonitos hominum rapit undique visus.

Divitiis nec cedit opus, stant aera Myronis,

Stat labor, o Lysippe, tuus, tamen omnia vincit

250

Porticus antiquis patrum variata triumphis:

Est illic Thybris, sunt captae moenia Romae,

Sunt et Aquitanis Capitolia cincta maniplis;

Arx Tarpeia manet graviori pressa periclo

Porticibusque cavis volitans argenteus anser,

255

Dum vigili attollit resonantia murmura voce,

Per rupem audaces testatur adesse phalanges;

Pensati est illic temerarius arbiter auri

Ensis et Ausoniae tot rapta insignia genti;

Parte alia Brennus per litora Graia cohortes

260

Sequanicas ductat, - iam se vix Delphica tellus

Numine Phoebeo nivibusque repente solutis

In proceres Gallos victriciaque arma tuetur.

Hos inter titulos antiqua ab origine patres

Candalii apparent et honorae stemmata gentis.

265

Vt primum visa est divinae stirpis alumna,

Obstupuit Cytherea decus mirata puellae,

Stellantes oculos primum, quibus urit amantes,

Ardet ut Oetaeis circumfluus humor in arvis,

Qui Phaethonteos iterum renovare calores

270

Evaleant totique ignes immittere mundo,

Vnde suas solitus accendere saepe Cupido

Lampadas; ingenuae stat frontis gratia, sub qua

Excubat Euphrosyne geminam complexa sororem;

Pallados armiferae dignum stat Gorgone pectus

275

Atque Semiramia pharetra nodatur in aurum

Crinis Apollineo solus certare decori,

Dignus et auricomum Bacchi superare nitorem,

Qui valeat valeatque tuis contendere flammis,

Qui Bereniceo de vertice raptus ad astra

280

Ignivomum tremulo praefers fulgore cometen.

Cuncta animus vincit, quem non regina Scytharum

Massagis exuperet, hostem licet illa superbum

Vlta sit impune natum non passa iacere.

Femineos non illa colos, non pensa gerebat,

285

Nil privatum illi curae est, sed volvere libros,

Scire pudicitiae laudata exempla prioris,

Quot proba Penelope lustris errante marito,

Tempore quot belli repetitae stamine telae

Sit pactam tutata fidem, Lucretia morte

290

Vt subita immeritae exuerit mala crimina culpae.

Laodamia suo comes est ut facta marito

Praevenitque diem laeto. Stat virginis usque

Iphias ante oculos et casta Althaea pudicos.

Dotibus his alias addit: non pectinis illa

295

Nescia Threicii est, non saxa trahentis et undas

Ismeniae citharae. Quicquid cantavit Arion,

Quod Mytilenaea cecinit cum vate Corinna,

Quod Linus, hoc repetens modulatur regia virgo;

Aut ductat thyasos, quales non ante Cithaeron

300

Baccheis vidit festis, non flumina quondam

Thermodontiacas subito perpessa bipennes

Armigerae sobolis, postquam peltata virago

Depopulata Getam positis agit otia bellis. -

Huic Venus haec roseo confestim prodidit ore:

305

"Ecquid perpetuam dulci sine coniuge vitam

Nescia natorum, genialis nescia lecti

Sola trahes formaeque tuae decor iste peribit,

Cui nec Taenareae faciem conferre maritae

Graecia nec cursus Pisaea lege petitos

310

Audeat et multa dotatam caede puellam,

Illa licet Graias peritura in Pergama vires

Moverit et demum in patriam repetita cremarit

Laomedonteae fumantia moenia Troiae,

Fixerit haec foribus putri squallentia tabo

315

Ora suis victrixque ipsos damnarit amantes

Ad Phlegethonteae liventia stagna paludis?

O felix, cui te iungent bona fata marito,

Felix virgo, tua facies quem prole parentem.

Sed, quoscunque procos immensus detinet orbis,

320

Conspice, nemo tuis thalamis succederet unquam

Dignior, Arctoae quam qui moderamina terrae

Bina tenet geminoque caput diademate cinctum

Irradiat, quem iam votis Germania regem

Mille petit cuique addictum testantia mittit

325

Dona animum Thrace. Quae gens tam incognita nobis,

Sive sit Eoos Phoebi surgentis ad ortus,

Seu fontes colat illa tuos, septemflue Melon,

Seu videt Hesperio pomaria tuta dracone,

Inclyta nescierit generis quae stemmata tanti

330

Atque Polemonios reges successaque sceptra

Per gentis seriem? Quis aviti praelia belli

Nescit et extremo prostratos Marte Sicambros,

Aequarit cui nec celebratas sanguine Cannas

Hannibal Ausonio, Tyria non Scipio caede

335

Vndantem Zamam, Marius non Cimbrica signa,

Theutonicos currus et capti vincla Iugurthae

Caesareoque genus maternum a sanguine ductum

Inque suis titulis ter Romae sceptra, ter auctos

Imperio proavos? cuinam se largius unquam

340

Furtuna indulsit quamve est complexa favorem

Tam iusto propensa domum? Nil grandius unquam

Parrhasii summo vidit sub cardine mundi

Torva Lycaonii sitiens custodia monstri.

Editus ut fuerat Tyrioque exceptus in ostro,

345

Iam regimen cum luce gerit patriosque triumphos

Vagit et hostili squallentia castra cruore

Incolit et mediis cunabula ducit in armis:

Intremuere Scythae, tanti praenuntia regis

Fata Getes timuit et mixtus Sarmata Daco.

350

Vixdum bis fuerat quinquennis Olympias acta,

Iam Scythicos arcus, iam Parthica tela, sagittas,

Iam Thracum norat pugnas animosque Laconum;

Vt Galli sua gaesa ferant, ut pila Latini;

Iamque hostem turbare gradu, iam caede superbus

355

Arma triumphanti captiva appendere curru.

Aspice, quid possit virtus, lanugine vixdum

Signabat malas, quum dant sua sceptra Boemi;

Hac etiam allecti regem fecere rogantes

Pannonii haud donis vel ambitione petiti.

360

Hic coniunx fatis, hic dis acceptus et astris

Iam pridem te, virgo, manet, quo nupta marito

Sidera sublimi caelestia vertice tanges."

Inde capit ceston. quo ventos illa furentes

Sistit et irati rapidos Iovis edomat ignes

365

Aspiratque faces et connubialia iura.

Senserat insolitos ignes non conscia amoris

Virgo prius; iam iam gaudet regina vocari.

Iam cupit e tanti collo pendere mariti

Incusatque moras et stantia tempora damnat

370

Sollicitisque frequens digitis dum computat horas,

Haud prius aspectum iam mens decurrit ad Istrum.

Ah, quoties regi dixit: "Quid vota moraris

Nostra? quid optatae producis foedera taedae?"

Non secus in Tyria Dido miserabilis urbe

375

Sensit Acidalium labefacta per ossa calorem,

Quum pius Aeneas Siculo iactatus ab aestu

Post patriae cineres, rapti post fata parentis

Sorte sua Libycis tandem sese appulit oris.

Dum pendet dubioque labant praecordia motu,

380

Spesque timorque instat: "Quae dis donaria vovit

Quaeve tulit?" - Sed pone metum, tam regia coniunx

Parrhasii tu sola Iovis visura cubile es.

Astat castus Hymen, tua qui connubia sanxit;

Duceris et tecum per devia saxa cohortes

385

Lingonicae properant; extrema tendit ab ora

Santonis Oceani, lateri comes haeret euntis

Rex regum: Non ille truces ad bella Rutenos

Ducit et Alpino populari milite campos

Cogitat Ausonios, sed pacis plena verendae

390

Maiestas; saevi non horrida classica Martis

Triste minaxque fremunt, sed tota haec pompa triumphi,

Virgo, tui; Hesperias tecum, regina, per urbes

Belgica signa meant placidam portantia pacem.

Occurrunt Itali proceres atque obvia divae

395

Agmina agunt; numen selecto munere certant

Promeruisse novum: portatur, decolor Indus

Quicquid Erythraeis solers exquirit in undis

Callaicisque fodit terris quod sedulus Astur;

Quod Panchaeus Arabs metit felicibus arvis

400

Quaeque suis silvis extremi vellera Seres

Depectunt, quod bis cognato murice Sidon

Tingit et Idaea quicquid variatur ab arte.

Nativum decus ut spectetur divite cultu,

Gratius, o felix, ac terque quaterque beata

405

Aspicis Eridanum, quam se vix continet undis

Applaudatque tibi. Sudant electra sorores

Largius Heliades atque undas roribus augent

Gemmificis; dulci resonant modulamine ripae

Amnis oloriferi. Sic quondam Aegyptia coniunx

410

Romanis aquilis reduci occursura marito

Puppe papiriferi decurrit flumina Nili

Aurata Tyrio madefactum murice velum

Expandens Zephyris inter Cyllenia fila

Cognatae citharae strepitantiaque aera canoris

415

Continuata modis longique foramina buxi.

Coniugis hinc adsunt equitum peditumque catervae.

Lecta cohors, cinguntque latus fulgentibus armis.

Reginae variis vernant cum casside crines

Floribus, Ismenios simulant hastilia thyrsos.

420

Gaudia miles agit festoque haec carmine iactat

Militiae de more suae: "Quid, regia virgo,

Coniugis amplexus tardas atque oscula differs

Dulcia torquatas Veneris victura volucres?

Quae te pugna manet? Iam formidata Gelonis

425

Brachia constringent collum, velut implicat ulmos

Vitis et amplexas arbor Baccheia frondes

Flexipedi cingit nexu; iam dextera telum

Excutere assueta hostilique rubere cruore

Mitior incipiet teretes tractare papillas

430

Blandaque iam roseis condetur lingua labellis,

Cui nec Sicanium nectar nec mollis Hymetti

Mopsopios aequet succos annosa vetustas.

Virgineo videor sudantem cernere regem

Marte Dionaeae pugnasque ciere palaestrae.

435

Has ille exuvias, haec mavult ferre tropaea,

Quam si victa iugo collum det perfida Thrace,

India cunque suo Meroe circumflua Nilo.

Nascetur proles materno gratior ore

Plus de patre tamen referens; hunc, quantus in armis

440

Insurgat, toties fecundo sanguine Ganges

Decolor agnoscet, laxos huic porriget arcus

Parthia, odorati mittent sua thura Sabaei.

Sentiet hunc Garamas pronusque subibit habenas

Nobilioris heri, cedent sublimia gesta

445

Invicti Alcidae, summittet Pella triumphos

Extremo Phoebi nascentis ab orbe petitos."

Protulerat faustum miles praenuntius omen:

Assensit Lachesis, geminae assensere sorores

Cadmeoque parant saturatum murice pensum

450

Candentesque legunt gemmas, quibus ordine certo

Venturae numerent felicia tempora vitae.