Matteo Zuppardo Alfonseis 3
Other sections


Inclita perpetuis tellus atque alta triumphis

Totque tuis gestis totque ausis splendida rebus

Et ducibus tot clara tuis totque ampla superbis

Principibus bellique armis metuenda secundis,

5

Angusto nunc secta freto, prius unica, gaude

Terque iterum gaude tanto, pulcerrima, rege

Alfonso, partas ferro cui reddere laudes

Atque animi studio magni repetenda Maronis

Musa foret; gaudeque iterum, dignissima, nato

10

Principe Fernando, cui magna per ocia fixa est

Imperii spes firma tui, cui leta per omnes

Fama fluens populos atque altos candida reges

Sparsa per immensum sola est atque optima mundum.

Tuque sub anguigeri degens fortissima dudum

15

Imperio, gens galla, ducis, multum inclita tellus

Totque amplis fecunda viris victrixque minaxque

Totque tuis felix spoliis, pulcerrima, dives,

Sub duce magnanimo gradiens, caput erige et altum

Leta Deum specta, cantu moveare secundo

20

Et tantis letere bonis! Gaude, optima, gaude

Acque animi da signa tui daque omnia plausus

Inditia et festis venias placidissima rebus!

Non satis est nostris gentem hanc succedere letis,

Verum omni a latere et quacumque ex parte favillas

25

Italia in celum, iocunde insignia mentis,

Expediat tantique boni latissima partem

Europa accipiat, totus tot gaudia mundus

Sentiat et festis occurrant omnia votis.

Cum pridem italica sub relligione quieta

30

Cuncta essent coleretque omnis gens itala fedus

Pacatisque animis belli fera signa tacerent,

Nescio quid gentes, vario sub carmine mentem

Fallentes, belli sperabant arma futuri;

Dumque ita se gererent, dum sic sua vota foverent,

35

Hanc totam evulsit penitus de pectore litem

Quod modo felici gestum est sub sidere nostris

Principibus. Nunc cuncta patent, sine nube nitescunt

Ambigua, ammotis sunt omnia prospera bellis,

Hocque prius dubium, claro plus sole refulgens,

40

Sincerum firmumque manet: namque optima pridem

Vndique perpetue firmarunt vincula pacis

Coniugia acque animi divino federe iuncti.

Adsint huic cepto sol, celum, sidera, luna

Atque hec auspiciis foveant meliora secundis

45

Accipiantque suis! Sunt hec sponsalia certe

Perpetuo placitura Deo, celestia gaudent

Numina et eterno celebrant hec gaudia cantu.

Hoc agit ingentem qui ducit in equore classem

Barbarus in Graios securus et impius hostis,

50

Qui pridem effuso lavit cum sanguine terram

Et tulit horrendos ad templi limina fluctus

Vt sua sit posito devicta potentia bello.

Inclita principibus iuncta hec sunt federa nostris

Et populis patefacta quies, cepitque videri

55

Rege sub Alfonso gens itala habere triumphos.

Vnde igitur prius est nostra hec res ordine cepta,

Hinc sanctum repetamus opus. Lux candida regni

Prima fuit spesque alta omni firmissima genti

Cum sua Fernandus tecum connubia iunxit,

60

O decus et splendor, lux o clarissima terris,

Isabella, ducum et veterum stirps inclita regum.

De te pauca prius, Calabrum dux optima, dicam;

Post sequar inceptum. Taceo tot regna parentum

Et generis tot sceptra tui: satis ipsa superque

65

Materiam mihi sola facis. Sub sydere fausto

Nata, trahis lucem, quae totum verberat orbem

Et radiis magni scandit fastigia celi,

Spemque fidem tribuens animis. Vnde est tibi tantum

Pectoris ingenium, virtus gravitasque modusque

70

Et menti tot dona tue? Tibi suggerit unde

Has Dea virtutes celebri sub imagine Pallas

Hosque animos fortes? Non hec sine numine celi

Tanta homini concessa putem. Pietate refulges

Pauperibus, medicina egris, medicina salutis,

75

Quod donum in primis sub eodem sidere natum

Principibus Natura dedit, quo munere magnus

Placatur coliturque Deus; clementia regum

Et pietas animi celi placuere Magistro.

Has tu plus aliis, dux prestantissima, menti,

80

Virtutum regina, colis; tu sola videris

Pax, decus et populis requies concessa futuris:

Horrida perpetui clausisti vincula belli,

Tu pacis, tu stella boni; multum inclita, quae te

Circuit, immensum regeret sapientia mundum.

85

Si laudes sequar ipse tuas et ab ordine totam

Virtutum effigiem, cum non manifesta supersint

Plura intus vincantque tuam tua pectora famam,

Phebus ad occasum rursusque meabit ad ortum,

Et non plena ibunt facili tua carmina cantu

90

Et calamis non scripta meis tua magnus Apollo

Reddita codicibus sub carmine gesta notaret

Perpetuo et claros describeret ordine versus.

Firmato hoc igitur sancte sub federe legis

Coniugio, celi tandem sub numine magnus

95

Nascitur Alfonsus, qui vultu, nomine, gestu

Inclita magnanimi promictit pectora genti

Principis Alfonsi, vitam requiemque, salutem,

Totus avo similis, siculos sperare colonos

Perficit atque animos letis incumbere rebus.

100

Prosequitur partu post Elianora secundo,

Fronte gerens habitum, possit quem quisque vereri

Et colere intentus magnoque extollere cultu

In celum, numen tanquam, fertque omnia secum

Signa pudicicie venerabile sidus et omnem

105

Splendorem, reddique sue reverentia forme

Maxima cum posset, magis imperiosa videtur

Sistere et in magnis collata aptissima rebus.

Ad te nunc vertam, dux invictissime, carmen,

Dux Ligurum, sancteque huius dux optime pacis,

110

Dux belli extincti et nostre dux maxime gentis,

Quem merito Alfonsus magni pater optimus orbis

Prepositum ducibus magno suscepit amore

Inque animi partem fausto sub federe cepit

Consiliisque armisque fovet, cui dextera semper

115

Et vigilans forti prudentia pectore fecit

Agmina per campos inimicaque prelia vinci

Et sceptro parere tuo, cui maxima coniunx

Blanca, thoro veniens, produxit semina lete

Pacis et immensi coniunxit federa mundi,

120

Blanca, gerens aptum nomen virtutibus, ut iam

Nota foret magnum felix sua fama per orbem.

Sfortia, cum mundi concepit lumina primum

Natus et est ortum sidus venerabile terris,

Omnibus imperium sceptrumque ostendere vultu

125

Cepit et a populis magnos, iam parvus, amores

Atque animos fortes secum contraxit, ut omnis

Subdita gens illi nedum, sed et altera longe

Vndique perpetui signum monstraret honoris.

Maxima post oritur gentis spes leta future

130

Ipolita in terris, dotes cui contulit omnes

Ingenio Natura suo tribuitque decentem

Corporis et mentis speciem vultumque serenum.

Grata Deo soboles, toti gratissima mundo,

Alfonso de rege fluens atque a duce tanto,

135

Quanta tuis populis dederis bona, quanta propinquis

Et quanta ausoniis tandem ventura colonis,

Non est posse meum describere: scilicet hec sunt

Perpetui monumenta boni, fortissima iugis

Vincula letitie, vallati atque anchora amoris.

140

Principio adveniens orator maximus usque

Regem Albericus, magno comitatus honore,

Nomine dimissus sub carta et iuribus amplis

Principis anguigeri, mentes acque optima poscit

Federa per tedas et vincla iugalia iungi,

145

Hoc pacto incipiens et scripto hoc ordine, quod sit

Ipolite Alfonsus dandus, quod Sfortia possit

Esse tibi, Elianora, tuus, dignissima, coniux;

Plurima dum suadet dumque ingerit ore diserto

Coniugiis causas: "Rex invictissime", dixit,

150

"Quanta tuis magnis iungetur gloria regnis

Et sceptris vis quanta tuis, cum nobile toto

Imperium sit in orbe tuum, cum prelia reges

Et metuant tua castra duces! Nunc sanguine iuncta

Arma armis vicina tuis, totque addita tantis

155

Efficient bello non expugnabile robur,

Robur inauditum nec longo a tempore visum,

Quanvis iuncta tibi regum tot sceptra ducumque,

Augusti imperium, comitum tot castra, cohortes

Et sint multa tuis demum coeuntia votis.

160

Hec disiuncta loco veniunt spaciisque remota,

At vicina tibi et primo occurrentia nutu,

Obsequio stant arma tuo, fortissime princeps.

Eia, age, da requiem populis, da federa genti,

Ocia militibus, campos cereremque colonis

165

Expedias, tandemque pio tua pectora celo

Confer et etatis da nobis tempora prime!

Qua poteris breviore via et meliore paratu

In Teucros aciem destringere, vel quibus armis

Romanum imperium tibi querere et inclita regna,

170

Que tibi victa tuis subito ventura videbis?

Adde quod invictis Ligures ferre arma Sicanis

Et signis parere suis bellisque favere,

Non minus auxilium nec lege minore tenendum est,

Quam que constituit Sanctum vox ultima Patrem.

175

Quare, age, da leges, vires et federa iunge,

Nosque animo connecte tuo, fortissime Cesar,

Letus ut imperio totus tibi pareat orbis

Perpetuamque sibi teneat gens itala pacem!"

Hactenus orator. Tandem pater optimus illi

180

Pauca hec Alfonsus, gaudere his omnibus acque

Letitie adventum esse sue sanctumque videri,

Omnia consiliis gerere et sub tempore certo,

Discussa bene re praestanti atque ordine ducta,

Tandem oratori sua se responsa daturum,

185

Que meliora Deus nostrisque fluentia rebus

Reddat et oppresso monstret nova gaudia mundo.

Cunque igitur totam hanc, animi moderamine fretus,

Maximus Alfonsus rem prospexisset et omnem

Materiam splendore suo et pia vota suorum

190

Audisset visumque foret laudabile firma

Connecti ratione duces et federa iungi,

Firmavit tandem romano federe princeps

Coniugia acque animos vinclis nexuque ligavit

Perpetuis, faustoque datur sub sidere primum

195

Inclitus Ipolite Alfonsus; tua, Sfortia, coniunx

Elianora tibi divino numine iuncta est.

Si cantare velim felicia gaudia magne

Parthenopes leteque sue solatia sortis,

Queve urbem festis tenuere insignia ludis,

200

Maior erat nostris virtus tribuenda libellis

Cumque magis longo scribenda poemata cantu.

Sed tandem expediam paucis hec omnia. Magnus

Principio Alfonsus Capue dignissimus ipse

Efficitur princeps certoque sub ordine dantur

205

Premia militibus, suntque optima munera suntque

Pro meritis pia dona, suis atque omnia demum

Que potuere diem rebus conducere letum.

Inde neoptolomos longo dedit ordine centum

Inclitus Alfonsus, quos, laute ut vivere possint,

210

Muneribus cumulat, dat vasa argentea magnus,

Datque aurum, vestes et magno principe digna

Cetera constituit; mihi sunt mea praemia vati,

Qualia das claris, princeps invicte, poetis.

Post hec ingenti procerum maiore caterva

215

Ipse Alfonsides atque Elianora per urbem

Ducuntur leti festam: sunt cerea tectis

Lumina cum tedis, sunt undique leta fenestris

Suntque via permixta iocis, suntque omnia plena

Fervida letitia; civem devincere civis

220

Nititur atque animo pergit meliore videri,

Pro studio stat quisque suo cum carmine, ludos

Hic alios, aliusque suos superare laborat.

Preterea vario celum clamore tubarum

Vndique concutitur, leto tibicina cornu

225

Personat atque animos placido sub carmine mulcet;

Sunt hic et cithare, sunt hic et qualia quondam

Orpheus, ammissa mestus bis coniuge, nunquam

Instrumenta tulit. Sunt omnibus omnia leta,

Leta animis oculisque simul: tot gaudia celum

230

Accipit et vultu ostendit sua signa sereno.

Regia post statuit magno convivia sumptu

Maximus Alfonsus claroque extensa paratu.

Ad cenam ut veniunt et regia pocula tandem

Ipsi oratores, per non sibi subdita regi

235

Imperia adducti, regio quos altera nutrit,

Insigni sedere loco cum principe leti;

Hinc quoque, servata regali lege, sequntur

Et cum principibus comites equitesque ducesque

Postque alii proceres; fuit urbs hic inclita tota,

240

Matrone domineque omnes: tibicina, cantus

Et genus omne soni per prandia leta fuere.

Repleti tandem varia sua lumina cena

Regalique cibo, comites, equites proceresque,

Matrone iuvenesque omnes compteque puelle

245

Surgunt a mensa celeres aulamque patentem

Intrant inque vicem festas coluere choreas.

Iam sol, dilabens medio de vertice celi,

Prospicit occasum, stimulis et calcare fessos

Ducit equos certoque regit moderamine currus,

250

Cum pater Alfonsus ludos pugnamque per urbem

Constituit proceresque omnes ad munera magnus

Convocat et festis ostendit gaudia rebus:

Optima victori statuit sua premia, legem

Dicit et arbitrium sub certo iudice ponit,

255

Tum tres in medium pugne tabuleque magistri

Prosiliunt orbesque gerunt, quorum unus in armis

Fortis et adversas solitus prosternere turmas,

Cura ingens regum, prior est Curegula Iohannes,

Post baro prosequitur Muro qui sceptra ducesque

260

Ante omnes ornat clarus, sed tertius alter

Andreas Gulielmus erat, qui matre sicana

Externo est siculus genitus genitore fuitque

Consilio regum virtute fideque receptus;

Ipsa ducis Calabrum domus hos tres inclita nutrit

265

Consiliisque armisque fovet rebusque tuetur.

Hi tres magnanimi subeuntes arma vicissim

Armatos contra leto tenuere favore.

Magno hec ornatu et magno spectacula sumptu

Perficit Alfonsus: sunt hic insignia queque

270

Ornamenta, auro et vario contexta colore

Et miris preclara modis, regesque tubeque

Adsunt et proceres festa ad certamina ducunt.

Ad pugnam ut veniunt equites et fortia iungunt

Corpora per campos, studio quicumque laborat

275

Currere praestanti acque ictu meliore videri

Nititur in socium. Pater hec sublimis ab alto

Aspicit Alfonsus letumque ante ora duellum

Apponi frangique hastas in premia gaudet;

Ipsa iuvant proceres regum pia lumina et alte

280

Impellunt animos maiori incumbere pugne

Intrepidosque urgent contempnere vulnera et ipsam

Crudelem necis effigiem. Succurritur hosti.

Cum fers ante oculos ventura pericula Martis

Et statuis fugienda tuos, laus ultima rursus

285

Hec erit, ut reges videant tua proelia et ipsa

Leta per aethereos credant itura triumphos.

Matrone a muris, domine placideque puelle

Spectant et pavide fractis terrentur ab hastis;

Sunt et que celo faciunt sua vota precesque

290

Prestant et lachrimis risuque iocoque tenentur.

Quatuor hic hastas forti sub pectore rumpit,

Ille alius totidem, numerum nec alter eundem

Complet et a posito scribuntur singula pugne

Iudice, victori ut recte sua laurea reddi

295

Possit et a certa procedant praemia lege.

Hic seu sorte sua, sive hoc evenerit arte,

Bis septem Andreas Gulielmus ruperat hastas

Impiger atque operi vigilans firmusque manebat,

Ante nec explevit festos fortissimus orbes,

300

Quam totidem totidemque iterum consumpserit et se

Perpetue dederit fame laudique perennem.

Arduus ut tenero residens in gramine pastor

Post iemem, prima subeunte estate, vagantes

Huc illucque suas per ameni pascua campi

305

Sub cantu demulcet oves, foetumque patentem

Lanigerique gregis vestigia certa sequentem

Prospicit atque animo gaudens sua lumina pascit

Letaturque suo tranquilla per ocia fetu;

Haud aliter pugnam proceresque et cetera magnus

310

Aspicit Alfonsus iocundaque pectora letus

Sub placido arridens vultu et sub fronte serena

Explicat et feste demonstrat gaudia mentis.

Fecerat officium lucis pater optimus orbi

Phebus et optatam duxere crepuscula noctem

315

Invigilantque armis proceres; tunc inclitus ipse

Imperat Alfonsus poni certamina et alte

Prestanti sub voce legi cui laurea pugne

Et cui magnanimi debentur premia regis.

Tunc tuba confestim, vento sufflata canoro,

320

Incipit et cunctis placido dat carmine signum;

Fit requies linguis, tenuerunt ora Quirites

Atque equites populusque omnis, stat quisque paratus

Iudicio et claras venturo porrigit aures.

Hinc praeco tales mictit de pectore voces:

325

"Accipite, o proceres, quae sit sententia magni

Iudicis ad pugnam cum totos viderit orbes

Atque omnem recto descripserit ordine circum

Preclarosque ictus signarit: laurea pugne

Est merito Andree Gulielmo reddita tandem".

330

Post hec Alfonsus, tanto satiatus honore,

Turba equitum multa laetus comitante recessit.