Panormita elegiae variae

Reference basis text: A. Cinquini, R. Valentini, 1907; F. Marletta, 1941

Editing of the digital edition: Ketty Peruch


1.

Qui sine labe meam maculasti carmine vitam

      Si legis hoc carmen, carmine liber ero;

Da, precor, intentas nostris sermonibus aures,

      Da faciles animos, corda benigna mihi.

5

Musa Syracusio cantu si laeserit hostes,

      Iuro tibi nullum crimen inesse sibi.

Causa sui iusta est, iustissima sumpsimus arma

      Iustus et armavit corpora nostra dolor.

Nec mihi coepta lis est † † irritor in armis

10

      Inque caput nostrum mille ruere manus;

Mille sagittarunt durae mea terga sagittae

      Obsiditque meam gens inimica domum.

Vndique erant hostes, clamor resonabat in auras

      Vix poteram clausa liber abire domo.

15

Quid facerem? dic ipse meos qui crimine versus,

      Inficis et nostris hostibus addis opem.

Vin patiar nostras, everti funditus aedes?

      Hostibus ipse meis vin reserare fores?

Vin patiar nostros violari turpiter agros,

20

      Vin sine caede meam presserit hostis humum?

Opto ego sim potius rapidis lacerandus ab ursis,

      Viscera nostra prius torva leaena voret:

Opto prius lanient corpus sine fine volucres,

      Quam tantum tantum dedecus ipse feram.

25

Iuppiter in patrem sumpsit crudeliter arma,

      Fertur ob hoc Latiis is latuisse iugis.

Mutua Thebani senserunt vulnera fratres,

      Hinc subit Stygias alter et alter aquas.

Sic furor armavit geminas in caede sorores,

30

      Saeva parens puerum vulnere truncat Ithim.

Ergo ego perpetiar vilem sine pectore turbam

      Quae mihi stat nullo sanguinis acta gradu?

Non patiar: stat firma animo sententia mortem

      Intrepidum assiduos ante subire dies.

35

Hi referunt vitam similem sermonibus esse,

      Hos vincam falso clarius ore loqui.

Excidium Troiae quamvis depinxit Homerus,

      Aequavit numquam Pergama magna solo?

Musa canit pecudes, pecudes nec pavit in agris,

40

      Virgilii totos non moritura dies;

Si docuit curvis tellurem scindere aratris,

      Non tamen attrivit curvus arator humum.

Si cecinit pugnas, non pugnam sensit in armis;

      Hui sua militia grata poesis erat,

45

Si tuba Lucani cantarit Caesaris arma,

      Belli acies numquam duxit in arma manus.

Naso licet varias variarit carmine formas

      Dulcisono vati pristina forma fuit.

Si licet obscenos vexarim carmine mores,

50

      Non tamen obscena et vita putanda mea est.

His super exemplis stabili speculabere mente,

      Quisquis eris nostrum qui lacerabis opus.

Post modo desistes convicia tanta referre,

      Post licet errorem confiteare tuum.

 

2.

Si bene commemini, scripsi tibi, Cosme, libellum,

      Cui turpis titulus Hermaphroditus erat.

Hic faeces varias Veneris moresque profanos

      Quos natura fugit, me docuisse piget.

5

Immortalem mihi sperabam surgere nomen,

      Si possem Vestae frangere templa deae.

Te quoque, quem sanctum coluit Florentia civem,

      Non puduit sociis commemorare meis;

Sic quoque non Rhodi famam nomenque celebre

10

      Parnasi; at corvo non maculatur olor.

Iam tantis si indigna viris cecinisse nefandum est

      Parcite: proh noxam conspicor ipse meam.

 

3. ad Cardinalem Vrsinum

Si qua manent altae nobis vestigia Romae,

      Hac procerum priscus cessit ab urbe vigor,

Hannibal aut Latiis si nunc pellendus ab oris,

      Aut Pyrrho aut Gallis bella gerenda forent.

5

Tu effigiem patrum retines, Iordane, priorum

      Qui possis Romam solvere ab hoste tuam.

Nam quantum Arctoo fulget Cynosura sub axe,

      Tantum Vrsina domus vivet in orbe potens.

Sed quorsum hae laudes? non haec mea munia sunto

10

      Tollere versiculis fortia facta meis.

Haec mea scena fuit, fuit haec mea tota Minerva

      Et Rhodum et sanctos dilacerare viros.

 

4. Antonio Cremonae

Italides inter formosior una puellas,

      Marchia, vel Phoebo vel Iove digna viro,

Tu superas Helenem specie, tu vincis Elisam,

      Vincis et Hermionem, vincis et Hypsipylen

5

Tu Dianam oculis aequas atque ore Dionem,

      Deliciis Carites blandiciisque refers.

Tu digno incessu Iuno regina videris,

      Sunt tibi, quas deceat Pallada habere, manus;

Tu similes Thetidi plantas, tu denique quicquid

10

      Dianae est in toto corpore laudis habes.

O Dea vera Iovis certa es de sanguine nata,

      O dea, mortalem, aspice, me crucias!

Respice, mortales etiam placuere deabus;

      Tithonus roseam strinxit amore deam

15

Endymion Phoeben torsit, Venus arsit Adonin.

      Praeterea Anchisam fertur amasse Phrygem.

Vror et ardentes carpit mea flamma medullas,

      Vror! io, placidam fer dea mitis opem.

 

5. ad magistrum Antonium Camertinensem

Antonium peramat Senensis Taura Camertem,

      Alter in alterius pectore semper inest.

 

6. iudicium de exundatione Tiberis

Albula quod tumeat spretoque vagetur ubique

      Limite et urbanos depopuletur agros,

Quod natet insuetus lepus et quod mullus in herba

      Reptet, amens credit Martia turba iocum.

5

Veridici vatis carmen fatale memento,

      Indicat hoc rerum, Roma superba, vices.

 

7. in statuam Stati

Qui cecinit primo Thebas, mox orsus Achillem

      Occidit, hac colitur Statius in statua.

Hunc genuit tali gavisa Neapolis ortu,

      Ipsa Tolosa licet blacteret esse suum.

5

Quod si vana suum contendat Gallia vatem,

      Silvarum relegas, candide lector, opus.

Haec eadem peperit Stellam fecunda poetam,

      Ne sit in hoc uno splendida Parthenope.

 

8. ad Ducissam Calabriae

Vidit ut Hippolytam, contraxit lumina Titan,

      Maiorem forma fassus adesse deam.

Non est ut timeas; radios, pater alme, resolve:

      Ista colit terra, tu, Phoebe, cole polos.

 

9. epitaphium Baptistae studentis iuvenis

Hic lapis esculeos cineres et membra coercet

      Baptistae, tumulo qui iacet exiguo.

Dum puer insudat studiis, iuvenilibus annis

      Solvitur, ac votis fallitur ipse suis.

5

Spargite humum, iuvenes, lacrimisque rorate sepulcrum

      Vt cineri atque umbrae terra sit ipsa levis.

 

10. epitaphion Minnici Mellis

Silvicolae Fauni stirps aurea, Minnicus, urna

      Conditur hac, stirps et ipsa datura deos.

Vrnam melle diu multi videre fluentem;

      Hinc eius suboles nomina Mellis habet.

 

11. epitaphion Luciae

Sfortiadum genitrix iacet hoc Lucia sepulcro

      Alcmena Alciden edidit ista parem.

 

12. epitaphium

Non decuit templo conditam putre cadaver,

      Propterea hic extra lucida claustra colo.

Hic ubi perpetuos inspirat laurus odores,

      Candidulos flores citreaque arbor habet.

 

13. Hylas Pratensis

Musa mihi vocem dederat, Cyllenius artem,

      Iuppiter ingenium, magnus Apollo chelyn.

Tuscia me genuit, teneram Phanetida lusi.

      Dux Ligurum rapuit. Hoc ego claudor, Hylas.

 

14. epitaphion Io. Petri Lucensis doctissimi

Qui decus Italiae fueram lumenque Latinis,

      Ecce brevis nostra iam premit ossa lapis.

Ingenium Pallas dederat, Cyllenius artem,

      Eloquium Musae, pulcher Apollo lyram.

5

Flevistis Nymphae, flevistis fata sorores

      Iam Petri nostri sic requiescat humi.

Ingenium cui Musa dedit, quem pulcher Apollo

      Donavit calamis, clauditur hoc tumulo.

 

15.

Ah decus Italiae, radians ah stella triumphis,

Ah pater armorum, parvo es, hoc marmore clausus,

Atque datum est superis maestas sic volvere Parcas;

Esse animis potuit tanta ex caelestibus ira?

5

Ausus eras sacro solus depellere regno

Qui celeste forum totque usu ceperat annis,

Ipse etiam solus celestia regna tegebas,

Quae direpta forent unus si vergeret arma

Nec munita satis remanent post fata sepulti.

10

Iuppiter inque sui convertit pectora dextram,

Quando virum cubuisse sinit tot viribus amplum.

Bellorum o socii, lacrimosos fundite fletus;

Fundite, iamdudum docuit vos arma, Quirites.

Surgite, Pierides omnes, et numina surgant.

15

Omnia magnanimi, excutiant in funere palmas,

Et qualem Phaetonta suum gemuere sorores.

Arma togae cedant: peditum sint arma ligones,

Et comites aratro belli pro semine sulcos

Scindant; Ausonios discant quoque adire iuvencos;

20

Sic scuta et galeae radiant in Palladis arce

Ipseque cornigerens ad nulla proelia rumpat,

Hastaque nec clipeo vibret transmissa lacertis,

Cum tumidis sonipes mutatque hinnitibus iras.

Nec primus pilus ferat alta insignia turbis

25

Ergone supremo potuit Mars ipse cruentus

Iam fato sentire ducis sua numina terris

Corruere imperium totumque a culmine lapsum?

Post obitum magni casum sua templa minantur,

Deficiet subito Martisque horrenda cupido,

30

Deficit orbe suus dux invictissimus armis.

At qui vipereo solium tenet altus in orbe,

Per quem tota tremet tremuitque Europea tellus,

Non dolet aut lacrimas fundit post funera magni?

Nam qui tantus amor potuit sine crimine cerni

35

Quantum vipereo magnusque gerebat honori?

Ah, modo quid faciet? Sceptri cui numina cedet?

Armorumque acies cui nunc mandabit in aevo?

Qui se sic poterit fidus vel regna tueri?

Sed de Aragonia surgat modo sacra potestas

40

Flebilis ac gelido nec temperet ora sepulto,

Per quem iam potuit Neaplis summittere regnum,

Quod numquam galeis valuit superare cruentis.

Sfortia Franciscus veniat post ordine maestus,

Dum sua sceptra tenet latissima, nulla tenere

45

Aut moderata satis, tantumque decentia sorti;

Neque Ligae sic prompta manus nec copia cornu

Partibus Hesperiae magnum nisi viderit hostem.

Atque superba domus geminis renovata columnis,

Armipotens ducis doleat Malatestia fatum.

50

Terrens atque favens magnus tamen instruit armis.

Magnipotens Vrsina domus iam parce pudori:

Es virtute viri sublimibus aucta trophaeis

Armigerens humana domus modo prole refulgens

Iam de Manfredis funestis cede querellis

55

Cumque Imolae sceptrum bene scis qui contulit auctor

Altaque progenies quam Mantua sustulit almam

Advenias tibi castra salus diversa fugabat.

Estensis pomposa domus tranquilla quiete

Hanc requiem dignosce, velis fore dona sepulti

60

Deque Ordelafis lugubria tollite signa

Sedibus a patriis pulsosque refixit in illis.

Te Camarini tumulo vocat aula deorum.

O nova progenies gratam te prepara functo

Et Montis Feretri quae sit clarissima proles

65

Convenias magnumque patrem tenuere parentes,

Nuncque superba potes tellus Perusina dolores

Ferre animo? perdis qui te decorabat in aevo

Neque etiam Pisae fugiantque cadavera magni,

Vna salus miseris fuerat iam vita sepulti;

70

Luca quoque et Senae funesta insignia tollant.

Cumque opus est ferro, iam defendebat et armis

Denique Bracenses doleant et Sfortia tellus;

Vtraque belligeris pars est orbata trophaeis.

Quid referam multos tentos in bella triumphos?

75

Quid probitate viri per tot victricia campos

Bella feram, totum cum sit iam fama per orbem?

Valtellinae cupis vel Pergama discere bella?

Hostibus adversis cunctis tentoria ruptis

Irruit et Veneti magnum tremuere potentem.

80

Accedantque Padi strages et vulnera belli.

Quantas magnanimus superavit gurgite puppes,

Dum Carmignolam Venetosque fugavit et hostes!

Quid Lucana feram victricia signa? Quis urbem

Ergo illam obsessamque armato milite demit?

85

Dum vir Caesareus medios directus in hostes

Strinxerat in latus ruptos miserosque fugavit

Imola dum septem belli tibi tradidit arces,

Non taceasque duces captisque hostilibus armis

Brixiaque poteras graviora pericula ferre?

90

Dum voluit magnus ruptis iam moenibus urbem.

Et pacata sua longa cum pace quietis

Non vetuit magnum soliumque intrare Verona.

Alma legum nutrix referatque Bononia laudes

Imola Forlivium magnus quas irruit urbes

95

Atque Ravenna simul templis veneranda vetustis;

Vna diesque tulit cunctis memorata per orbem

Genua dives opum tellusque superba carinis,

Quos tulerit magnus tu suis experta labores,

Et populosa potens titulos Florentia laudis.

100

Alta sub astreo solio ferat, arma tenentem

Non alium timuitque ducem qui verteret urbem.

Alme pater mundi, quis te, beatissime pastor,

Romanamque urbem duxitque in limina petri?

Cetera quid referam meritis praeconia dignis?

105

Arma virum tremuere; duces populosque subactos

Innumerosque cano, bellorum maxima merces.

Laudibus etereis meruit fere sceptra tonantis;

Stat titulus probitasque viri regalibus altis,

Etiam magnanimus vicecomes munere fertur,

110

Atque superba virum genuit Perusia tellus

Qui Nicolaus erat Picininus in orbe vocatus.

Corporis exigui magnus tamen exstitit armis.

Hanc animam superi teneant, lapis ossa sepulcri.

Haec ego composui Siculae telluris alumnus

115

Antonius doctorque legum pro laude sepulti.