Tomaso da Faenza versus de iudicibus et advocatis civitatis Faventiae

Beltalem decorant ius, leges, copia morum,

Quem timuit, timet et chorus omnis causidicorum;

Sed quoniam strepitus nunc iuris et arma veretur,

Egregius miles ut Scevola noster habetur.

5

Laurenti, lauris velut alge digne iacintus,

Exterius prestans sensuque potentior intus,

Vrbs tua te colit; hinc abstande, memento Catonis,

Fac bene crescat ea cunctis diadema patronis.

Egidius iudex parvus, sed pectore largus,

10

Magnis consiliis, animi quoque visibus Argus,

Eloquio iuris nectar sapit, aflat odore,

Quam valeant ferri res est fecundior hore.