Matteo Zuppardo Alfonseis 7
Other sections


Postquam Alfonseis scripta est, urbs impia terris

Militibusque inimica suis suspectaque tantis

Fertur et in tantum processit perfida crimen.

Vndique aragoneis miscetur navibus equor

5

Ausonium, letoque fluit sub remige puppis

Regia et adversos pelagi tutissima fluctus

Sub duce ducta suo ratibusque superba ministris

Navigat hostilesque iterum defertur ad oras.

Nunc mare, nunc portus, nunc mestas circuit urbes,

10

Obvia nunc ratibus, positis nunc obvia turmis,

Dumque altas turres et fortia menia felix

Diruit, Alfonso semper dat leta triumphos;

Nocte dieque vigil magnoque accensa favore,

Huc illucque agitur vacuamque meatibus urbem

15

Obsidet. In magno servatur mesta dolore

Genua et afflicto mittit de pectore questus

Ingentes pariterque auris suspiria donat,

Navibus et turmis non officientia nostris.

Altera pars classis Teucros domitura superbos

20

Mittitur, et magni divisa potentia regis

In partes felix fortisque adducitur ambas,

Quamvis dimissis terra legionibus ante

Horrida cum signis posuissent castra falanges.

In quascumque procul sua mittit brachia currens

25

Occeanus terras, spatiosus semper et ingens,

Alveus in partes aeque dilabitur omnes

Inque procellosos abeunt paria equora fluctus;

Sic pater Alfonsus sua tendit brachia, sicque

Fortia delectis consistunt equora nautis

30

Castraque militibus, sua vasta potentia turmis.

Hoc tu forte prius vanum sub mente gerebas,

Genua, et Alfonsum belli sine laude putabas,

Quamvis nota tibi sua vis manifestaque virtus,

Consilia, arma forent, totusque resurgeret orbis

35

Principis offitio totque auxiliaribus armis.

Quid gemis, infelix? Cur quondam maxima ploras

Leticiamque tuis perdis singultibus et te

Tantopere affligis? Liceat gaudere parumper,

Si tot sceva tuos veniens Fortuna favores

40

Abstulit et letis posuit sua pocula rebus,

Offitio sic functa suo; sapientia tantos,

Quos pateris, merito potuit lenire dolores

Et morbos curare tuos luctusque iuvare.

Non modica est virtus laetae servare temonem

45

Sortis et in claro vitare pericula caelo

Atque in tranquillo componere lintea ponto;

Summa ea vis animi pollensque est pectus et ingens

Ingenium vitae primum componere mores,

Post tibi placatos sapienter reddere reges

50

Obsequiis pedibusque tuis atque annua census

Pondera sollicita quam primum exponere dextra,

Quo tua tuta quies, tua quo mens laeta futuro

Exeat, et rebus praesint pia sceptra secundis

Prima fronte tuis, nulloque errore trahantur

55

Pectora, mutatis cadem videare diebus.

Non decet ut multos facies gerat una colores:

Optima mens voto tantum depascitur uno.

Non gemitus lacrimeque pie potuere dolores

Abiecisse tuos, non suffectura venenum

60

Tollere quae magno mictis suspiria caelo;

Aurea conca potest, haec est medicina saluti,

Haec menti spes certa tuae. Cum debita Christo

Feceris, Alfonso praestes, miseranda, tributum,

Teque piamque humilem reddas fugiasque tumultus

65

Ingentesque animi motus et pectoris estus

Elatosque ad caelum oculos, quos, Genua, tecum

Adstantes animo non vis sedare superbo

At tu si obicias quondam per proelia regem

Magnanimum proceresque suos populosque ducesque

70

Ausonio superasse mari, quae carmina gestis

Non veniunt scribenda tuis, cum gloria nulla

Nec tibi partus honor? Quae tandem iniuria sceptris,

Quaeve suis tineam potuere afferre triumphis

Tempora, et Alfonsum bello maculare potentem

75

Caesareosque ipsos hoc ictos vulnere? Numquam

Navali bello capiti Victoria laurum

Praebuit, et ducibus nulla inde iniuria victis,

Nullaque res gestas titulosque industria laudes

Polluit; in primo consistit Gloria vultu.

80

Servatur solis ea laudum fabula nautis,

Qui, pedibus celeres atque altis funibus apti,

Antennas plenis potuere ascendere velis.

Non opus est ducibus, non fas est regibus artes

Has belli didicisse tuas, animoque tueri

85

Perdita imaginibus ducibusque nigerrima nostris

Et parvis que parva viris; at laurea pugnae

Reddita principibus, fuerint cum proelia terris,

Sunt ubi pro bello reges subeuntque labores

Ingentesque tenent recto moderamine turmas,

90

Ne qua parte suas diffusa potentia vires

Perdat et extremis nequeat succurrere rebus,

Cum laudum pompa magnos promittit honores

Et facit optatis cessisse pericula votis.

Hanc animo reges, hanc toto pectore certant

95

In gestis posuisse suis, hanc ordine multo

Nituntur per castra sequi, proceresque ducesque

Hortantur verbis, concedunt praemia dantque

Dona neoptolomis, currunt per proelia stantque,

Saepe suis hastas armis tenuere per hostes,

100

Nunc ducis offitio, nunc magni militis usi,

Dantque animos iterum, verbis et pectore bellum

Vincitur: haec regum capiti dignissima laurus

Ducitur, haec magnos concedit habere triumphos.

Quid tibi cum Tirio quove estis sanguine leti

105

Bellorum comites, inque omnia fata fideles?

Quo devincta animo sunt olim pectora? Quove

Inter vos pacto veniunt per federa leges?

Haec tua per populos decurrit Fama sicanos

Perque urbes Ligurum perque omnes horrida campos

110

Evolat Italiae fertque haec nova proelia gestis

Criminibusque adiecta tuis, fertque omnia secum,

Quae modo das Tiriis, modo das, turpissima, Teucris

Artibus arma tuis, si quae sunt vera fatentur.

Sola tibi fidei vestis pauperrima plaudit,

115

Caetera fumoso tollenda videntur ab igne.

I procul a nostro, crudelis vipera, cetu!

I procul, et sanctos fugiant tua crimina mores,

Ne vicina suos rabies tua pessima morbos

Misceat et populos offendat livida nostros.

120

Nil tibi cum Christo, non est sanctissima sedes

Nec facies sua magna tibi non cognita, tergo

Vulnera, non lateri manibusque asperrima sanctis

Et pedibus defixa suis; pulcerrima Ditis

Atria sunt tecum, suntque optima munera tecum,

125

Optima sed terris tristique infecta veneno.

I procul, et Teucros Tiriosque in pectore caros

Marmorea sub lege tene! Da federa, iunge,

Iunge tuos populos puppesque ad littora mitte,

Armaque perpetuis concede futura diebus

130

Et rescripta patrum decretaque caetera solve

Et votis da quaeque tuis! Satiata voluntas

Et tua mens terris caeli dignissima perdit

Praemia et aeterne damnat tua viscera morti,

Hic ubi perpetuo torquent te Tartara luctu.

135

Sic medicus, quociens egris conferre salutem

Desperat, quecumque velint dat pocula largus

Et quoscumque cibos, quae, cum concessa videntur,

Non procul adstantis mortis sunt signa futurae.

Non solum ante oculos quae sunt obiecta tuetur

140

Ipsa hominis docti pollens sapientia, verum

Quae procul a tergo longo sunt ultima tractu

Prospicit et rerum recto tenet ordine finem.

Aspice quot gemitus, quot tu, miseranda, subibis

Tormenta et meritas sub tanto principe penas!

145

Non caput extinctum gladio nimioque cruentum

Sanguine per terram, tantos cui Roma triumphos

Fecerat, in vultus tribuisset Caesaris olim

Ipse Tholomeus, si mesta pericula prudens

Caesareosque oculos prius inspexisset et ante

150

Perfida sub tenui posuisset lumina rima.

Non Paris, ardentes oculos et pectora quamvis

Coniugis argivae stimulo percussus amaret,

Ad patris imperium perituraque menia Troiae

Fluctibus aequoreis Helenam traxisset amicam,

155

Si patriae primum flammas clademque suorum

Ante oculos animi venturaque bella tulisset;

Ora Cleopatre fugeretque Antonius orbis

Divicias omnes, si quae post horrida frater

Coniugis abiecte posuit sibi proelia caute

160

Conspicuo mentis vidisset lumine primum

Et morti coniecta suae. Prudentia certos

Fert secum clipeos contraque pericula muros,

Insidias laqueosque omnes hominumque tumultus.

At tu cum Tiriis cumque hostibus, impia, Teucris,

165

Adversante tibi virtutum lege, recumbis

Stasque, sedes, recubas atque improba federa iungis.

Si quae scripta suis vates posuere libellis

Et quae codicibus legimus memorata fatemur

Vera, olim ausonio primum quam lictore classis

170

Sisteret Eneae, ventis turbantibus equor

Neptuni, Tiriae currens defluxit ad oras:

Hic tunc crudelem fugiens pulcherrima fratrem

Condebat Dido letam Cartaginis urbem.

Vt primum accepit vectos ad lictora Troes

175

Regina et pelago versas a turbine puppes,

Mente pia casus tantos miserata virorum,

Regem ipsum et socios comitemque recepit Achatem

In tectis thalamisque novis, atque optima lustrat

Auxiliis, pariterque dapes et pocula mittit

180

Navibus et gentem meritis conduxit amicam.

At Venus, in frigio flectens sua lumina nato,

Dum dubitat quo se divertant tempora fato,

Cum studio alterius nati dat pectore flammas

Regine atque animum magno complevit amore

185

Dardanio, penitusque ipsum de mente Sicheum

Abstulit: occlusum venis et sanguine scaevum

Dido tenet vulnus latitansque per ossa venenum,

Infelix lacrimas teneroque a pectore questus

Mittit et ardenti sua mens comburitur igni.

190

Non habet unde suos possit de corpore morbos

Pellere seu tantos animi lenire furores,

Quominus in teneras vigilans sua flamma medullas

Sceviat et medica possit mitescere cura.

Hos tandem ingentes animi miserata dolores

195

Totque graves luctus positasque in pectore flammas

Mitigat atque inter iunxit connubia Iuno

Dardanium Eneam et dominam Cartaginis ipsam,

Vota deum contra; gaudet pulcerrima Dido

Coniugio, et leti collaudant numina Troes

200

Hocque vocant sanctum, caelesti a sidere natum

Augurium, dant thura deis, dant vota precesque

Ad templum pariterque aris sua munera ponunt.

Omnia leta patent, Tirii et troiana iuventus

Miscentur crebrisque parant convivia mensis.

205

Heu, quam leta brevi spatio res clauditur et quam

Fata deum properant sortes mutare secundas!

Nulla diu felix mansit Fortuna, dieque

Interitura brevi variat pulcerrima vultus

Et ludos modo mesta suos, dat que optima tollit

210

Vno dona die. Nam postquam maximus haeros

Accepit somnis fraudes ne ferret Yulo,

Italiam subito sociis et classe parata

Ventorum auxilio temptata per aequora poscit,

Hospite cum terra misera Didone relicta.

215

Vt regina ducem summis a menibus ipsum

Dardaniamque videt portu discedere classem:

"Proh deus! Haec", inquit, "meritis sunt praemia nostris?

Haecque pie, hec magne redduntur munera menti?

Sic pater Ascanii, sic me delusit Achates,

220

Sic quoque falsus amor, sic me troiana iuventus?

Sic ego fallor?", ait, "Nulla est cum crimine virtus,

Non vitam ante oculos feret haec iniuria nostros.

Est modo dulce mori: non me despectus Yarbas,

Non me deceptam ridebit barbara tellus.

225

Namque ego dardanio feriam mea pectora ferro

Et mea promeritas capiet mens improba poenas".

Dixerat infelix, nudoque miserrima tandem

Incubuit ferro, vitamque in sanguine fudit.

Occurrunt famule, germana occurrit et omnis

230

Cartago; mestis completur vocibus aether.

Ex illo Tirii Teucros Teucrumque nepotes

Infestos hostes hostesque habuere penates,

Quin cum Romanis bellum gessere superbis.

Gaudebant tumidi Troum de sanguine Poeni,

235

Admixte quociens bellum tenuere falanges,

Aspera bella odiis olim crudelia, donec

Ipse Machammectus veniens componere sectam

Incipit et populos secta coniunxit amicos;

Lex eadem terris animum formavit eundem

240

Inque abeunt ventos odia, et pastore sub uno

Horrida perpetuam ceperunt proelia pacem.

At tu, criminibus totque artibus impia falsis,

Livida cui nostris mens est et mesta triumphis,

Quamvis in secta nondum videaris eadem,

245

Inter Dardanios, inter placidissima Poenos,

Dulcis amica sedes dasque hostibus arma, sagittas,

Ferrum, enses, cererem, clipeos, in litore naves,

Et demum quaecumque iuvant, contra omnia laegum

Imperia et veterum contra pia iura parentum.

250

Te merito afflictam terris dux impiger urget

Pichius et posite circum sua castra falanges,

Et merito fortes tua torquent menia puppes!