Matteo Zuppardo Alfonseis 4
Other sections


Interea, argolica penitus tellure subacta,

Ingentes Teucer bello fortissimus urbes

Insilit italicas, et leto remige pontus

Barbarica sub classe fluit, scevusque tumescens

5

Per mare, per terras, totum sibi quaerere mundum

Pergit, et ausonio primum consistere bello

Incipit, et latos complet cum milite campos

Vicinasque premit turres et menia victor,

Vt quos diva loco dederit Fortuna propinquos,

10

Hos prius affligat scevo certamine muros.

Heu hominum quam lesa fides! Natura tueri

Quos voluit genitrixque armis rebusque fovere,

Hos ferus aggreditur populos et praemia mutat

Inque atrum vertit sortis pia dona venenum.

15

Vna parum currens terre est contermina nostre

Terra viris armisque potens, quae Scandalibecco

Imperio fulgens fines pars proxima servat

Italie, magnos non aspernata triumphos.

Hanc unam agreditur Teucer fortissimus hancque

20

Prestantem auxiliis belloque armisque nitentem

Obsidet, extensis circum longo ordine castris.

Pressa manu forti belloque excussa fameque,

Quod quondam miseris felix prestare suevit

Postulat auxilium; tandem pater optimus illi

25

Queritur Alfonsus, cuius clementia mestos

Oppressosque levat populos et tabida curat

Vulnera et afflictis requiem sanctamque salutem,

Melle magis dulcem acque omni dulcedine, praestat.

Orator veniens: "Rex invictissime", dixit,

30

"Rex fidei cultor, rex relligionis amator,

Quem non laude pari nostri potuere priores

Equare atque armis tali consistere voto,

Ni tua succurrat clementia, ni tua nostros

Det virtus populos et leta potentia campos,

35

Omnia Teucrorum scevis cecidisse sub armis

Aspicies, pariterque Lares violabit amicos

Ignis et advecta cedet gens itala Troya.

Quare, age, qui populos digna sub lege gubernas

Et facis imperio securos vivere reges,

40

Hos armis defende tuis! Te Graecia solum,

Te solum expectat, devicta superbia nostre

Dum titubat terre, quae iam peritura videtur,

Auxilium victis tua magna potentia Grais

Ni ferat et trepidis eadem det fausta Latinis".

45

Non mora, legato dantur responsa benigni

Principis, et leta currit cum gente Palermus,

Mille trahens secum pedites totidemque potentes

Prestantesque equites animi virtute, sed omnes

Assuetos armis bellique pericula passos.

50

Delius ut primum Teucris ostendere lucem

Incipit et crebros curru conscendere montes,

Bellicus, accitis equitum peditumque magistris,

Agmina composuit Siculus struxitque catervas

Et lento graditur per castra hostilia passu.

55

At duo magnanimi troes, qui obsessa tenebant

Menia, concussi subito terrore, falanges

Atque acies struxere suas contraque resistunt

Viribus intrepidi, teloque animoque furentem

Invadunt hostem siculum, tuba publica bellum

60

Concinit acque omnes campo patuere caterve.

Hortatur socios paucis prius ipse Palermus:

Esse armis studeant vigiles manibusque potentes

Atque animo fortes, memores virtutis honorum,

Et que conscriptis prestantur dona triumphis.

65

Insuper imponit legem, quod mente quod ore

Alfonsi regis nomen per prelia servent.

Hec memorans capiti galeam petit anxius et se

Constituit bello. Teucri strinxere falanges

Et cum magnanimis inierunt bella Sicanis:

70

Arma armis resonant, strepituque et murmure celum

Concutitur fortique animo pugnatur ubique.

Leta prius Siculis plausit Fortuna, caduntque

Prime acies Teucrum fortes, primusque magister,

Dum trepidant alii, letali vulnere fossus,

75

Tellurem insultat; proceres equitesque sicani

Acrius invadunt hostes fortisque Palermus

Hos illosque fugat, pinguesque cadavera campos

Complerunt. Scevo gaudet certamine Mavors,

Exultat Siculus spoliis et sanguine gaudet

80

Victor et oppressos armis exterminat hostes.

Iam cedunt retro Troes, ventosque secundos

Scandalibeccus habet, viresque et cetera magni

Principis invicti securus in agmine laudat.

Heu nimium fortuna oculis inimica secundis,

85

Huc illucque fluens, solita hos, pulcerrima, et illos

Ludere mortales et dulci peste tenere!

Nam quantum Siculis plausit victoria primum,

Tantum dispersit sors post mutata superbos

Astrinxitque solo; meror vocesque sequntur

90

Cum gemitu et magni venere ad gaudia luctus.

Sic scriptum a superis: plena dulcedine letus

Nemo potest unquam mundoque beatus haberi.

Namque retrocedens, posito certamine, vires

Barbarus accepit, lectamque ad proelia gentem

95

Omnia clam duxit mediaque in nocte Palermum

Insilit incautum, secreta in valle iacentem.

Vix sibi prima dedit veniens gens signa, fluuntque

Vndique per campos Troes et certa tulerunt

Imprimis loca nota vie, post prelia pandunt

100

Non dubitata neci, siculeque miserrima gentis

Plebs ruit ad mortem, nullo prohibente, fuitque

Par tibi, que quondam cannensibus horrida campis,

Mors, tremis, heu, lugens tantorum morte virorum.

Milia quinque equites Troum, pedites totidemque

105

Ceperunt armis siculas destringere turmas;

At misere actoniti, quamvis sua fata Sicani

Accusent, statuere mori lucemque per agros

Linquere et antiquum belli non perdere nomen

Totque fidem quesitam annis vitamque perennem.

110

Consurgunt armis et crebris ictibus hostes

Percutiunt animoque acres et vulnere pugnant;

Ipsa dabat vires animis spes nulla salutis

Occurrensque oculis non vane mortis imago.

Fortius accelerant ictus atque acrius ira

115

Concutitur: Teucrum primo de sanguine tellus

Tingitur, hinc lato circum fluit unda cruore.

Iamque dies primo candebat sole resurgens

Et duro Siculi stringebant proelia ferro

Scevaque Teucrorum resecabant pectora frustra,

120

Cum subito adverso veniens de sidere troum

Ingens turba equitum, peditum subeunte caterva,

Excitat oppressas Teucrorum ad proelia vires

Auxiliumque tulit victis letumque favorem

Ostendit. Bellum, clamor luctusque cruorque

125

Vndique per campos, Mars undique scevus, et omnis

Nubilus est aer, fumus cum pulvere caelum

Eripiunt; siculos solitam prosternere campos

Advenisse lupam per castra et bella putares.

Deficiunt Siculis effuso sanguine vires,

130

Et iam dura manus crebro actenuatur ab ictu

Lentaque contrahitur fesso de corpore, quamvis

Numquam illis cecidere animi; miseranda iuventus

Vulnera contemnens ultro petit anxia mortem.

Cum nova dent Teucri venientes proelia, firmi

135

Intrepidique armis praestant animasque per agros

Linqunt et stricto capiunt sua funera ferro.

Haec tamen aspitiens summis a montibus, iras

Scandalibeccus habet mestaque in mente furores

Colligit inque urbes accepto tempore fugit,

140

Custodesque iterum victus per menia ponit

Atque amplum portis ingenti pondere ferrum

Obicit, et madidos Teucrorum sanguine campos

Ac bellum crudele suis mortemque reliquit.

Dardanide pugnant Siculisque cadentibus omnes

145

Letitia exultant et mesto funere gaudent.

Quid faciat gens grata Deo, fessa unde favorem

Expectare potest, aut quam sibi querere turrim,

Aut quod consilium longa regione futurum

Totque inter casus totque inter mesta labores?

150

Pugnat et accepto spectat cum vulnere caelum,

Vnde sibi auxilium veramque exposcere pacem

Sola fides praestare potest tutamque salutem.

Vt solet, a vaenis coepit cum currere sanguis,

Paulatim corpus, longo post tempore, vires

155

Perdere et, infecto paulatim lumine, tandem

Deficere, haud aliter caelo devota iuventus

Deficere ipsa sibi et mundo spoliata videtur.

Finiat ut tandem tanti pars ultima belli,

Acceptis secum paucis per castra Palermus

160

Evasit sociis, alios servatus in hostes.

O quam clausa homini, quantum atque obscura videntur

Iuditia et secreta Dei! Sunt cognita nulli;

Quo patitur pacto tanta haec opprobria, quove

Sidere turbato veniant haec tempora mundo,

165

Quid tot bella velint, quidve impia vulnera poscant,

Quid lacrime et genus omne necis, quid funera regum

Et quae nunc letos sequitur victoria Teucros:

Solus in archana volvit Deus omnia mente.

Nos exempla docent signantque pericula mortem

170

Perpetuam, ni forte viam melioraque dona

Et sanctum capiamus iter; doctrina Magistri

Reddita cum lacrimis animo meliore tenetur.

Est sapere hoc nostrae crebro conducere menti,

Sed mens hoc operi prima haec sapientia fertur,

175

Scilicet et letos caelo visura triumphos,

Optima quando operi procedit amica voluntas.

Dardanide interea, quamvis victoria primum

Plauserit et victos veniens oppresserit hostes,

Dum numerant socios, dum quaerunt ordine turmas,

180

Ammissos lugent media plus parte ducentos

Terque alios geminos centum; postque impia quondam

Proelia Cannarum non est audita poetis

Tanta hominum strages, tam magnae reddita genti

A tam contractis sed euntibus ordine turmis.

185

Postquam igitur tristes Teucri flevere suorum

Funera et ardenti strinxerunt leta dolore,

Ingentes longo confectas ordine centum

Construxere piras motisque a pulvere Troum

Corporibus positisque super, terraque relictis

190

Quae secum sicula duxit de gente Palermus,

Vulcanum apponunt: paulatim accensus ut ignis

Corripuit vires, flamma stridente, per auras

It fumus caeloque tenus conducitur alto.

Vt tandem in cineres, euris cogentibus, omnes

195

Ardentes abiere pirae maledictaque tellus

Itala, confestim in caros properare penates

Dardanide et tanto victos cum sanguine campos

Linquere constituunt, motisque a sidere castris

Cum magno repetunt Grais inimica dolore

200

Pergama et extinctis iterum fit funus amicis.

Illa patrem plorat, dulcem vocat illa maritum

Voce alta et lacrimis gemino dolet altera fratre,

Haec nato: nulli minor est sua causa doloris.

Ingens Troia gemit, lugent matresque nurusque,

205

Quaeque suum lacrimans fert ad sua funera munus;

Postque ululant meste, vocesque ad sidera currunt

Et cum femineo completur carmine caelum.

Sic quondam extinctum flevit Cassandra Chorebum

Infelixque suum regem regina maritum,

210

Impia quae tociens natorum funera vidit,

Quorum unum ante oculos crudeli vulnere Pirrus

Mactavit mestosque duos dedit esse parentes

Vna morte hominis, cui, ne tot funera multum

Suffecisse putes, posita est quoque mortis imago

215

Coniugis ante sui: post haec captiva videtur

Regnorum quondam felix regina suorum.

I nunc et mundi miserum te crede procellis,

Qui magno imperio fortique extolleris urbe!

Vt dulci a fructu foliisque cadentibus arbor

220

Nudatur, plerumque ruit, radice revulsa,

Per terram, mundi sic omnia prospera, sicque

Quaeque cadunt, nullo aut parvo nutantia vento.

At cui non parva gelidum formidine corpus

Et mens lenta fuit properansque ad menia fugit,

225

Cum videt, ammotis castris, abiisse falanges

Barbaricas tutosque omnes consistere campos,

Exit et extinctos lacrimis explorat amicos

Praeteritosque vocat socios comitesque fideles.

Insuper et crebris verba haec singultibus addit:

230

"Non potui, o quondam stantis firmissima saedis

Causa mee et trepidantis adhuc pars maxima turris,

Hanc mediis animam vobiscum effundere turmis

Cumque animo meliore mori currensque per hostes

Auxilium afflictis exquirere! Forsitan omnes

235

Aut salvi aut omnes spoliati hac luce per arma

Essemus, pariterque necis pariterque salutis

Leta comes Fortuna foret! Seroque pericli

Penitet et sero volvo sub pectore culpam.

Nunc autem restat preciosa cadavera terre

240

Reddere, quando animi caelo meliore potiti

Sunt ante ora Dei laetaque in sede locati".

Haec ait et lacrimans agmen sepelivit amicum;

Post canit ad tumulum divini carmen honoris,

Thura gerens toto nimium redolentia caelo.