Bartolomeo Manera consolatio

Quid nunc immodicum, coniunx invicte, dolorem

Mente foves? maestosque iubes incumbere fletus?

Quidve iuvant lacrimae? non Cerberus ore trifauci

Territat amentem, nec templa Acherontis opaci

5

Conspexi, Tityive iecur quem iugera septem

Non capiunt, cinetumque caput serpentibus atris

Tisiphones, Pelopisque patrem quem gurgitis unda

Fallit et a saevo fugientia poma palato.

Illuc perveniunt diro qui verbere fratres

10

Percussere suos immiti cede parentum

Quique madent propriove animam qui verbere fundunt.

Hic gemit infelix Tanaquil quae membra parentis

Turbavit curru; magnique Agamennonis uxor

Atque aliae innumerae quas circum verbere saevo

15

Intonat horrendum comitata sororibus atris

Tisiphone insultans et torto verberat angue.

Ast ego cum primum niveus terrena reliquit

Spiritus in patriam properans, pulcherrima veni

Aeris in campos, ubi lactea fascia caelum

20

Ambit, Achillei radiantque crura magistri.

Hic fortes animae Decii Senonumque Camillus

Victor et indomitus texit qui moenia Cocles;

Hic Fabius Mariusque potens et Colchlia virgo,

Alceste, Brutique soror coniunxque Quirini

25

Aeternum pariter vivent caeloque fruentur.

Huc pietas: huc sancta fides: huc aurea virtus

Me tulit et recti fuerat quae sola voluptas;

Hinc austrum boreamque trucem spectamus et Indos

30

Occiduumque iubar candens qua gurgite Phoebus

Stridet in Herculeo nostrum cum deserit orbem.

Hic cantus choreaeque leves: hic damna decoris

Nulla fero: facies eadem non ipsa senescit

Forma, nec ignaram tacito pede surripit aetas.

35

Et quotiens libuit summi datur ora Tonantis

Inspicere, et fulvo cinctos diademate crines.

Hunc ego cum volui placidum, iustissime coniunx,

Alloquor effundens humiles ex ore loquelas.

Quin modo cum pro te moderantem fata rogarem

40

Sponte sua pronum caput obvius obtulit ipse

Et fudit tales sancto de pectore voces:

Non ullius opus est precibus, iustissima coniunx,

Sfortiadum generata domo, duce laeta marito

Feltrensi magnoque eadem nurus addita Marti.

45

Quin potius menti quae stat sententia disce:

Iampridem eximius coniunx in sidera clarum

Stravit iter, meruitque idem virtutibus amplum

Aethera ubi igniferi late patet orbita solis.

Hunc ego cum populos tranquilla sorte per annos

50

Rexerit innumeros pacemque paraverit orbi

Inter Ledigenas geminos, mea pignora, fratres

Constituam: caelo nec erit formosius astrum.

Nam Leda geniti patrio sua sidera iussu

In diversa trahent populum paulumque recedent

55

Signiferi regione poli: latus ille sinistrum

In boream flectet pronus septemque triones,

Alter ad antipodas dextrum crus mittet: tum ingens

Se pede Pollucis tangi miretur Orion.

Aurata tum sede micans sceptroque decorus

60

Conspicuum stellis sese mirabitur heros

Ille ubi Mars genitor gnare percusserit astrum

Gratius auratis quod cornibus emicat: olim

Quo duce per fluctus Geticum pervenit ad axem

Iliaco Phryxus dederat ui nomina ponto.

65

Aeternam populis pacem per secla rogabit

Et dabitur; nam tunc bellorum munera Mavors

Compescet genitor, terris inimica quiescent

Proelia et incurvo dabitur pars alta colono;

Illius aspectu tetros effundere nimbos

70

Cessabit segeti non dextrum sidus Orion;

Ille Canis rabiem frenabit sidere dextro

Luminibus claris radiisque potentibus idem

Fervida compescet Nemei colla leonis

Nec veniet terris illo felicius astrum.

75

Ante tamen Latio coniunx regnabit et amplum

Proferet imperium, nec erit praeclarior illo

Liber et obscuro Cacum qui traxit ab antro.

Sic erit: unanimes concordi stamine Parcae

Haec facient: nostro fatum est quod manat ab ore.

80

Iam satis atque super, nostri clarissime coniunx,

Martia progenies, carae cum coniugis umbra

Sic ploranda tibi, caelo quam Iupiter alto

Sacravit coetuque dedit consistere divum.

Quid referam post haec tacitum quae gaudia pectus

85

Pertentent quantumque animus te coniuge laetus

Exultet, talem cum me sortita maritum

Conspiciam, sumi cui quondam sidera olympi

Contingant clara geminorum in parte nitenti.

Parce igitur lacrimis, oro, pars optima nostri,

90

Post obitus victura meos, nec coniugis umbram

Fletibus exagites. Clarum te laeta triumphis

Conspexi innumeris omnique in flore nitentem.

Parce, precor, coniunx, media si morte cadentes

Obtusas aures oculosque in morte cadentes

95

Erexi tunc cum vox est audita mariti;

Si te nequicquam tentantem flumina Lethes

Flectere et inferni Iovis implacabile numen

Solabar, niveis circundans colla lacertis.

Parce, sic innumeros tibi det Bellona triumphos

100

Tuque potens, Gradive pater. Sic Atropos olim

Quos mihi victurae rapuit, tibi proroget annos.