Angela Nogarola epistolae 2
Other sections


Inclito et glorioso principi domino Iacobo de Carraria
domino suo singularissimo

 

Summe parens rerum, summi regnator Olimpi,

Aethera qui stabilis, terras atque alta profundi

Sidereosque polos aeterna lege gubernas,

Nunc tua turicremis venerentur numina donis

5

Grandaevi iustique senes trepidaeque puellae

Et pueri castaeque nurus iuvenesque torosi.

Obstrepat omne nemus, velemus tempora sertis,

Atria festivis celebrentur plena choreis,

Exultent proceres simul in turbisque popellus.

10

Affluit alma dies lapsis felicior annis,

Qua te grande decus Patavi, clarissime princeps,

Marmoreae rectorem urbis sceptroque potentem

Vidimus! O totum lux concelebranda per orbem!

Vive diu felix, divum certissima proles,

15

Et summis confide deis rebusque secundis.

Sub iuga prosternes populos gentesque rebelles,

Ibit et in totum tua celsa potentia mundum.

O patriae sedes, patrii gaudete penates,

Et civis laetare, precor, dominumque benignis

20

Vlnis sume tuum, quo, credas, principe nostro

Aurea Saturni remeabunt tempora mitis.

Dulcia felices tractabunt otia gentes

Et pia sedatas proteget concordia terras.

Tristia concordes horrebunt proelia mentes

25

Nec metus humanos agitabit cura pavorque,

Sed cuncti pariter concordi pace fruemur.