Angela Nogarola epistolae 5
Other sections


Dominae Angelae de Nogarolis Veronensis
ad Antonium Luschum

 

Si modo me veniens studiis iuvenilibus actam

Solicitamque pilae vanisque intendere ludis

Vidisti, te nulla quidem miratio facti

Commoveat; labor stimulos frenare iuventae.