Matteo Zuppardo Alfonseis 8
Other sections


Hec ego dum parvis posuissem scripta libellis

Tutaque sub plano consisteret anchora portu,

Letus ad occasum properabat Phebus et ipsos

A curru flectebat equos stimuloque fugabat

5

Ad requiem, pelagoque ruens sua lumina tandem

Clausit et obscura fecere crepuscula noctem.

Tunc mea mens, curis calamisque oppressa diurnis,

Convocat in thalamos ad mutua munera corpus.

Non poteram vigilare mihi aut dormire videri,

10

Quamvis fessa suam caperent mea membra quietem:

Sic vigiles oculos, clausos sic somnus habebat.

Tunc mesta in thalamis mulier, percussa superbum

Pectus et ora manu digitisque avulsa capillos,

Cui sua vix humeros vestis dimissa tegebat,

15

Sistere cum lacrimis oculisque fluentibus ante

Visa michi, sicque ore loqui: "Sum Genua", dixit,

"Vrbs hodie infelix et nulli proxima sorti,

Quae conspecta meos possit lenire dolores:

Tanta meo capiti coniecta pericula vidi.

20

Non michi sunt animo, vates, nec corpore vires,

Nec possum ulterius fortes sufferre falanges,

Nec classem Alfonsi vicino expellere ponto

Sufficio. Cecidi, nulla est in pectore virtus,

Victa mari fugio, terris ego victa recedo.

25

Nil mihi cum sceptris, pacem pro munere, quaeso,

Hanc olim studio studeas componere secum,

Hanc lacrimis, miseranda, dari michi postulo, et aurum

Accipe, da Alfonso concam, concede piaclum

Caesaris antiqum, votis atque omnia pone,

30

Quae tu longa autem pro consuetudine menti

Credideris libuisse suae. Da, perfice, comple

Omniaque augendis describe futura triumphis!

Polliceor quodcumque ratum tu gesseris: addas

Argentum, concas, aurum, servile tributum

35

Et tua quod dignum tulerit sapientia sceptris.

Cuncta meis credam votis ventura secundis,

Dum me sub solio securam vivere, vates,

Efficias: requies haec est firmissima nostris

Ossibus, et nostre medicina inventa saluti".

40

Dixerat et thalami conscendens ultima nostri,

Sanguineos latices stillantia lumina duxit

Pectoribus vicina meis lacrimisque precatur

Auxilium tantoque modum requiemque labori.

Tunc ego: "Quando tuos defles, urbs optima, casus

45

Hocque ingens mihi ponis onus, verissima paucis

Pauca tibi expediam, paci quae maxima nostrae

Fundamenta reor; dehinc proxima caetera pandam.

Tu cura quodcumque tibi praedixero ceptis

Perpetuare tuis atque alta in mente tenere:

50

Nam non vana tibi, non inperfecta resolvam

Consilia, aut aegrae non proficientia menti,

Verum sana quidem et quae sunt firmissima ponam,

Vt sua cum primis conferrent vota Lucullis

Perque inter Fabios irent fortissima nostros.

55

Inclita Navarre soboles spesque optima regum,

Cui tot leta olim debentur sceptra futuri

Imperii, Ausoniae princeps devectus ad oras

Germanum Alfonsum magni genitoris adivit.

De se leta magis sperat sibi praemia mundus

60

Pluraque continuis pulcerrima dona triumphis,

Quam de te quondam tua, Romule, Roma, priusquam

Tam crudele tuum tulerit sors impia fatum

Et tam mesta tuis tua funera civibus: ante

Menibus ornatam te extinctum secula Romam

65

Non videre tuam, sic te Fortuna repente

Cepit et in magno posuit tua sidera caelo.

Non ita magnanimi proles generosa Philippi

Imperio exundans, nec tam secura Catonis

Consilia in terris et magni Caesaris arma

70

Profectura forent, si iuncta potentia sceptrum

Efficeret quantum scaevis promittit in armis

Principis unius felix sapientia, quantum

Consiliis quantumque piis clementia rebus.

Ne te multa morer dicendo et multa revolvam,

75

Quae magis imperium, vires et pectora magni

Principis edoceant belloque ingentia Martis

Arma dei largasque manus et munera rursus,

Alfonso similis patruo per sceptra videtur

Ire suo magnosque animi rapuisse favores,

80

Tanta suo capiti constat sententia, tanta

Consilia atque animo robur, victoria, virtus.

Longa tibi, mulier, recitarem carmina, longos

Sermones variosque vie per iugera cursus,

Si quanto Alfonsus mentis suscepit honore

85

Magnanimum carumque sibi per sceptra nepotem

Quantaque in Apulia dederit sibi gaudia seu quae

Munera, vel quanto magnum praefecit amori;

Reddere te cautam stetero, dum currere totum

Seu tibi rite velim rerum depromere partem.

90

Non sic, devicta forti Cartagine bello

Abiectisque suis per terram menibus, olim

Letitia plenos fecit tibi Roma triumphos,

Scipio, non tantos animo signavit honores

Nec tam leta tibi cesserunt gaudia nec tam

95

Pectoribus concessa tuis sunt caetera, quanta

Vel quae magnanimo maiestas regia primo

Navarre gessit genito; non secula tantos

Reddere Pompeio quondam potuere favores,

Nec tibi devictis, Caesar, per proelia Gallis,

100

Quamvis magnifice gestis tunc undique rebus

Sat genero soceroque olim per menia et urbem

Prestiterint dignos Capitolia leta triumphos.

Praetereo Actilium, victo Iherone superbum

Lictore trinacrio, qui post ad menia missus

105

Imperiumque suum, rediens ad funera laetus,

Servavit patriam Poenosque ad Tartara iunxit

Morte sua, fama felix per secula consul.

Praetereo Scaurum, Marium Sillamque sodalem,

Fabritios Fabiosque omnes omnesque Metellos

110

Et quos magna tulit quondam sibi Roma Quirites

Magnanimosque duces, qui victis hostibus et tot

Quaesitis spoliis per mille pericula numquam

Hunc talem videre diem. Michi proxima mentem

Ferque tuos oculos et toto pectore siste!

115

Namque tibi Apulia princeps invictus ad ipsam

Parthenopem rediens quo gestu intraverit urbem

Quaeve suo dederit merito condigna nepoti

Gaudia describam, calamis non debita nostris

Caetera praeteream: cantu maiore videntur

120

Digna. Sed haec nostra pro consuetudine ponam,

Quo tibi nota magis pia mens sit principis et quo

Res tua fixa loco melius dignoscere possis.

Principio regum et sceptri pater optimus unus,

Cui celsa imperio parent tot regna patentque

125

Sidera et ingentes famulantur in equore fluctus,

Principibus caram veniens Alfonsus in urbem

Parthenopem, fervent laetis cui viscera rebus,

In medio heroum graditur cum laude duorum:

Scilicet hic dextrum princeps latus occupat, alter,

130

Dux Calabrum, signo genitore iubente sinistrum.

Inter cara duos prius est ostensa voluntas

Deque animo sincerus amor vel lis pia, dum se

Invitant reges et dum meliore videtur

Quisque loco properasse suo sociumque benigno

135

Cedendo superasse animo gestuque priore

Vicisse et pulchro dudum hoc certasse duello.

Non tam leta olim vidit sua gaudia Phebus

Architenens faretramque gerens avidusque capelle

Ideo sub monte ruens, dum cursitat ardens

140

Ad praedam et preda demum cum laude retenta,

Quantum hic Alfonsus, cari dum clara nepotis

Ora videt magnique sui pia pectora nati,

Leticia ingenti letus sua lumina pascit:

Nunc oculos nato, nunc ora decentia volvit

145

Navarre genito primo, proceresque ducesque

Stant ante et retro omnes pulchro ordine iuncti.

Hic musae cithareque sonant, genus omne tubarum

Prosequitur cantusque ingens ingentia pulsat

Sidera et ethereo complentur carmine silvae.

150

Non Priamus quondam tantum sua gaudia letus

Inter tot natos atque inter Pergama felix

Duxit, et ornatos non tantum Roma triumphos

Dum vicere hostes, sua castra et menia, cives,

Quantum hodie Alfonsus; postquam hic insignia vidit

155

Regia et extensos multa dulcedine ludos,

Inclitus optatam princeps defertur in urbem

Inque sua tandem comitatus saede quievit.

Quanta hic Alfonsus fecit convivia magnus,

Quosve dedit sumptus et quos per menia ludos,

160

Quosve neoptolomos tribuit quaeve optima rursus

Praemia militibus, longum esset scribere, longum

Dicere; ut haec habeas, extremis omnia duxit

Rebus et ad summum complevit gaudia finem,

Vt iam si vellet posset Fortuna minari,

165

Quae raro letis mansit secura triumphis.

Non locus absque suo, non sunt sine moenia ludo,

Omnia festa patent, felicia quaeque nitescunt

Principis ante oculos, proceres ante ora recurrunt.

Quisque studet servire animo et servire labore

170

Obsequioque placere suo primusque videri

Servitio et primus sub cara mente notari.

Sic iubet Alfonsus, sic digerit omnia magnus,

Caetera magna facit, magno placitura nepoti.

O quam clara tuis laus laudibus addita, quantum

175

Ornarunt primos animi spetiosa favores

Et quantum antiquos nova gesta, Alfonse, triumphos!

Hic multum Siculos rebusque animoque iuvabat

Navarre princeps magnus, quia vel tulit illum

Magnanimum sors laeta virum fortemque piumque

180

Vt quoscumque pius clemensque videret, amaret,

Vel quia stirps regum felix atque inclita quondam

Trinacriae regina fuit genitrix sua Blanca,

Coniuge Martino Sardorum bella sequente,

Sceptra gerens regnique sui pia iura tenebat.

185

Non vult sceva viros longis Fortuna diebus

Tranquilla in terris aut leta vivere pace,

Sed repetit quodcumque suum concessaque dudum

Munera restitui scevis exclamat in armis.

Hic mos ante Vrbem, mos hic ante ardua Troie

190

Menia et imperium Priami sceptrumque parentum

Antiquum et demum quae sunt ante omnia terris

Fortune instabili semper fuit: omnia tollit

Quae dederat, ludensque iterum sublata parumper

Concedit, facilesque suos ostendit ocellos

195

Ad multos male fida iocos rursusque volutat

Mentem, oculos, vultum, fugiens, firmissima nulli,

Mille venit gladiis et centum obiecta ruinis.

Magnus apud Sardos quae sunt rex optima bello

Fert secum puppesque armis et milite complet;

200

Sed postquam infausto veniens sub sidere princeps

Ardentes equitum turmas peditumque catervas

Explicat in terris traxitque a navibus omnes

Contra hostem vires, scevique insignia Martis

Ac ferrum et clipeos posuitque in monte canoras

205

Bellantesque tubas septasque in milite letas

Fulgentesque aquilas et demum flebile vicit

Structis ordinibus bellum Sardosque fugavit,

Heu, heu, non merita clausit sua lumina morte

Et ruit ante diem fatisque urgentibus ipsis,

210

Bellicus a nostra victor tellure recessit

Diviciasque orbis caecas sceptrumque reliquit,

In caelum aspiciens inque aurea sidera currens,

Vnde pedem tulerat, terrarum obscura subintrans.

Non parcunt ducibus, non regibus impia parcunt

215

Funera, sorte pari veniunt ad quaeque sorores

Stamina, nec magnos horrent extinguere vultus.

Sic visum placitumque Deo: manet ultima nostros

Scripta dies gressus, hora implacabilis omnes

Contrahit incursus et certo fine cohercet.

220

At percussa suum postquam regina maritum

Flevit et exequias sollemni carmine dixit

Cumque piis flammis consumpsit caerea centum

Terque iterum centum niveis hastilia villis,

Complevitque sacro tociens altaria fumo

225

Et cum magnanimo sollemnia caetera sumptu,

Qualia funeribus regum prestanda videntur,

Incepit populis subito dare iura sicanis

Et sanctam studiis meritisque ostendere pacem;

Se struit in leges et leges optima condit,

230

Quales Romanis dedit olim Graecia nudis

Aut quondam quales calami posuere Ligurgi.

Non sunt in terris firmae cum sidere sortes,

Protinus adverso turbantur prospera vento

Dulciaque apposito miscentur queque veneno;

235

Non statuas uno pingit Fortuna colore,

A non constanti didicit se volvere luna,

Ocia nostra suo veniunt obiecta labori

Et firmam nulli concedunt fata quietem.

Namque alter veniens regni iurisque magister

240

Non maiestatem domine, non principis horret

Iussa sue sceptrumque pari vult iure tenere;

Inter magna duos orta est discordia et ingens

Congeritur terris crudeli funere bellum:

Alter se populis, ducibus fovet altera sceptrum.

245

Hunc tandem evictum princeps per proelia cepit

Et captum in vinclis fido custode tuetur.

Non tibi plebeias tribuit victoria laudes,

Nec parvos habuit tua virtus leta triumphos,

O morum spetiosa parens, o cognita terris

250

Virtutum preciosa fides, regumque ducumque

Laus, decus et splendor, nostrae regina salutis,

Nomine, Blanca, tuo, fausto clarissima partu,

O felix mater, felix o principis una,

Vna iterum felix! Quae terris femina tantas

255

Pectore concepit vires? Quae femina laurus

Apposuit capiti tantas? Non Caesar in armis

Consul apud Gallos tantos accepit honores,

Nec Marius tantos. Alto dignissima sceptro,

Armorum praestans studiis, dux optima belli,

260

Dux gentis generosa tuae, comitumque ducumque

Imperiique decus magni, par sola Camille,

Qua non italicis melior fuit altera terris,

Vnde tibi tantos tribuit sapientia mores,

Vnde animos tantos? Lustrat prudentia corpus

265

Vndique magna tuum; belli nil defuit armis

Nilque pudicitiae, soli sunt omnia menti

Munera magna tuae, quae vix concessa videntur

Principibus raroque aliis per secula centum.

Interea a populis magno conscriptus honore

270

Victor aragoneus princeps Fernandus habetur:

Hunc leges et iura vocant ad sceptra suumque

Imperium et firmum valido sub pectore robur.

At regina suo quamvis genitore vocante

Navarram peteret, Siculos per bella fideles

275

Non parvo secum semper servavit amore:

Hos colere officiis rebusque opibusque iuvare

Nititur atque absens absentes mente tenere.

Hac igitur merita potuit ratione Sicanos

Filius a tanta veniens genitrice fovere,

280

Quos quondam rigidi per mille pericula Martis

In bello pendens sapiens sua mater amavit.

Hic pius, hic clemens, omni hic virtute refulget

Inclitus et secum magnus gerit omnia regum

Munera, quem multa dicunt cum laude misertum.

285

Haec virtus animos ad caeli sidera et ipsas

Concessas nobis divino munere sedes

Ducit et ethereos haec dat sperare triumphos

Et rigidos populos firma sub lege teneri

In terris: quocumque trahas, quocumque repellas,

290

Lumine mentis eunt et quae sunt optima complent.

Quo te mira magis moveant, quo munera nulli

Magno concessa Deo tua pectora pungant

Dentque fidem nostris maioraque pondera verbis,

Huc oculos, aures verte, urbs, huc, optima, mentem

295

Et que spiritibus tantum sunt danda beatis

Accipe et, o felix, sub tanto principe gaude!

Francorum princeps quondam Lodovicus, honestam

Dum vitam in terris ageret sceptrumque teneret,

Hoc est divino donatus munere sanctus,

300

Vt qui stirpe sua recta ratione niteret

Regalique domo, qui non medicabilis ulla

Arte viget morbus colloque et gutture crescit,

Hunc posset sacro curare in carmine morbum

Et testudineam penitus dissolvere carnem

305

Fecundam in partu sobolemque abolere futuram,

Ne cum tabe sua rursus viciata tumescat.

Navarre princeps, Francorum a sanguine currens,

Hac inter reges prisca virtute nitescit

Et tulit auxilium multis multisque salutem

310

Hosque omnes sanat digitis et carmine morbos.

Quantum hic auxilio, quantum hic pietate refulget

Audisti, supraque nihil super esse videtur,

Nec locus alter adest, ultra quo tendere possis.

Hic poterit tantos solus curare dolores

315

Mestitiamque tua penitus depellere mente

Et morbos curare omnes luctusque levare;

Hunc adeas regem lacrimis, hunc, optima, poscas

Carminibus precibusque piis et pectora tandem

Da pedibus tua fixa suis, requiemque modumque

320

Vulneribus pete, mesta, tuis: post tempore parvo

Venturum aspicies quodcumque poposceris, omnem

Leticiamque animo, nervis membrisque salutem.

Hunc cole perpetuis meritis, hunc leta triumphis

Accipe, mutandis sit nulla occasio rebus,

325

Quin tu materiam tollas causamque repellas

Servitio et grata teneas cum mente favorem.

Haec tua summa quies, haec est medicina dolori

Certa tuo! Accelera, tua res firmissima voto

Fertur et in tuto felix latet anchora portu".