Angelo Lapi carmina

Angeli Lapi Faventini carmen ad poetas
de Laudibus Divi P. Federici Vrbini Ducis

 

Vos, o Pierii vates de gente Latina,

Pectora quis agitans facunda inspirat Apollo,

Quique Meduseum laticem nectarque bibistis:

Carminibus celebrate ducem: quo gloria Montis

5

Aucta Domus Feretri fama sibi vendicat orbem:

Area materie pridem non amplior ulli

Contigit; ingenium quo se diffundere late

Possit, habet; vitas et gesta requirite regum

Vndique priscorum, Federico principe in omni

10

Officio non laudis erit prestantior alter.

Plurima de magno scribens mentitur Achille

Meonides: illum dum tollere gestit Olympo

Et Phrygium Eneam laudando musa Maronis

Multa etiam finxit; patris captare benignum

15

Dum studet Augusti Romanorumque favorem.

Huius vera patent nec quicquam intexere fictum,

Quo sit decepta fides operi seu gratia vestro

Expediet: tantum veras expromite laudes,

Et confecta ducis felici prelia Marte;

20

Neve alios impune citem, preconia paucis

Tanta etiam aggrediens perstrinxi versibus ipse;

Inque brevi fossa vastum concludere flumen

Ausus olorinis praelusi cantibus anser.

Hic belli pacisque simul nitet artibus heros,

25

Cecropie dotes amplexus Palladis ambas:

Militiam qui non oleae quod praeferat arma

Exercet; sed vim queat ut propellere regno

Tutus et optatam populis concedere pacem.

Nec pugne cupidus Ductor se sponte periclis

30

Obiicit; agnoscens eventum Martis anheli

Ancipitem, mavult, salvo si possit honore,

Pulchre hostem elusum conflictu vincere nullo:

Qua vafer Hannibalem superavit Maximus arte.

Pugnandi cum tempus adest et venerit hora,

35

Nemo alas equitum melius peditumque cohortes

Instruit: auctori laus est quae tradita Pyrrho.

Non temere certamen init! quod Parvulus olim

Nicoleos, aetate sua dux inclitus armis,

Magni animi faciens, dum nulla pericula pendit,

40

Se plerumque suo vincendum praebuit hosti.

Hic expugnatam si quando coeperit urbem,

Compatitur victis et toto denique nixu

Militis effreni curat sedare furorem,

Faemineo fiat violentia ne qua pudori.

45

Hunc Alphonsus, honos cunctorum et gloria regum,

Postquam Pius, sedis Petri successor et heres,

In castris habuere ducem: qui bella gerendo

Celanum Soraeque urbem et Campana sine haustu

Sanguinis Ecclesiae victor castella subegit

50

Plurima Picentis nec non et moenia Fani:

Dura quod obsidio se dedere compulit omni

Re cum corporibus salva: cum scilicet illud

Vi capere admota praedaeque exponere posset

Dux, magna pietate nitens; comitis quoque et arces

55

Subdidit Averse, consensu regis amici,

Christicolum tibi Paule pater. Florentia saepe

Huius et auspiciis hostilia reppulit arma,

Votaque Bergomei pariter ducis irrita fecit:

In sua qui magno belli pugnaeque paratu

60

Apeninum audax transcendere damna parabat.

Hoc duce Vulterras urbem feliciter altis

Montibus atque loci munitam robore cepit

Ante quater denos, postquam oppugnarier illa

Est incepta dies: adeo nil forte quod ingens

65

Feltrigene virtus nequeat pervincere Divi.

Quid memorem stratas acies numerosaque castra

Ecclesiae ingenio tanti ductoris et astu

In turpem conversa fugam? Malatesta Roberte,

Oppresso dum ferret opem tibi rebus in arctis,

70

Nicoleos Vitellus, eo cogente, vetusta

Tipherno egrediens, tota cum prole domoque

Pontificis legem accepit mandataque Sisti,

Exilioque suo patrie dedit ocia tandem.

Et quam non violens bellorum machina totque

75

Agmina terruerant urbis cingentia muros,

Sola ducis clari flexit praesentia mentem.

Cuius gesta quidem cupiens narrare canendo

Singula, deficiam; labor est et viribus impar

Iste meis poscitque alium res tanta poetam.

80

Hinc virtus excelsa viri meritumque fidesque

Italiae dominos magno sibi vinxit amore:

Parthenopes regem ante alios cuiusque potentis.

Nunc meret Ecclesie coniuncta stipendia ductorum.

Sed quoniam domuisse hostes atque oppida bello

85

Expugnasse, huius fortune forsitan ipsi

Militibusque aliquid concedi posset honoris:

Hic, age, divinas Federici principis ede

Virtutes animi percurrens carmine, Clio:

Quarum omnis certe laus illi et laurea cedit.

90

Vnde suos ortus ducit sapientia primo

Nostra, Deum semper timuit: quem premia iustis

Ac tormenta malis aequa scit lege daturum.

Illum credit amans et spes sua nititur illo.

Comparat hunc bifrons veteri prudentia Iano:

95

Qua quid turpe queat discernere quid sit honestum,

Hoc ut agat pariter declinet cautus et illud.

Iustitiaque regit populos: quibus imperat idem

Omnibus: aequato stant illi pondere lances:

Extollensque bonos poenis delicta coercet.

100

Mitigat et clemens iuris quandoque rigorem;

Et qua nulla potest dici victoria maior.

Ipse voluptates cohibet rationis habena

Fortunaeque vices, constanti ac pectore vultum

Fert utrumque simul: quod numquam nubila frangit.

105

Nec levat ostendens flatu se laeta secundo.

Quis melius servare fidem promissaque novit?

Quam violare quidem crimen putat se esse nefandum,

Attiliique, probat Poenos redeuntis ad hostes

Officium qui tam crudeli occumbere leto

110

Maluerit fidei sanctum quam ledere numen.

Orbe quis affatu princeps adituque quis alter

Mitior in toto? Tenues sic utque beatos

Admittit cunctisque attentas commodat aures,

Haud patiens a se tristem discedere quemquam:

115

Eloquioque gravi facundum vincit Vlixem,

Persuadere sciens quae vult; sine pondere numquam

Verba cadunt; est comis ei sermoque facetus.

Ferre vicem meritis dignasque rependere grates

Pronior, offensas generosa mente remittit.

120

Largus opesque suas partitur egentibus ultro.

Et bene dona locat, ne laudi prodigus obstet.

Excipit hospitio doctos Musisque favorem

Praestat, semper eas magno complexus honore.

Nunc quando Ausoniam pax est tranquilla per omnem

125

Et sedata suo cessarunt munere bella:

Sardanapaleo non conterit ocia luxu,

Nec ferro insequitur muscas ignavus acuto;

Dedalia dux arte domum visuque superbam

Erigit Vrbini, laudum monumenta suarum,

130

Impensae regalis opus: cui denique cedunt

Roma, tuae moles, et Cesaris amphitheatrum:

Qua cellam insignem diversi dogmatis implet

Codicibus, magno quae principe digna supellex,

Audit Aristotelis, libros, quibus obita recte

135

Tradita vivendi triplex monstratur ab illo;

Heroasque legit veteres, quos vincere certat

Laudibus et celebri cunctos excellere fama;

Hieronymique etiam divina volumina patris,

Atque alios olim vitae qui labe carentis

140

Exemplo et scriptis docuerunt scandere coelum.

Non humiles versant Feltrei pectora curae

Principis, estque vigil: ne quis fortasse tumultus

Surgat qui possit Latii turbare quietem.

Id Siculo cum rege cavet qui pacis amore

145

Afficitur pariter: praesto se providus omni,

Si quicquam accideret, conatu opponere contra.

Hic habet (ut brevibus connectam plurima dictis)

Omnia quaeque ducem possunt formare serenum.

Iure quidem regi Alphonso carissimus olim

150

Extitit et tua quod tanti nunc, inclite regum

Ferdinande, facit Maiestas, sceptra quod illi

Bellica et arcanum concredat pectoris omne,

Iudicio sane ostendit quam polleat acri.

O fortunatos igitur quibus aethere dextro

155

Esse sub imperio tanti rectoris et umbra

Contigit: angi etenim securos ne sua raptor

Predia resque suas hostilibus occupet armis.

Hunc, aeterne pater, mundo concede diuque

Vivat, quando quidem multis ea vita salutem

160

Confert. Haec eadem faciunt tibi vota tot urbes,

Tot populi, precibusque favens his annue, quaeso.

At Tu qui prisci splendoris lampade fulges,

O decus atque ingens aetatis gloria nostrae,

Exiguum hoc, Princeps, placido nunc pectore carmen

165

Accipias et si laudes ego servulus atro

Signavi carbone tuas, Heliconis ab arce

Quondam opifex aderit, qui me felicior illas

Expoliens auro vivisque coloribus ornet.