Matteo Zuppardo Alfonseis 6
Other sections


At ferus ut sensit, fractis legionibus, omnes

A castris rediisse duces caedemque suorum

Ingentem atque hostes duro sub Marte peremptos

Vivere et effuso caelum peciisse cruore,

5

Virtutum impatiens harum vel sanguinis ultor

Teucrorum effusi, nimio fervore tumescens,

Non parvas animo concepit barbarus iras,

At fremit in christos iterumque ad proelia turmas

Imperat ire novas et claros arte magistros.

10

Vindictam exclamans et dentibus impia frendens

Funera, militibus leges, legionibus arma

Constituit longoque monet sermone falanges,

Ortans ne redeant nisi victis hostibus et ni

Morte Latinorum sanguis per proelia currat;

15

Plura iterum repetens veterumque exempla parentum

Commemorans, tandem haec ornato carmine subdit:

"Evandri quondam natum Pallanta superbus

Imparibus iuvenem Turnus iugulavit in armis;

Hinc tros Eneas generum mactasse Latino

20

Dicitur, hoc fili iuncta est Lavinia coniunx:

Sic vos vindictam, sic vos properate cruorem

Fundere et ammissum per proelia quaerere nomen!

Hic labor, haec virtus, si quando iniuria facto

Incidit, hanc armis gestisque extinguere rebus

25

Et cum perpetuis penitus delere triumphis.

Ite, animo fortes, Teucrumque asperrima caelo

Arma date et belli morem pater instruat Hector!".

Dixerat, utque abeunt tormenta ingentia mittit,

Quae possent turres atque ardua menia terrae

30

Deicere et populos terrere in bella latinos.

At pius Alfonsus collectam in litore classem

Expedit; hanc armis, hanc omni remige munit,

Quae non romanis concederet aequora corvis,

Felix barbaricos subito visura triumphos;

35

Insuper invictas turmas fortesque falanges

Explicat in terris atque omni milite campos

Complet et ad bellum vicinas excitat urbes,

Terreat ut fortes congesta potentia Teucros

Impellatque animos retro retroque recedat

40

Semper principibus nocitura superbia magnis.

Heu, quam sancta Fides terris, quantum optima Christi

Munera dissipiunt! Non caeli gaudia nostros

Afficiunt animos, nec dultia praemia mentes,

Pectora nec: requies, cum tot dent proelia Troes

45

Crebraque tot nobis totque impia vulnera totque

Funera et actonitos duro sub Marte Quirites

Totque duces, proceres urbesque in pulvere ductas

Et populos servos, consumptis menibus, et sit

Extinctum imperium! Non impia Genua scaevos

50

Christi hostes putat esse suos: favet improba rebus

Et pretio exultans favet auxiliaribus armis,

Solaque de tantis venientem ad proelia Teucrum

Adiuvat et letos ostendit ad omnia vultus

Datque opibus captis ducibus contraria nostris.

55

Aspicit hanc animo regum pater optimus unam

Errantem Alfonsus tacitasque extendere palmas

Sentit et in casus letam procedere nostros

Nostraque velatis properare ad funera cultris;

Hanc videt immitem nostro gaudere dolore

60

Fortunasque sequi Troum zephirisque secundis

Plaudere et in terris omnem sperare salutem

Esse procul nobis, iterum nec surgere christos

Nec posse extinctas armis attollere vires.

His contenta malis falsisque facillima tantis

65

Credere, quae vanam delectant undique mentem,

Pascitur a vento votoque tenetur inani.

Falleris, urbs varios arcus succincta colores,

Atque aliter sentire potes cum colligit omne

Iuditium secum tua mens et pectora sensus

70

Sollicitent capitisque tui nec dormiat ordo!

Olim praesidium tua lesa potentia sensit

Principis invicti, cum, motis menia contra

Civibus, Alfonso censum miseranda ferebas,

Ne captiva fores vel ne peiora videres

75

Quae fortuna solet dubiis ostendere rebus.

Vrbs domina in terris et praestantissima quondam

Roma fuit solioque ingens tot sceptra gerebat

Quot sua mundus habet, claros quo tempore cives

Orbis quaestores tenuit morumque magistros.

80

At sua post paucis tribuit Fortuna diebus

Tempora et in cives moverunt proelia cives

Inque suum gessit fratrem sua brachia frater

Et socer in generum: tunc primum cara videri,

Saepe salutari privata pecunia coepit;

85

Tuta animi requies et spes firmissima, virtus

Occidit et sanctos leserunt crimina mores

Cumque suis titulis cecidere piacula patrum;

Graeca fides periit, periit romana, subactis

Legibus, et regnant raptum, violentia, furtum;

90

Publica res moritur, moritur privata, togatis

Arbitrio exclusis; non res est tuta theatri

Privateque domus, non sancti est cura senatus,

Cura Deis olim grata immortalibus urbis,

Incepta auxiliis studiisque frequentibus aucta;

95

Vndique tela sonant et scaevis vivitur armis

Concutiuntque urbem diversa pericula totam;

Imperium tantis quaesitum viribus et tot

Bellorum studiis et tot sudoribus ante

Corruit et totis ceciderunt atria caeris.

100

Nil nunc tale tibi, non sunt tibi, Genua, fixa haec

Vulnera: ab Alfonso cepisti, ingrata, favorem

Ne tu mesta fores et ne tua menia terrae

Corruerent. Tantis gaudes erepta ruinis,

Audes, infelix, meritis occurrere tantis

105

Infesta, et terris tantum committere crimen,

Quaesitum ut meritis aurum ventosa negares

Et capite erepto fieres adversa patenti

Imperio magnoque tuo contraria regi,

Vnde tibi auxilium tulerit victoria tantum.

110

Proh scelus! Humanis quanta est iniuria rebus

Quantaque non equo redduntur pondere, quanta

Praestita mensura non conceduntur eadem!

Non tu leta fores, nec tu tua menia felix

Aspiceres, morti subiteque obiecta ruinae,

115

Ni tua magnanimus fovisset proelia primum

Alfonsus secumque ardens tua vota tulisset;

Pro quibus est meritis totis tua cognita terris

Summa lues animi mentisque nigerrima labes.

Mens ingrata Deum mundique miserrima fratres

120

Ledit et est sanctis animisque inimica beatis.

Fedius hoc vicio nichil est: comburitur igni

Area, mens homine ingrato, clementia caeli

Fonsque Dei pietate fluens currensque per agros,

Dulcis aquae fluvius, vicio siccatur eodem.

125

Cur igitur latras? Num nota potentia magni

Principis adversas non suffectura falanges

Perdere et excussas pelago demergere puppes

Teucrorumque omnes penitus confundere vires

Consiliis armisque suis? Si Pergama quondam

130

Rege sub Alfonso Xanctum prope castra tulissent,

Non tam dura armis vidissent proelia Troes,

Nec tantum absentes coniunx quoque graeca maritos

Flevisset; prima cecidissent menia bruma,

Menia quae magnus construxit ad ethera Phebus.

135

Non opus ultra armis regemque ad proelia Resum

Mittere equos frustra, et frustra per bella fuisset

Ad tua magnanimum, Cassandra, venire Chorebum

Coniugia atque ultro, te capta, incurrere mortem;

Non foret a Pirro tumulo iugulata parentis

140

Virgo olim in terris pulcerrima, sanguine cuius

Placati zephiri classem traxere Micenis.

Cede igitur retro: non sit tua scaeva voluntas

Nec tam cara tibi quantum modo cara videtur.

Quam ledunt mores non est constantia virtus.

145

Effuge et hanc omnem penitus de pectore pestem

Excutias moveasque tua de mente venenum

Inque aliam curras sedem, quae certa saluti

Creditur esse tuae, cum praebeat altera mortem.

Propositum sapiens mutat sine labe, futurum

150

Praevidet et cautus ventura pericula vitat:

Quanta sibi quondam sapiens vitavit Vlixes

Adversa in castris, et quae post diruta Troiae

Menia et extinctum multo cum sanguine bellum?

Quanta olim ornato virtutum prima Lucullo

155

Auxilia in terris tribuit prudentia? Quanta

Actilio ad mortem redeunti? Multa Catoni

Pluraque caesareis concessit amica triumphis.

E contra multis stulta insipientia mortem

Perniciemque tulit: veterum decreta parentum

160

Testantur scripto meminisse pericula tergo.

Non tu, scaeva, potes simulare haec carmina mentem

Aut pectus latuisse tuum: sunt cognita quaeque

Suntque animo manifesta tuo rescripta priorum

Et decreta patrum veterisque annosa Ligurgi

165

Pagina sunt tecum, pro quo dant pondera leges

Criminibus maiora tuis. Quando omnia nosti,

Conscia iudicii culpa peiore teneris

Et seges est scelerum magis affligenda tuorum.

Non tibi sunt oneri nec te et tua pectora ledant

170

Carmina et in tergo depicta iniuria, cum tu

Captivam imperii conductis navibus urbem

Fecisti et Teucros optata in castra tulisti,

Vnde urbem assiduis coeperunt perdere telis

Et cum tormentis ad fortia menia missis.

175

O quibus in terris tua mens capienda poetis

Et tua quo veniunt scribenda negocia versu!

Scilicet ante omnes sua quondam scripsit Homerus

Et quondam ante omnes sua pulcra poemata noster

Mantuus: hic Graecos superavit et ille Latinos,

180

Virgilius, regum et romanae gloria linguae.

Hi duo te meritis et tot tua gesta notarent

Carminibus facerentque omni vulgata per orbem

Tempore, et antiquis iuncta esset fabula ceris

Haecque eadem populis iret patefacta futuris.

185

At pater Alfonsus, quamvis sine lumine caecam

Ire urbem videat, nulloque arcente magistro

Huc illucque vehi, fractoque temone teneri

Oppositam ventis, clausamque in pectore pestem

Et Troum tota vestigia mente fovere

190

Insidiasque omnes animi sparsumque venenum

Visceribus, crudele odium, nec posse scelestum

Propositum mutare suum, sancto ordine regum

Constituit, vero motus pietatis amore,

Vrbem consiliis verboque animoque monere

195

Vt si forte ingens posset de pectore vulnus

Vellere, et auxilio meste fore proximus urbi,

Quo Christum acciperet, Teucros et Pergama prudens

Vitaret, fugeretque animi virtute dolendum

Crimen et insidias animi propelleret omnes,

200

Sancta Dei legio, mutatis moribus, illam

Aspiceret caeloque omni gauderet aperto.

Quod si forte aliud sua sors non leta tulisset,

Nota Deo magni mens esset principis et sic

Conspecta in populis atque omnibus inclita terris,

205

Vt, quamvis voto res non successerit, illa

Sancta videretur, totusque tumesceret orbis

Has contra insidias urbemque adversus iniquam.

Heu, quam scepta malis et mens infecta veneno,

Circumfossa odiis circumque oppressa scelestis

210

Iudiciis, patribus carisque inimica magistris,

Frigida consiliis et pigra incedit honestis,

Fixaque proposito plus aspide surda videtur!

Quin etiam, infelix, contra sua castra repugnat

Et magis audita secum ratione tumescit

215

Inque omnes agitur fluctus et sordida praeceps

Crimina, praecepto nulli parere parata,

At cum consiliis peiora pericula nutrit

Maioresque intus foveas maioraque cladis

Vulnera, et infecto crescit sub pectore pestis.

220

Nil prosunt stomaco viciato dultia; si quae

Mittuntur, subito posita dulcedine acescunt.

Auribus occlusis populis oratio frustra

Funditur et frustra clamat qui pulpita scandit.

Sobrius invanum nostram paritura salutem

225

Praedicat, atque hospes, clausa est cum ianua retro,

Progrediens alio signata palatia querit,

Quae pateant valvis secura duabus apertis.

Non recipit medicos quaecumque infirma videtur

Mens, solio tumefacta suo: si quando monetur,

230

Icta quasi clamat, veluti percussa resistit,

Vimque pati, imperium et sua perdere iura videtur,

Pareat auditis quociens conversa magistris.

Quanto igitur melius sapiens Theopompus et omni

Pollens consilio, sceptro solioque refulgens,

235

Ille senatores adscivit regibus olim

Primus apud Spartam et, quamvis a coniuge cepit

Pro natis querula convitia, sanctio mansit

Robore firma suo, quae nostro tempore felix

Vivit, et in caros transibit amica nepotes.

240

Tu tamen, infelix, non depositura superbos

Praecipitesque animi fluctus mentisque furorem,

Genua, firma manes nulloque auctore moveris,

Qui mentem allitiat verbis et saepe monendo

Succurrat capiti! Videas, temeraria, quantum

245

Auxilio praesint memores lepidique Catones,

Virtute ingenio studioque animoque nitentes,

Cum quibus imperium, reges et sceptra tuentur,

Seque suosque fovent et recte caetera complent!

Flecte tuos oculos animo: non vivitur armis.

250

Nil prodest egris medicorum potio, quando

Non curaturo languescunt corpora morbo.

Quid quondam armatum sanctum, Cathelina, senatum

Te monuisse fuit? Quid longa oratio magni

Consulis et dulci tua mens percussa lepore,

255

Ac tociens urbis repetita pericula crebris

Vocibus? In patriam monitus fera tela tulisti

Et bellum civile tuis, sententia peior

Consiliis tua facta suis, postque horrida Rome

Proelia et exitium praeceps clademque tuorum,

260

Poena tibi tandem multo cum sanguine mors est.

Non capiunt sanctos stultorum crimina mores

Officiuntque animis sapientum dicta superbis.

Non potuit lenire tuos, Iugurta, furores

Mente potens Scaurus, rapidum nec vincere pectus

265

Aspectus patriae, non crebra oratio patrum,

Quos tibi vel melius visum est confundere donis

Muneribusque datis, quam mentem avertere ceptis.

Te merito vinctum dimisit ad ardua Romae

Menia vir fortis Marius, bis consul et absens

270

Descriptus: tante tua praeda occasio laudis,

Vt romana omnis fortuna fuisset in illo,

Quamvis nobilitas lepidis contraria votis

Afforet et gestis occurreret emula rebus.

Postquam igitur princeps amplis racionibus urbem

275

Permonuit duxitque omnes in pectore causas,

Quae possent tigres atque impia corda leonum

Mollire, et scilices fortes ac ferrea quaeque

Rumpere, et in legem viciatum reddere pectus,

Signavitque viam rectam, crebrisque vocavit

280

Consiliis iterum atque iterum maiore cathena,

Illa nec Alfonso lingua nec mota diserta

Firmavit mentem et scelerum fomenta suorum

Faucibus occlusit maiusque in pectore vulnus

Nutrit et est animo Christi miseranda, rebellis,

285

Et tandem invicti regis decernitur hostis.