Panormita Hermaphroditus 1

Reference basis text: D. Coppini, 1990

Editing of the digital edition: Ketty Peruch

Other sections


1. quod spreto vulgo libellum
aequo animo legat, quamvis lascivum,
et secum una priscos viros imitetur

Si vacat a patrii cura studioque senatus,

      Quicquid id est, placido lumine, Cosme, legas.

Elicit hoc cuivis tristi rigidove cachinnos

      Cuique, vel Hippolyto, concitat inguen opus.

5

Hac quoque parte sequor doctos veteresque poetas,

      Quos etiam lusus composuisse liquet,

Quos et perspicuum est vitam vixisse pudicam,

      Si fuit obsceni plena tabella ioci.

Id latet ignavum volgus, cui nulla priores

10

      Visere, sed ventri dedita cura fuit;

Cuius et hos lusus nostros inscitia carpet:

      O, ita sit! Doctis irreprehensus ero.

Tu lege tuque rudem nihili fac, Cosme, popellum;

      Tu mecum aeternos ipse sequare viros.

 

2. ad semet ipsum loquitur et respondet

Cosmus habet dios et lectitat usque poetas:

      Quid studium turbas, rauce poeta, suum?

Cosmus habet lautas epulas: quid oluscula coenat?

      Vna quidem ratio est et studii et stomachi.

 

3. ad Cosmum, virum clarissimum, de libri titulo

Si titulum nostri legisti, Cosme, libelli

      Marginibus primis, Hermaphroditus erat.

Cunnus et est nostro, simul est et mentula, libro:

      Conveniens igitur quam bene nomen habet!

5

At si podicem vocites, quod podice cantet,

      Non inconveniens nomen habebit adhuc.

Quod si non placeat nomen nec et hoc nec et illud,

      Dummodo non castum, pone quod ipse velis.

 

4. ad matronas et virgines castas

Quaeque ades, exhortor, procul hinc, matrona, recede;

      Quaeque ades hinc pariter, virgo pudica, fuge:

Exuor, en bracis iam prosilit inguen apertis

      Et mea permulto Musa sepulta mero est.

5

Stet, legat et laudet versus Nichina procaces,

      Assueta et nudos Vrsa videre viros.

 

5. de Vrsa superincubante

Quum mea volt futui, superincubat Vrsa Priapo:

      Ipse suas partis sustineo, illa meas.

Si iuvat, Vrsa, vehi, moveas clunemque femurque

      Partius, aut inguen non tolerabit onus;

5

Deinde cave reduci repetas ne podice penem:

      Quamvis, Vrsa, velis, non mea virga volet.

 

6. de Corvino, vinum accurate custodiente,
non uxorem

Corvinus vegetem custodit clave seraque;

      Non cohibet cunnum coniugis ille sera.

Zelotypus vegetis, cunni sed prodigus ille est:

      Haustu nam cunnus non perit, illa perit.

 

7. epitaphium Pegasi claudi paediconis

Si vis scire meum nomen votumque, viator,

      Pegasus hac ego sum claudus humatus humo.

Vota deinde scias, nomen quum sciveris; audi,

      Sic desyderio tu potiare tuo:

5

Quum paticum quemquam paedicaturus ephebum es,

      Illud in hac tumba, quaeso, viator, agas

Atque ita mis animas coitu, non thure, piato:

      Scilicet hanc requiem Manibus, oro, dato.

Hoc apud infernas genus est leniminis umbras

10

      Praecipuum, prisci sic statuere patres:

Quippe ita Chironis cineres placabat Achilles,

      Sensit et hoc podex, flave Patrocle, tuus;

Gnovit Hylas, patrio percisus ab Hercule busto.

      Tu mihi maiores quod docuere lita.

 

8. de Vrsae tentigine et naso

Si multus multae est nasus tentiginis index,

      Vrsae tentigo tenditur usque pedes.

Quin si multa ampli nasi tentigo sit index,

      Nasus ad usque tuum tenditur, Vrsa, genu.

 

9. ad Cornutum respondet
quare relicta Etruria tristior sit

Quaeris ab unanimi, dulcis Cornute, sodali,

      Cur videor licta tristior Etruria,

Cur lusus abiere iocive et pallor in ore est,

      Muta quid hic subito facta Thalia mea est.

5

Pene potens agit hic Gallus, qui cruscula solus

      Quaeque velit, solus basia quaeque velit;

Is sibi habet quodcunque natis vel podicis urbe est,

      Quicquid et e Tuscis aut aliunde venit;

Munera dat, Chroeso numato qualia sat sint,

10

      Muneribus blandas adiicit illecebras;

Inde edicta suis scribit quasi praetor ephebis:

      "Ne sine te tangi, ne sine te subigi";

Non potes ergo loqui puero, ni indulgeat ille,

      Ni velit is, puero non potes ipse frui.

15

Tu contra ingenuas mulieres, tu quoque servas,

      Tuve bonas vexas inguine tuve malas;

Vix tibi quae natum sacro de fonte levavit,

      Vix sacra vixque soror, vix tua tuta parens;

Tu futuis viduas, futuis nuptasve maritasve

20

      Et tibi vis cunni quicquid in urbe manet.

Tu tibi vis igitur tota quid mingit in urbe,

      Ille sibi tota quicquid in urbe cacat.

Et mihi quin etiam iam constat mentula, qualem

      Qui superat certe non homo, mulus erit;

25

Et mihi nimirum constant viresque vicesque,

      Quales qui vincit non homo, passer erit:

Cur mihi non igitur futuendi copia fiat,

      Nec sit quae coleos hauriat ulla meos?

Quare, agedum, nobis de partis cede puellam

30

      Aut unam aut unam tu mihi quaere novam.

Tunc me conspicias laetum lautumque licebit,

      Candida tunc pulchrum nostra Thalia canet.

 

10. in Mathiam Lupium claudum maledicum

Nescio quis nostram fertur carpsisse Camenam:

      Si non decipior, Lupius ille fuit.

Illa sibi solita est nimium lasciva videri;

      Confiteor: vitae congruit ergo suae.

5

Est vir is obscenus, nostrae est lascivia Musae,

      Illa levis versu, moribus ille levis.

Adde quod id monstri pedibus non ambulat aequis,

      Imparibus constat nostra Camena modis.

Si culpat versus, et se culpare necesse est:

10

      Si sapis, ergo, tace, prodigiose senex.

 

11. in eundem loripedem

Dic mihi, cur longo, Lupi, vestiris amictu?

      An vitium surae vis operire toga?

Nil agis, o demens: humeri latera atque moventur

      Vt tumida nullo remige lembus aqua.

 

12. in Mamurianum, postremae turpitudinis virum

Si tot habes scapula penes quot sorpseris ano

      Et perfers, vincis, Mamuriane, boves.

 

13. in Lentulum mollem, elatum
et postremae turpitudinis virum

Solus habes nummos et solus, Lentule, libros,

      Solus habes pueros, pallia solus habes,

Solus et ingenium, cor solus, solus amicos:

      Vnum si demas, omnia solus habes.

5

Hoc unum est podex, quem non tibi, Lentule, solus,

      Sed quem cum populo, Lentule mollis, habes.

 

14. Lepidinus ab auctore quaeret
cur qui semel paedicare coeperit
haudquaquam desistit

Cur qui paedicat semel, aut semel irrimat, auctor

      Nugarum, nunquam dedidicisse potest?

Imo Brito et Bardus, cum vix gustaverit, ultro

      Certat in hoc ipsas vincere amore Senas.

5

Parthenope Gallis cedit, Florentia Cimbris,

      Si semel iis puerum sors tetigisse dedit!

 

15. ad Lepidinum responsio
et quare ursus cauda caret

Accipe ridiculam, dulcis Lepidine, fabellam,

      Et quae quod poscis dissoluisse queat.

Fertur ab orticola divam quaesisse Priapo

      (Seu Venus in dubio est, seu dea Flora fuit)

5

Cur, quum velentur quasi quaeque animalia cauda,

      Vrsus non cauda membra pudenda tegat.

Ille refert: "Escam cupide dum quaereret ursus,

      In tempestivos incidit ille favos;

Nec comedit primum, licet ipse famelicus esset,

10

      Quandoquidem merdas credidit esse favos.

At, stimulante fame, mox haeret, libat et instat:

      Mel sapit, et tandem non edit, imo vorat.

Rusticus advortit, properat, strepit; ursus obaudit

      (Rusticus is custos mellis et Argus erat).

15

Denique robusti cauda subnititur ursi

      Et trahit; ille novo non trahit ora cibo.

Pauperiem timet hic, timet hic de melle moveri,

      Ille suo perstat proposito, ille suo.

Verum adeo trahit hic, adeo hic contrarius obstat,

20

      Manserit ut stupida cauda revulsa manu".

Hic deus ortorum, dum subdere plura pararet,

      Arrigit, et pepulit mentula tenta deam.

Sic qui forte mares semel inclinaverit, idem

      Haud facinus coeptum destituisse potest.

 

16. in Mathiam Lupium

Annua publicitus tibi larga pecunia, Lupi,

      Solvitur: et pueris quot legis ipse? Tribus!

 

17. in eundem litterarum ignarum

Inde tui libri sint, inde scientia, Lupi:

      Qui non desipiat, mallet habere libros!

 

18. laus Aldae

Aldae oculis legere domum Charitesque Venusque,

      Ridet et in labiis ipse Cupido suis.

Non mingit, verum si meiit, balsama mingit;

      Non cacat, aut violas, si cacat, Alda cacat.

 

19. ad Coridonem ardentem Quintium,
turpem et deformem puerum

Quintius is, Coridon, quem vesanissime flagras,

      Siccior est cornu pallidiorque croco;

Aridus in venis extat pro sanguine pulvis

      Deque suo gracili corpore sudor abest;

5

Aethiopi peribet gens concubuisse parentem

      Atque ideo gnatos edidit illa nigros;

Si risum elicias, rictum inspicies sibi qualem

      Prodit in aestivo tempore cunnus equae;

Si buccam olfacias, culum olfecisse putabis,

10

      Verum etiam culus mundior ore suo est;

Mentula perpetuo tibi quam contracta iacebit,

      Tu sibi dumtaxat basia fige semel!

I procul hinc, Quinti, foedum putensque lupanar,

      Atque alio quovis ista venena feras!

15

Quis numeret quot hians absorpserit inguina podex?

      Quot naves siculo littore Scylla voret!

Ipse palam patitur (pudet heu!) muliebria cuivis,

      Ipse palam tota prostat in urbe puer.

Qui puerum hunc igitur quit paedicare, profecto

20

      Is poterit rigidas supposuisse feras!

 

20. in Hodum mordacem

Hodus ait nostram vitam non esse pudicam:

      E scriptis mentem concipit ille meis.

Non debet teneros Hodus legisse Catullos,

      Non vidit penem, verpe Priape, tuum.

5

Quod decuit Marcos, quod Marsos quodve Pedones,

      Denique quod cunctos, num mihi turpe putem?

Me sine cum tantis simul una errare poetis,

      Et tu cum vulgo crede quid, Hode, velis!

 

21. ad Baptistam Albertinum de Vrsae luxuria

Comis es et totus pulcher totusque facetus,

      Litterulis totus deditus ingenuis

Atque Albertorum claro de sanguine cretus,

      Nec morum quisquam est nobilitate prior;

5

Cum placeas cunctis raris pro dotibus, idem

      Tu mihi pro vera simplicitate places.

Veridicus cum sis et apertae frontis amicus,

      In parili nostro casmate dic quid agas:

Si mihi sint epulae totidem, quot in alite plumae,

10

      Vno luxurians has edet Vrsa die;

Si mihi sint totidem vegetes, quot in aequore pisces,

      Vno subsitiens ebibet Vrsa die;

Si mihi sint totidem loculi, quot littore arenae,

      Hos omnis uno depleat Vrsa die;

15

Si mihi sint totidem libri, quot in aere pennae,

      Hos omnis uno foeneret Vrsa die;

Si mihi sint totidem penes, quot in arbore rami,

      Hos omnis uno sorbeat Vrsa die.

Denique si nasis essem, Baptista, refertus,

20

      Hos faetore omnis imbuet Vrsa suo!

 

22. ad Quintium quomodo possit arrigere

Ad non dilectas, Quinti, tibi mentula tenta est,

      Si tibi iocunda est, non potes arrigere.

Qui volt posse, suum digitos intrudat in anum:

      Sic perhibent Helenae concubuisse Parim.

 

23. ad Minum quod libellum castrare nolit

Mine, mones nostro demam de carmine penem:

      Carmina sic cunctis posse placere putas.

Mine, meum certe nolim castrare libellum:

      Phoebus habet penem Calliopeque femur.

 

24. epitaphium Horiectae Senensis
puellae bellissimae ac moratissimae

Postquam marmoreo iacet hoc Horiecta sepulchro,

      Ipsa deum credam numina posse mori.

Non fuit absimilis forma aut virtutibus ipsis

      Caelitibus, Senae gloria magna suae.

5

Heu heu, non probitas species aut unica quenquam

      Abs inclementi demere morte potest!

Quod si clara deos faciat mortalia virtus

      Corpora, si caelum simplicibus pateat,

Non dubitem, per vim modo non sibi iura negentur:

10

      Deiiciet supera sede puella Iovem.

 

25. epitaphium Baptistae virgunculae
sororis Horiectae

Hic tumulus, longe tumulo felicior omni,

      Baptistae auricomae virginis ossa tegit.

Dulciter haec agili pulsabat cymbala dextra

      Movit et artifices saltibus apta pedes,

5

Omnibus et cantu plus quam Philomena placebat;

      Matre quidem pulchra pulchrior illa fuit;

Indolis egregiae, minimo pro errore rubebat,

      Sparsa rubore placens, fusa rubore decens.

Quum satis haec fecit naturae luce suprema,

10

      Transierat vitae vix duo lustra suae.

 

26. in Mathiam Lupium paediconem

Ergo tua, Lupi, si pascitur Hisbo culina,

      Cur non obsequitur iussibus ille tuis?

Etsi grammatica instituas hunc arte magister,

      Cur tibi dat tenera verbera crebra manu?

5

Nescio Thiresiae sortes, nec aruspicis artes,

      Sed coniectura hoc et ratione scio:

Qui nocte est facilis, durus sit luce necesse est;

      Quem non paedicas est tibi morigerus.

 

27. ad Sanctium Ballum,
versuum suorum cultorem

Sancti, nugarum lector studiose mearum,

      Cui plus quam satis est nostra Camena placet,

Desine mirari versus quos inter edendum

      Edimus, aut hora carmina lusa brevi.

5

Testis es ut, quum iam versu defixior essem,

      E digitis calamos subtrahat Vrsa meis;

Carmina iam nosti strepitu persaepe foroque

      Condita sint medio qualiacunque legis:

Cum platea dubius peterem verbumque locumque

10

      Factus sum monitu certior ipse tuo;

Verum adeo longe me diligis, ut tibi vatis

      Thraicii videar concinuisse lyra.

Si qua tamen nostrae dederit sors otia pennae

      Et me tranquilla scribere mente sinat,

15

Est animo versus quos nulla oblitteret aetas

      Conficere, ingenii ni mihi vana fides.

Interea felix et amans, mi Balle, valeto,

      Fiant et parcae ferrea fila tuae,

Et tua crudelis deponat Masia fastus,

20

      Atque iterum felix, compatriota, vale.

 

28. Lauridius ad auctorem
de flagrantissimo amore suo

Me vexat perusinus amor vincitque senensem.

      Heu capit, heu vexat me perusinus amor!

Collibeat summo proles perusina tonanti,

      Grata foret superis stirps perusina deis!

5

Karolus, insignis forma natoque decore,

      Me tenet et tenero sub pede colla premit.

 

29. ad Lauridium responsio de amore suo

Vt lubeat perusinus amor te verset et angat:

      Me mea senensis Lutia nympha capit.

Gens tibi gensque Iovi placeat perusina superno,

      Me mea dumtaxat nympha senensis amet.

5

Nil mortale tenet, divas et moribus aequat

      Et specie, et Iovis haec digna rapina foret.

 

30. Sena civitas Etruriae loquitur
et Iovem orat ut saltem sibi Lutiam nimpham
servet mortalitatis expertem

Iupiter, omnipotens et clementissime divum,

      Exaudi fundit quas tua Sena preces.

Iusta precor: iustas audi, iustissime, voces

      Vrbis, et, o, miserae commiseresce, deus!

5

Postquam me affligi tantorum morte virorum

      Et nuruum placuit, vivat alumna precor;

Vivat alumna precor, quam scis prolixius unam

      Mater amem: stabile est matris alumna decus.

Nympha diu superet, patriae faustissima proles:

10

      Est honor et dos, spes, gloria, fama mei est.

Vt peritent cuncti et maneat modo nympha superstes:

      Damna potest patriae restituisse suae.

Si vivit, mecum est virtus, victoria, mos, pax,

      Nobilitas et cum nobilitate salus.

15

Sin migrat, sane cuncta haec et plura peribunt:

      Mors sua mors nobis omnibus acris erit.

Non amor aut cultus, nec erit iocus ullus in urbe,

      Plausus nec risus, laeta nec ulla dies;

Gymnasium pariter solvetur, gloria Senae,

20

      Quod mea iocundo lumine nympha tenet.

Credite vos, superi, celebris curate puella

      Vivat: longaevo est digna puella die.

Diique deaeque, iterum moneo, servate puellam,

      Et sinite Etruria stet decus urbe suum.

25

Credite, si nigrae truncent sua pensa sorores,

      Ingens caelicolis pugna deabus erit,

Suscipiet siquidem caelestis regia nymphen

      Atque opus est proprio cedat ut una polo:

Aut sibi promeritae decimum statuetis Olimpum

30

      (Nympha quidem caelo est Lutia digna novo),

Aut pellat quamvis propria de sede necesse est

      (Digna quidem caelo est Lutia nympha suo).

Dicite vos, caelum si pro virtute secutae

      Sitis: an ulla poli munere digna mage est?

35

Nulla fuit vestrum, veniam date, purior illa,

      Moribus, ingenio vel pietate prior.

Denique centenos operam date victitet annos,

      Neu cedat vestris mors sua forte malis.

Ergo simul, divae, mecum exorate tonantem

40

      Vt praestet nymphae tempora longa meae.

 

31. ad Cosmum Florentinum virum clarissimum

Quam modo sensisti si non tibi grata fuit vox,

      Cosme, nihil miror: Sena locuta fuit.

 

32. epitaphium Catherinae puellae ornatissimae

Hoc iacet ingenuae formae Catherina sepulchro:

      Grata fuit multis scita puella procis.

Morte sua lugent cantus lugentque choreae,

      Flet Venus et moesto corpore moeret Amor.

 

33. in Mamurianum Tuscum penisuggium

Tuscus es, et populo iocunda est mentula tusco;

      Tusculus et meus est, Mamuriane, liber.

Attamen e nostro praecidam codice penem,

      Praecidam simulac, Mamuriane, iubes:

5

Nec prius abscindam, nisi tu prius ipse virilem

      Promittas demptam suggere nolle notam.

 

34. ad Amilum paediconem

Hunc paedicato qui portat, Amile, tabellam,

      Et referas quae sit pulchra tabella magis.

 

35. de villico stulto Aldam basiante

Porticus insignem facie dum sustinet Aldam,

      Villicus incautae basia rapta dedit.

Hunc vulgus stolidum credit, sed stultius illo est

      Volgus. Me miserum, quam bene, stulte, sapis!

5

Cum liceat stultis impune suavia nymphae

      Figere, dii facerent stultus ut ipse forem!

 

36. in Mathiam Lupium paediconem

Lupius, indoctum dum paedicaret ephebum,

      Dixit: "Io, clunes, dulcis ephebe, move!".

Hic ait: "Id faciam, verbo si dixeris uno".

      Ille refert: "Ceve! Diximus, ergo move!".

 

37. epitaphium Sanzi Ligoris,
belli ac domi praecipui viri

Temporibus luteis in me romana refulsit

      Virtus prisca, domi militiaeque simul.

Nomen erat Sanzus, clara de stirpe Ligori:

      Sarcophago hoc tegitur corpus, at umbra polo est.

 

38. ad Pontanum Pollam semideam ardentem,
pro quo vehementer orat

Si vacat, Aoniis o vir pergrate Camenis,

      Accipe quid pro te lingua animoque precer:

Vt tibi dent annos superi (dignissimus aevo es,

      Dignior est digno candida Polla viro),

5

Et tibi sit facilis tenera cum matre Cupido

      (Dignior est tenerae Polla favore deae),

Et visens nullo possis, Pontane, videri,

      Dummodo semidea tu videare tua,

Atque anus enervis quae semper murmurat in te

10

      In fontes, urnae pondere tracta, cadat;

At via declivis fieri planissima possit,

      Sentiat et gressus semper amica tuos;

Etsi dulce canas, possit vox ipsa videri

      Dulcior, et credat suavius esse nihil,

15

Inque dies crescat calor hic, et possit amare

      Strictius hic illam, strictius illa virum,

Et tibi iam possit nymphe praeclara videri

      Tindaris, ac illi tu videare Paris;

Hispidus actutum queat expirare maritus,

20

      Ni deus ortorum vir sit, ut esse putas;

Sive sit ipse deus, seu non, tamen ipsa maritum

      Te fingat, tecum seque cubare putet;

Et tibi contingat demum inclusisse labellis

      Et linguam et dominae sustinuisse femur.

25

Si forte unanimis pro me, Pontane, precari

      Atque vicem votis reddere forte velis,

Id, precor, assidue noctuque diuque precare,

      Vt sit deformis nulla superstes anus.

Sit tibi nil mirum si inculta et dissona mitto

30

      In risu et medio carmina facta ioco!

 

39. in maledicum

Est qui me coram meque et mea carmina laudet

      Et me clam laniet, meque meosque sales.

Obticeat, ni se laniavero clamve palamve

      Inque suas maculas ipse trilinguis ero.

 

40. ad Crispum, quod suas laudes
intermiserit rustico cacante

Arbor inest medio viridis, gratissima, campi,

      Limpidus hinc constat rivulus, inde nemus.

Hanc avis adventat pulchraque sub arbore cantat,

      Lenitur sonitu lucus et unda suo.

5

Hic de more aderam, versus dictare parabam,

      Astiterat calamo Clio vocata meo.

Crispe, tuos coepi sanctos describere mores,

      Quive vales prosa, carmine quive vales,

Vtque tua summus sis civis in urbe futurus,

10

      Vt meritum virtus sitque habitura suum.

Rusticus interea satur egesturus in herba

      Se fert; contigua pallia ponit humo,

Mox aperit bracas, coleos atque inguina prodit,

      Leniter et nudas verberat aura nates;

15

Inflectit genua ac totum se cogit in orbem,

      Imposuit cubitos crure manusque genis;

Postera iam talos contingere crura videntur,

      Se premit et venter solvitur, inde cacat;

Tunc ex vocali ventosa tonitrua culo

20

      Dissiliunt, strepitu tunditur omnis ager.

Excutior, calamus cecidit, dea cessit in auras,

      Ad crepitum trullae territa fugit avis.

Deprecor ut primas plantes, male rustice, vites,

      Postmodo, sat sitiens, non sua vina bibas;

25

Rustice, sulcatae summittas semina terrae,

      Nec panem, esuriens, nec, miser, esse queas.

Ergo vale et tum, quum concinna reverterit ales,

      Iam pergam laudes scribere, Crispe, tuas.

 

41. de precibus pulchra Homeri fictio

Ite Preces, gnatae magni Iovis, en praeit Ἄτης,

       Ἄτης quae vobis praevia monstrat iter.

Si multum validis Nocumentum passibus anteit,

      Ite citae, lippae loripedesque Preces.

5

Ivit Ate, cuivis omnem nocitura per orbem,

      Ite citae vestris gressibus, ivit Ate.

Est florentina celeber tellure poeta,

      Quem numerat genitis sicilis ora suis.

Illius ex lepido cantant Heliconides ore,

10

      Illius ex digitis pulsat Apollo chelim.

Non peperit Latium, non Graecia, mille per annos,

      Eloquio similem vel probitate virum.

Illi ego non parvo iampridem iungor amore,

      Iampridem nobis mutuus extat amor.

15

Hunc petite, hunc vigili vos offendetis in aede,

      Cantantem altisonis regia gesta modis.

Hunc igitur magni Iovis exorate puellae

      (Per si qua est scriptis fama futura suis)

Vt mihi concedat perrara epigrammata Marci:

20

      Illa libens relegam restituamque libens.

Si facilis, divae, coram venientibus extet

      Et meritus vobis exhibeatur honos,

Aeque adiutrices hunc exaudite rogantem,

      Sitis et huic placidae parque referte pari.

25

Quod si vos nihili faciat dureque repellat,

      Poscite confestim, turba repulsa, Iovem,

Hunc ut terribili Nocumentum voce sequatur

      Et damnas poenas detque luatque graves.

 

42. ad Cosmum virum clarissimum
de libri divisione

In binas partes diduxi, Cosme, libellum:

      Nam totidem partis Hermaphroditus habet.

Haec pars prima fuit, sequitur quae deinde secunda est:

      Haec pro pene fuit, proxima cunnus erit.

 

43. ad Cosmum virum clarissimum
quando et cui legere libellum debeat

Hactenus, o patriae decus indelebile, panxi

      Convivae quod post prandia, Cosme, legas.

Quod reliqui est, sumpta madidis sit lectio coena,

      Sicque leges uno carmina nostra die.