Panormita Hermaphroditus 2

Testo base di riferimento: D. Coppini, 1990

Cura dell'edizione digitale: Ketty Peruch

Altre sezioni


1. quod civili iuri operam dare, et merito,
pergit, cum hac tempestate non sit quisquam
remunerator poetarum

Cosme, vir etrurias inter celeberrime terras,

      Si sileas, videor velle videre tuum:

Malles, posthabitis iam iam lusuve iocove,

      Clausissem forti strenua bella pede.

5

Vt tu magnanimus, sic et permagna cupiscis:

      Hei mihi, sed nostro tempore Caesar abest!

Hic "Tibi sit largo pro Caesare gloria!", dices:

      Sed tales epulas non meus alvus edit!

Laurea sit cuivis, dum sit domus aurea nobis:

10

      Auratam facient aurea iura domum.

Dant lites requiem, donant chyrographa nummos:

      Hoc lex dat; voces gloria sola dabit.

Haec alit, haec fatuas dumtaxat inebriat aures:

      Scilicet et venter carior aure mihi est!

15

Famaque quantalibet veniat post funera nobis:

      Excipiam nullos mortuus aure sonos.

Ergo sequor prudens leges ac iura Quiritum,

      Prostituo prudens verba diserta foro.

Quum vacat officio legali, ludicra condo

20

      Dum bibo, quae nobis immeditata fluunt.

In mensa nequeunt heroum gesta reponi,

      Non sunt implicitae proelia mentis opus.

Sit mihi Maecenas: claros heroas et arma

      Cantabo, et nugis prae fera bella feram.

 

2. ad puellas castas

Vos iterum moneo: castae nolite puellae

      Discere lascivos ore canente modos.

Nil mihi vobiscum est: vates celebrate severos.

      Me Thais medio fornice blanda legat.

 

3. laus Aldae

Si tibi sint pharetrae atque arcus, eris, Alda, Diana;

      Si tibi sit manibus fax, eris, Alda, Venus.

Sume lyram et plectrum: fies quasi verus Apollo;

      Si tibi sit cornu et thyrsus, Iacchus eris.

5

Si desint haec et mea sit tibi mentula cunno,

      Pulchrior, Alda, deis atque deabus eris!

 

4. in Aldae matrem

Vt mihi tu claudis, mater stomachosa, fenestram,

      Sic tibi claudatur cunnus, iniqua parens!

Id tibi erit gravius, caelebs videare licebit,

      Am tibi si caeli ianua clausa foret.

 

5. laus Aldae

Alda, puellarum fortunatissima, gaude:

      Vincitur omnipotens igne Cupido tuo.

Alda deas omnis specieque et moribus aequat:

      Sit minime mirum si capit Alda deos.

 

6. ad Philopappam
deperientem Sterconum virum turpem

Ni te detineat Sterconus, scire volebam

      An stomachus peni sit, Philopappa, tuo,

Et stomachus certe talis qui digerat Aethnam,

      Albicat hiberna quum magis Aethna nive.

5

Quid loquor in nebulis, qui non intelligor ulli?

      Simpliciter dicam quid, Philopappa, velim.

Est puer, hunc ardes, quin deperis: et puer ille

      Sit tibi, terdecies qui nova musta bibit?

Iam pridem aegrotat: cur aridus instar aristae est,

10

      Et dubites vultus larva sit an facies?

Quamvis ipse gula sit longus, quum tamen offa

      Proluit os, vellet guttur habere gruis.

Est sibi pro bello rubicundula tybia naso:

      Ex patula cerebrum nare videre potes.

15

Cruribus atque ano densorum silva pilorum est,

      Qua possit tuto delituisse lepus.

Mentis multivolae est, venalis, potor edoque,

      Diligit et tantum munera, more lupae.

Ille (ita me dei ament!) sic est aut turpior: et tu

20

      (Proh pudor!) hunc plusquam viscera, caecus, amas.

Nescio quem volgus dicat flagrasse lucernam:

      Derisi quondam, sed modo vera putem.

Non erat in populo formosior alter etrusco?

      Non erat italico gratior orbe puer?

25

Caecus amor plerum mortalia pectora caecat,

      Nec nos a falsis cernere vera sinit.

Cur edat ille fimum vulpes quaesivit asellum:

      "Nam memini" dixit "quod fuit herba fimus".

Sic, puto, tu referes cuivis fortasse roganti,

30

      Diligis hunc ideo, quod tener ante fuit!

Caecus es, et credis me cassum lumine, coram

      Sterconum eximiis laudibus usque ferens.

Crura licet pueri bombicia lautaque dicas,

      Crura tamen siccae pumicis instar habet.

35

Iam modo crediderim te verpum posse Priapum

      Scilicet et lybicas accubuisse feras:

Immanem ergo fovet stomachum tua mentula, verum

      Nil videt, ut quae oculos ederit illa suos!

 

7. ad Aurispam de Vrsae vulva

Ecquis erit, vir gnare, modus ne vulva voracis

      Vrsae testiculos sorbeat ampla meos?

Ecquis erit, totum femur haec ne suggat hyrudo,

      Ne prorsus ventrem suggat ad usque meum?

5

Aut illam stringas quavis, Aurispa, medela,

      Aut equidem cunno naufragor ipse suo.

 

8. Aurispae responsio

Si semper tantus spiraret in aequore faetor

      Neminis ut nasus littora ferre queat,

Quis vel in Adriaco, Scithico quis navita posset

      Aut in Tyrreno naufragus esse mari?

5

Et tu ne timeas: nam, quum magis arrigis Vrsae

      Quumve magis cupias, vulva repellet olens.

Haec flat ita horrendum, quod pingue et putre cadaver

      Vrsae cum cunno lylia pulchra foret;

Haec flat ita ut, merdis si quisquam conferat inguen,

10

      Sit violae et suaves multa cloaca rosae.

Sin tuus hunc talem non horret nasus odorem,

      Vt sit tunc vulvae strictior Vrsa dabo.

 

9. ad Vrsam flentem

Quid fles? En, nitidos turbat tibi fletus ocellos!

      Quid fles, o lacrimis Vrsa decora tuis?

Forte quod adversus te acciverit ira Camenas,

      Aut mihi quod tu sis non adamata putes?

5

Crede mihi, mea lux, tantum te diligo, quantum

      Non magis ex animo quisquis amare queat!

Tu quoque me redamas; dubium est quis vincat amore:

      Alter utram vincit, vincitur alter utra.

Cur igitur credis vitio qui ductus iniquo

10

      Inter nos rixam dissidiumque cupit?

Iuro per has lacrimas et crura simillima lacti,

      Perque nates mollis et femur, Vrsa, tuum,

Quod nunquam nisi quae te laudent carmina feci

      Sic sit versiculis gratia multa meis!

15

Ah, pereat, quaeso, tibi qui mendacia dixit!

      Ah, pereat falsum qui tibi cunque refert!

Terge tuos fletus, sine te dissabier, Vrsa;

      Parce mihi: luctu torqueor ipse tuo.

Tandem siste tui lacrimas curaque salutem:

20

      Namque ego, te domina sospite, sospes ero.

 

10. de poena infernali
quam dat Vrsa auctori superstiti

Si calor et faetor, stridor quoque sontibus umbris

      Sint apud infernos ultima poena locos,

Ipse ego tartareas dum vivo perfero poenas:

      Id mihi supplicium suggerit Vrsa triplex.

5

Nam sibi merdivomum stridit resonatque foramen,

      Fervet et Vrsa femur, putet et Vrsa pedes.

 

11. in Hodum mordacem

Quod genium versusque meos relegisve probasve,

      Gratum est; quod mores arguis, Hode, queror.

Crede, velim, nostra vitam distare papyro:

      Si mea charta procax, mens sine labe mea est.

5

Delitias pedibus celebres clausere poetae,

      Ac ego Nasones Virgiliosque sequor.

 

12. epitaphium Haerasmi Biberii ebrii

Qui legis, Haerasmi sunt contumulata Biberi

      Ossa sub hoc sicco non requieta loco.

Erue, vel saltem vino consperge cadaver;

      Eripe: sic, quaeso, sint rata quaeque voles!

5

Ossa sub oenophoro posthac erepta madenti

      Conde, natent temeto fac: requietus ero.

 

13. ad amicum carum quod sui causa
Pistorium se conferat

Salve, vir populo spes certa ac maxima tusco!

      Salve, praeclaros inter habende viros!

Salve, qui, longos si sis provectus in annos,

      Tempora phoebea virgine cincta feres!

5

Accipe si sileam tibi rem fortassis emendam

      Quaeque animo nil non sit placitura tuo.

Nuper apud mollis Senas fit pestifer aer,

      Quo fit ut ipse petam pistoriense solum.

Sunt aliae etruriis potiores montibus urbes,

10

      Sed tu non alios incolis ipse locos:

Sis modo Pistorii, Romam vidisse fatebor

      Quum magis illa armis floruit aucta suis.

Interea paticam mihi, dulcis amice, puellam

      Delige, quae vernas expuat ore rosas;

15

Neve sit exiguus toto sub corpore nevus,

      Sit quoque cui tenerum spiret amoma femur;

Digna sit affectu, suavem quae norit amorem,

      Quae velit et flammis reddere grata vices;

Mersilis in vitium, vivens in amore iocisve

20

      Praeque proco cupiat postposuisse colos;

Divitibus vates, praeponat carmina gazis,

      Sit prae versiculo vilis arena Thagi;

Denique sit pro qua sic possim dicere vere

      (Pace dei dicam); "Pulchrior illa deo est!".

25

Illam ego continuo nostris celebrabo Camenis,

      Carmina si placeant, carmina mille dabo;

Quae si pro numeris ferat oscula, carmina condam

      Qualia Virgilium composuisse putes;

Nec mihi castalios latices petiisse necesse est:

30

      Sit mihi castalius salsa saliva liquor.

Haec ego praestiterim: tu tantum quaerito nymphen

      Quae thyaso et cantu docta sit ante alias.

Tandem perpetua, salve, mens digna salute,

      Cum tua nimirum sit mea paene salus!

 

14. ad Sanseverinum ut versus facere pergat

Sanseverine, tuam legi bis terque Camenam,

      Et placet et nullo claudicat illa pede;

Dii simulac facili praestant tibi pectora vena:

      Hortor, Pierios condere perge modos.

5

Res sane egregia est, mortalia fingit et ornat

      Pectora, post obitum miscet et illa deis.

Tu, duce me, actutum vises Parnasea Tempe

      Deque sacro pleno pectore fonte bibes;

Nec te destituam, modo tu consortia vites

10

      Cum rudis atque hebetis, tum... rudis atque hebetis!

Crassa quidem ruditas parvo te polluet usu

      Inficietque tuos transitione sinus.

 

15. in Mathiam Lupium claudum

Lupius, absposcis me rara epigrammata Marci.

      Concedam: rectis passibus ipse veni!

 

16. in eundem grammaticum

Tris habet archana Mathias Lupius aula

      Discipulos: unus de tribus est famulus.

 

17. pro Marco Succino ad Lucium Mauram

Pulchrior argento es, sed eris formosior auro,

      Si bona reddideris verba, benigne puer.

Est pia vestra domus, fratres, germana, parentes:

      Sis pariter mitis, si pia tota domus.

5

Est tua forma decens: mens sit quoque pulchra licebit;

      Conveniant formae reddita verba tuae.

Conservare viros perituros regia res est,

      Haec nos caelitibus res facit esse pares:

Ast ego Castalio deducam fonte sorores,

10

      Quae formam et mores et tua facta canant.

Quid melius Musa tribuam? Quid carmine maius?

      Si potius quid sit carmine, posce: dabo.

Quem sacri vates voluere, est fama perennis:

      Tu quoque, ni fallor, carmine clarus eris;

15

Namque ego doctiloquo vivaces carmine reddam

      Semper amicitias (sit modo vita) pias;

Quippe boni de te sument exempla minores,

      Gaudebunt actus saepe referre tuos.

Lux mea, Maura, vale; tibi meque meamque Thaliam

20

      Dedo: velis uti. Lux mea, Maura, vale.

 

18. pro Marco Succino orat
et ut speret de Lucio Maura exhortatur

Dii faciles incoepta, precor, Succine, secundent,

      Cum puero fautrix sit Cytharea suo,

Vt responsa hilari sint convenientia formae

      Et reddat pulcher verbula pulchra puer.

5

Est pia tota domus, fratres, germana, parentes:

      Nescio quin speres, si pia tota domus.

Ipse pios longe superat pietate propinquos:

      Nescio cur patri Maura sit absimilis.

 

19. in Mathiam Lupium

Lupius in pueros, si quis screat, intonat: idem

      Dum comedit pedit, quum satur est vomitat.

 

20. in Lentulum mollem

Si neque tu futuis viduas neque, Lentule, nuptas,

      Si tibi nec meretrix, nec tibi virgo placet,

Si dicas quod sis calidus magnusque fututor,

      Scire velim, mollis Lentule, quid futuas.

 

21. epitaphium Martini Poliphemi coci egregii

Siste, precor, lacrimisque meum consperge sepulchrum,

      Hac quicunque studens forte tenebis iter.

Sum Poliphemus ego vasto pro corpore dictus,

      Martinus proprio nomine gnotus eram;

5

Qui iuvenes studiis devotos semper amavi,

      Quem liquet et famulos et superasse coquos.

Nunc ego funebri tandem spoliatus honore,

      Thure carens, summa sum tumulatus humo.

Me Mathesilanus tempesta in nocte recondi

10

      Iussit et exequias luce carere meas;

Nec cruce nec cantu celebravit nostra sacerdos

      Funera, nec requies ultima dicta mihi,

Clamque fui sacco latitans raptimque sepultus,

      Nec capiunt coleos arcta sepulchra meos.

15

Dum feror obstupui timuique subire latrinas

      Nec loca crediderim religiosa dari.

Oro pedem adiecta claudas tellure parumper,

      Qui patet: heu, vereor ne lanient catuli!

Continuo domini complebo ululatibus aedem

20

      Infaustis: poenas has dabit ipse suas.

 

22. laus Aurispae ad Cosmum virum clarissimum

Si quis erit priscis aequandus, Cosme, poetis,

      Et si cui Phoebus Pyeridesque favent,

Si quis, quum loquitur vel splendida facta reponit,

      Mercurium iures eius ab ore loqui,

5

Quive alios laudet cum sit laudabilis ipse,

      Quive hedera merito tempora nexa ferat,

Si quis erit linguae doctus graiae atque latinae:

      Si non Aurispa est hic, periisse velim.

Quisquis in hoc mecum non senserit, arbiter aequus

10

      Non fuit, aut certe Zoilus ille fuit.

 

23. ad Galeaz, quem orat
ut sibi Catullum inveniat

Ardeo, mi Galeaz, mollem reperire Catullum,

      Vt possim dominae moriger esse meae.

Lectitat illa libens teneros, lasciva, poetas,

      Et praefert numeros, docte Catulle, tuos,

5

Nuper et hos abs me multa prece, blanda, poposcit,

      Forte suum vatem me penes esse putans.

"Non teneo hunc", dixi "mea lux, mea nympha, libellum;

      Id tamen efficiam: forsan habebis opus".

Instat et omnino librum me poscit amicum

10

      Et mecum gravibus nunc agit illa minis.

Quare ego, per superos omnis, o care sodalis

      (Sic precibus lenis sit Cytharea tuis!),

Te precor atque iterum precor: id mihi quaere libelli,

      Quo fiam nostrae gratior ipse deae.

 

24. Mathiae Lupii sententia. Ad Balbum

Balbe, scias calidi quae sit sententia Lupi,

      Quam modo versiculis prosequar ipse meis:

"Si saepe efflictim cupiat mea mentula cunnum,

      Interdum affectet cruscula cauda salax,

5

Non tamen unquam adeo delira aut plena libido est

      Vt popisma palam cumve cohorte rogem:

Nolim cum populo compaedicare Iacincthum,

      Cum multis ipsam non Helenen futuam".

Sic ait. Id digito dictum tibi, Balbe, ligato

10

      Et clam paedico clamve fututor agas.

 

25. ad Memmum de partu Lutiae nymphae

Cum modo per dominae vicum mihi transitus esset,

      Haec ego pro nympha parturiente precor:

"Nunc age, nunc, Lucina, meae succurre puellae,

      Quae parit atque aliquem iam paritura deum est.

5

' Ah, dolor! ', en clamat, supplex tua numina poscens,

      Vocibus et lacrimas addit amara suis.

In me, dii, luctum dominae transferre velitis,

      Etsi me miserum non minor angor habet!

Quid cessas? En, diva, tibi laus maxima, si tres

10

      Incolumi nympha restituisse potes!

Hei mihi, ne superi, si in te mala forte rogarim,

      Audierint, votis et cruciere meis!

Parcite moratam, superi, laesisse puellam

      Et facite ut veniant in caput illa meum.

15

Quin vereor neu te dudum Venus effera vexet,

      Sicque tua poenas impietate luas.

Cernis ut ultricem durum est offendere divam:

      Ergo tuo mitis sis facilisque proco!

Quid tardas, Lucina? Veni faustissima nymphae,

20

      Lenis, io, nymphae, prospera diva, veni!

Postmodo solennes certe tibi construet aras

      Imponetque tuis menstrua thura focis".

Haec ego. Sed, quoniam dea sit tibi promptior, oro

      Ipse tuas praestes, splendide Memme, preces.

25

Nil dubito quin, flore dato votisque peractis,

      Exolvet partus molliter illa suos.

 

26. de suo occulto amore

Vror, et occultae rodunt praecordia flammae:

      O ego, si sileam, terque quaterque miser!

 

27. in Mathiam Lupium virum ignavum

Aonia rediens Mathias Lupius ora

      Castalidum steriles nuntiat esse lacus

Et siccas laurus, nullam et superesse puellam:

      Singula contatus, comperit esse nihil.

5

Impuri nequeunt oculi spectare sorores:

      Scilicet ignavis Pegasis unda latet!

 

28. pro Centio ad Contem ut ex rure redeat

Centius hanc vidua tibi mittit ab urbe salutem,

      Lux mea, mi Contes, dimidiumque animae.

Quid mihi laetitiae superest? Vbi rura petisti,

      Spiritus est membris visus abire meis.

5

Id mihi laetitiae tantum est: puer urbe remansit

      Inque suos vultus conspicor ipse tuos.

Ne fuge, care puer; sine te, germane, videri,

      Dumque agit in sylva ne fuge, care puer!

Plura velim, sed plura loqui dolor impedit: ergo,

10

      Vivere si cupias me, cito rure redi!

 

29. ad Leutium foneratorem
ut Plautum commissum habeat

Hunc tibi quam possim Plautum commendo, Leuti,

      Plautum, quem vocitat lingua latina patrem.

Haud de te modicum, vates, oboleverat aetas:

      Te modo pernities altera, foenus, edit.

 

30. epitaphium Nichinae Flandrensis,
scorti egregii

Si steteris paulum, versus et legeris istos,

      Hac gnosces meretrix quae tumulatur humo:

Rapta fui e patria teneris, pulchella, sub annis,

      Mota proci lacrimis, mota proci precibus.

5

Flandria me genuit, totum peragravimus orbem,

      Tandem me placidae continuere Senae.

Nomen erat, nomen gnotum, Nichina; lupanar

      Incolui: fulgor fornicis unus eram.

Pulchra decensque fui, redolens et mundior auro,

10

      Membra fuere mihi candidiora nive,

Quae melius nec erat senensi in fornice Thais

      Gnorit vibratas ulla movere nates.

Rapta viris tremula figebam basia lingua,

      Post etiam coitus oscula multa dabam;

15

Lectus erat multo et niveo centone refertus,

      Tergebat nervos officiosa manus;

Pelvis erat cellae in medio, qua saepe lavabar;

      Lambebat madidum blanda catella femur.

Nox erat et, iuvenum me solicitante caterva,

20

      Sustinui centum non satiata vices.

Dulcis, amoena fui; multis mea facta placebant:

      Sed praeter pretium nil mihi dulce fuit.

 

31. conqueritur quod propter pestem
a domina amotus sit

Quando erit ut Senas repetam dominamque revisam?

      Me miserum, molli pestis ab urbe fugat!

 

32. optat pro Nichina defuncta

Oro tuum violas spiret, Nichina, sepulchrum,

      Sitque tuo cineri non onerosa silex.

Pyeriae cantent circum tua busta puellae

      Et Phoebus lirycis mulceat ossa sonis.

 

33. laus Cosmi viri clarissimi

Cosme, quis est latiis vir felicissimus oris

      Coniugio, gazis, prole, parente, domo?

Quis patriae spes est? Quis sanguine clarus avito?

      Vates quis priscos servat amatque novos?

5

Pace quis Augustus, Caesar quis Iulius armis?

      Quis fiet mira pro probitate deus?

Cosme, quis hic est? Aut certe tu, Cosme, vir hic es,

      Aut certe quis sit nescio: Cosmus, es hic.

 

34. auctoris discipuli versus
ad Lucium Mauram quod non servet promissa

Cur non, Maura, venis? Cur non promissa fidemque

      Solvis? Cur nullo pondere verba refers?

Nam, memini, dixti nobis venientibus ex te:

      "Ite alacres, cras hinc vos petiturus eam".

5

Cras venit, nec te aerea deducis ab arce,

      Cras it, nec tu nunc, perfide Maura, venis.

Quod si nos flocci facias et ludere iam fas

      Esse putes, noli spernere, Maura, deos.

Maura deos temnit: iuravit numina divum

10

      Quod nos paganico viseret ipse solo;

Maura deos temnit memores fandi atque nefandi:

      Spernit et ille viros, spernit et ille deos.

O levior foliis, avium ventosior alis!

      Femineum et turpe est fallere sic alios.

15

Si te, Maura, iuvat me fallere, falle; sed illum

      Carmine qui claret ludere, Maura, cave.

Tu vatem et nomen, verum non dogmata nosti:

      Nosce, capesse: cito carmine clarus eris.

Non mercede docet quemquam, non indigus auro est:

20

      Virtutis solum motus amore docet.

Me docuit doctor doctissimus edere versus:

      Perdidici, et nunc iam carmina nostra legis.

 

35. ad libellum ne discedat

Quid vis invito domino discedere, quid vis?

      Quis te de nostra deiicit aede, liber?

Quo fugis, infelix? Degunt ubi mille Catones,

      Mille quibus tantum seria lecta placent?

5

Cum censore, miser, rigido, laedere, rubesces,

      Quumve minus poteris, laese, redire voles.

Vana tui, quaeso, domini praesagia sunto

      Sitque timor vanus: thusque piperque teges.

I, verum auctoris rogitet si nomina lector,

10

      Immemorem nostri nominis esse refer.

 

36. caballus fame periens
de Lelpho Lusco domino conqueritur

Si qua tuus queritur, cupidissime Lelphe, caballus,

      Da veniam: macies cogit et alta fames.

Pulcher equus certe, velox pinguisque fuissem:

      Pectora quam sint et fortia et ampla vide

5

Aptaque sint videas quam cetera membra peraeque.

      Quod natura dedit, sumpsit avara manus.

Ah, quotiens faleris tectus fera bella subissem!

      Ah, quotiens cursus praestitus esset honos!

Rodo nihil, rodit sed nostras inedia vires:

10

      Non etiam nostris dentibus herba datur!

Vix mihi dat noster paleas aliquando dominus

      (Barbariem metro barbarus ille dedit).

Turpe quidem dictu, sed cogit turpia fari

      Turpis herus: proprio stercore pascor ego.

15

Stercore pascor enim, sed stercore pascimur ambo:

      Nam tu, ne comedas, non, vir avare, cacas,

Neve bibas etiam non meiere, Lelphe, videris.

      Extitit, ut perhibent, dira Celeno parens.

Sella carens lanis quae fecerit ulcera dorso,

20

      Lusce, vides; caudae vulnera, Lusce, vides.

Cur equitans aspris calcaribus ilia tundis,

      Si vix sat plane, debilis, ire queam?

Cur agilis vis dem, crudelis, in aera saltus,

      Tibia si nequeat lassa movere pedem?

25

Ipse quidem collo mallem vectare quadrigas,

      Degere quam miseri sub ditione viri;

Ocius affectem pistrino, Lelphe, dicari,

      Sub te funestam quam tolerare famem.

Vera quis haec credat, nisi credunt vera molares?

30

      Ferrea sunt longa frena comesa fame.

Ordea cornipedi dulcis datur esca caballo,

      Sorbuit hos nunquam sed mea bucca cibos.

Vera loquar, verum quis possit credere ventrem

      Dumtaxat vento vivere posse meum?

35

Est, mihi vae misero!, macies incognita toto

      Corpore et in fractis artubus ossa sonant.

Sim licet informis simque aridus, hoc mage malim

      Quam Lelphus vacui pectoris esse velim.

Est Lelphus rationis inops et mentis egenus,

40

      Corpus ei, ut sus trux, efferitate riget.

Quum loquitur, boat ut bos, et flat putor ab ore,

      Vt dubius perstes culus an os loquitur!

Quom ridet, fauces inhiant ut asellus hiascens,

      Fit mihi de risu nausea saepe suo!

45

Plura equidem quererer, quoniam sunt plura, sed, heu heu,

      Lingua loqui plus nunc debilitata nequit!

Iam morior: sotii, stabulum, praesepe, valete.

      Me miserum, videor debilitate mori!

Vos procul ite, ferae, procul hinc vos ite, volucres:

50

      Quo ruitis? Modo vos pellis et ossa manent!

Plaudite; nam Lelphum Luscum mandetis avarum:

      Ille crucis poenas, furcifer ille, dabit!

 

37. ad libellum ut florentinum lupanar adeat

Si domini monitus parvi facis, i, fuge: verum

      Florentina petas moenia, parve liber.

Est locus in media, quem tu pete, festus in urbe,

      Quove locum possis gnoscere signa dabo:

5

Alta Reparatae scitare palatia divae

      Aut posce agnigeri splendida templa dei;

Hic fueris, dextram teneas paulumque profectus

      Siste vetusque petas, fesse libelle, forum.

Hic prope meta viae est: hic est geniale lupanar,

10

      Qui sua signa suo spirat odore locus.

Hunc ineas, ex me lenasque lupasque saluta,

      A quibus in molli suscipiere sinu:

Occurret tibi flava Helene dulcisque Mathildis,

      Docta agitare suas illa vel illa nates;

15

Te viset Iannecta, sua comitata catella

      (Blanda canis dominae est, est hera blanda viris);

Mox veniet nudis ac pictis Clodia mammis,

      Clodia, blanditiis grata puella suis;

Galla tuo peni vel cunno (nam tibi uterque est)

20

      Iniiciet nullo tacta rubore manus,

Annaque theutonico tibi se dabit obvia cantu

      (Dum canit Anna recens afflat ab ore merum);

Te quoque conveniet crissatrix maxima Pitho,

      Quicum deliciae fornicis, Vrsa, venit,

25

Teque salutatum transmittet Thaida vicus

      Proximus, occiso de bove nomen habens.

Denique tam celebri scortorum quicquid in urbe est

      Te petet, adventu laeta caterva tuo.

Hic obscena loqui simul et patrare licebit,

30

      Nec tinget voltus ulla repulsa tuos.

Hic (quod et ipse potes, quod et ipse diutius optas)

      Quantum vis futues et futuere, liber!

 

38. ad Cosmum virum clarissimum
de libri fine et dedicatione

Cosme, vale, vatum spes et tutela novorum:

      Iamque suos fines Hermaphroditus habet.

Cum nequeat maius (nam turbant otia curae),

      Hoc tibi, quodcumque est, devovet auctor opus.