Matteo Zuppardo Alfonseis 2
Other sections


Annuit Alfonsus fortique a pectore curas

Diripiens omnes, agit hanc, accensus amore

Ingenti exitium propter miserabile gentis

Argolice et labem mundi totius, et omni

5

Accelerans studio surgensque, ut magna leonis

Ira solet contra qui se et sua provocat arma,

Accipit in Teucros bellum pergitque videri

Regibus exemplum ducibusque insigne; sepulcrum

Contextum stellis caelo et meliore futurum

10

Ostendit, si fata mori qua sorte iuberent,

Dom Christum aspiciens offensum vendicat et dat

Tam sancte sua vota rei, mentisque volutat

Huc illucque oculos, legesque et federa querit,

Quo firmam Italie possit componere pacem

15

Et magnos firmare duces, populosque patresque

Iungere, ut accepti sint omnia prospera belli

Nullaque succedant contraria. Totus in illo

Consistens animo, fervet requiemque recusat,

Vt sua barbarico possit dare prelia regi

20

Et tantum in christos congestum extinguere crimen

Et nomen reparare suum, qui tempore tanto

Impia distulerit Teucrorum corda sub armis

Et bellis domitare suis aut vincere castris.

Dumque animo pergit, noctes vigilatque diesque,

25

Omnia letus agit, quamvis mens estuat intus

Nullaque continuis adventent ocia curis.

Non tam Roma sui vindictam Cesaris olim,

Accelerans armis bellum et manifesta doloris

Vndique signa gerens, animo quesivit et omni

30

Castrorum studio contra impia corda trucesque

Artifices scelerum, Crassum et sine pectore Brutum,

Quam pater Alfonsus, cedes dum respicit, ardet

In Teucros animum et vindicte ostendere vires.

Cum sua dux Ligurum temptasset federa dudum

35

Optima Aragoneis connectere et inclitus illa

Distulerit princeps sub longa indagine rerum,

Nunc illis oculos aperit mentemque animumque

Vertit ut ausonia resecentur proelia terra

Et pax perpetuo servetur publica cultu.

40

Dumque hec sollicito volvuntur pectore magni

Principis, ipse Deum votis et munere placat

Et ceptis dat sacra suis, primumque potentes

Secum prelatos et relligione fideque

Insignem cetum accipiens proceresque patresque

45

Cumque suis ducibus comites, ipsum ordine longo

Hinc illincque equitum regem stipante corona

Ingentisque sui populi subeunte caterva,

Tot letam auspiciis et festam circuit urbem

Parthenopen, siciens pro Christi nomine Teucrum,

50

Postque Dei delubra petit, sollemnia queque,

Queque exercentur sacro sanctissima templo.

Cum satis intento cultu sunt pulpita magnis

Inque Dei verbo claris ornata magistris,

Qui regem et populum tormenta per aspera terrent

55

Et dulci sermone monent; sollennia prima

Prima dies tribuit, Christi o sanctissima mater

Virgo, tibi, meritoque suo dignissima post hec

Iura secunda tulit votisque ardentia thura

Qui magnam in celis sacro colit ordine sedem

60

Atque animas manibus trutinat, dehinc tertia demum,

Militie princeps, regum pia cura ducumque,

Qui proceres acque arma fovet, sua thura recepit.

Sed quanto hec magnus sub relligionis honore

Gesserit Alfonsus, quantoque insignia cultu

65

Duxerit, et populum sub quo commoverit omnem

Exemplo, dederitque animis quas denique vires,

Difficile est calamis describere: totus in uno

Fixa Deo retinet devotus lumina sicque

Cetera magnus agit, sanctam ut cognoscere mentem

70

Principis et possis cordis secreta videre.

Hec ita magnanimus dum rex gessisset et omnes

Ferverent animo in Teucros et bella cierent,

Vota suis ducibus dudum manifesta videri

Publica constituit, populis vult illa propinquis

75

Et fieri patefacta suis, quo dicta manerent

Firma magis, totique forent notissima mundo.

Vt primum Ausoniis Phoebus concedere lucem

Incipit acque altos radiis ascendere montes,

Tunc in equis totidem pulcro sex ordine vecti

80

Armorum surgunt reges, totamque per urbem

Officio insignes magno clangore tubarum

Incedunt, hominum magna comitante caterva;

Postque iter in castrum, princeps ubi maximus ipse

Presidet Alfonsus, populo nova signa sequente,

85

Perficiunt subeuntque locum. Stat quisque videre

Anxius hec quid gesta velint, quid plebsque tubeque

Expediant; tantaque omnis novitate movetur

Parthenope et votis sua prebet lumina et aures.

Vt ventum ad sedes et tecta ingentia tandem

90

Principis invicti geminisque intratur apertis

Certatim a populo, ceu parva per hostia, portis,

Tunc omnes sciluere tube, quisque ora sequentum

Clausit, et in plano populi fit maximus orbis.

Tunc sic incipiens armorum e regibus unus

95

Fortiter hanc celo mictit de pectore vocem:

"Audite, o populi, que vestris optima princeps

Cognita pectoribus fore vult: cum candida primum

Prima dies Domini nobis illuxerit et se

Prebuerit mundo, felix, venerabilis, alma,

100

In sacrum Alfonsus templum properabit et ardens

In Teucros armis et toto pectore sancte

Vexillum crucis accipiet, pro relligione,

Proque Dei obsequio, pro Virgine, proque levandis

Luctubus argolicis, pro nostris denique, pro tot

105

Numinibus lesis et Summi Patris honore.

Plaudite et in tantis Dominum benedicite ceptis

Et vestros santis animos ostendite rebus!".

Dixerat et pressa requiescunt viscera voce.

Tunc iterum sonuere tube, populusque patresque

110

Letitia exultant: animis sunt gaudia, suntque

Luminibus, leto procedunt omnia plausu.

Iamque dies aderat Domini celeberrima, cum se

Conterit Alfonsus magnasque in pectore curas

Colligit et rapido circum mens ducitur estu;

115

Ipsa Patris Summi decreta obscura parumper

Et votis non scripta suis tenuere piaclum

Principis et rebus spacium tribuere paratis.

Non tamen hec propter sanctis desistere ceptis

Optimus instituit princeps, sed magnus utrumque

120

Curat et exemplo poscit meliore remicti

Alma Patris rescripta pii, templumque caterva

Ingenti repetit populi comitumque ducumque

Et patrum quoque turba ruit; tunc sacra parantur

Et cum conspicuo templi solemnia cultu.

125

Hic inter magnos magnus, memorande, magistros

In sacris tu sacra, Soler, das verba, Iohannes,

Et populo dignas digno sub nomine laudes

Principis exponis mentemque animumque benignum

Composita sub voce refers regemque paratum

130

Seque suis subito ceptis votisque futurum.

Completis tandem sacris convivia magnis

Preparat Alfonsus datque optimus omnibus altam

Spemque, fidem firmumque animum, sua corda suorum

Mulcet et inceptis ostendit gaudia rebus.

135

Legatum interea rex prestantissimus armis

Et Troum impaciens effusi ac sanguinis ultor

Pontifici magno dimictit et inclitus orat

Quo rescripta sibi concedat plenius et det

Conveniens rebus spacium detque, optimus, illa,

140

Cum quibus in Teucros animum et certamina tandem

Expediat, Christique magis sanctissima terris

Numina sint digne merito sub honore recepta.

Ergo Soler postquam legatus regia cepit

Scripta, iterum magne sua dat vestigia Rome

145

Et verbis contexit opus quod pectore primum

Duxit et hec pariter nexu coniunxit amico.

Dulcis amicitia est et dulcia federa semper,

Optima cum docte iuncta est sapientia lingue:

Hec duo plus aliis felix orator habebat

150

Pectoribus connexa suis et in arte nitebat,

Qua Natura suum texit pulcherrima corpus.

Postquam oratori concessa licentia fandi,

Hic positis terra genibus: "Sanctissime", dixit,

"Totius o mundi pastor, pater optime regum,

155

Cui tanta in terris hodie est collata potestas

Quanta olim a magno Petro est concessa Magistro,

Fillus Alfonsus, rex relligionis amator,

Ad tua me mictens devotus numina, totum

Se tibi dat, flectitque humilis, qui pectore fervens

160

Estuat in Teucrum pergitque resistere contra

Consiliis armisque suis populisque paratis.

Ipse potest scevas solus terrere falanges

Barbaricumque hostem qui, relligione subacta

Argolica, in nostram facinus crudele minatur.

165

Non agit hec, ardens, verbis, sed classe parata

Quamprimum in populos pergit sua castra latinos

Ponere et argivo nostrum cumulare cruorem.

Quare, age, per Christum, per tot sua numina, perque

Argolicas cedes, per totque pericula et urbem

170

Imperio extinctam, per non peritura tuorum

Regna Latinorum, mundique per omnia tandem

Nostra tuo tantum sperantia vivere dono,

Quod pius Alfonsus pro relligione precatur,

Proque tot indigne illatis sub Marte levandis,

175

Concede et bellis prestes tua vota futuris,

Scribe suo arbitrio fera bella gerenda diemque

Iudicio commicte suo! Brevis hora falanges

Expediet. Fractis, pater optime, consule rebus!

Fortis aragoneis troyana potentia bellis

180

Acque armis domitanda suis sub tempore parvo

Decidet et nostris ibit peritura triumphis.

Que nunquam veteres, nunquam potuere minores,

Arma dat Alfonsus; que, si modo vera fateri

Et liceat manifesta loqui, ferus una timescit

185

Barbarus et nostris trepidant sua proelia castris".

Hactenus et tacuit; mundi sanctissimus olli

Respondit paucis Pater haec quam maxima verbis:

"Disseris, orator: vera hec sunt omnia suntque

Digna piis meritis mentisque in sede locari.

190

Ergo dies et quae regum fortissimus ipse

Postulat Alfonsus, Christi fideique minister,

Pro votis sint scripta suis; felicia queque,

Queque sue subito succedant prospera genti,

Sintque adeunda nothis sua demum optata secundis.

195

Vt bonus est animus, sic optima proelia, felix

Sintque aditus reditusque suus per tempora, postquam

Vixerit in terris, tandem Deus optimus illum

Perpetua in celo faciat requiescere pace".

Non secus in magnas leti rediere Micenas

200

Atride gemini, flammis superantibus urbem

Et Priami imperium et vieta per proelia preda,

Quam bonus orator, capiens decreta, retorsit

Ad regem invictum motos per gaudia gressus.

His equidem telis Phebi si celsa manerent,

205

Rursus in antiquas irent quoque Pergama flammas.

Vt ventum ad regem regisque palatia tandem,

Incipit orator: "Rex o fortissime gentis

Ausonie viridisque tue defensor et ultor

Sanguinis argolici, Patris rescripta benigni

210

Accipe et ad votum contra da proelia regem

Barbaricum exultans, proceres compelle ducesque

Impiger, in Teucros ferroque animoque resiste

Et manibus da bella tuis! Tua fama per orbem

Currit et in magno parta est tibi gloria celo".

215

Postquam igitur placido cepit sua gaudia vultu

Maximus Alfonsus decretaque lecta fuere,

Armorum reges iterum populusque tubeque

Surgunt et magno incedunt clangore per urbem,

Postque iterum celsi properant ad limina castri;

220

Huc ubi conveniunt, rursus de regibus unus

Incipit et fesso rumpit de pectore votum

Principis exclamans iterum sub voce canora:

"Dicta dies, qua rex pro Christi nomine sancte

Vexillum crucis et regum memorabile donum

225

Anxius accipiet"; letis clamoribus ether

Et vario impletur strepitu sonituque tubarum.

Leta dies postquam populis optata sicanis

Emicuit, sacrum ad templum comitatus honore

It pater Alfonsus procerumque equitumque ducumque

230

Et populi maiore sui; postquam ardua templi

Limina conscendit, geminis sub marmore flexis

Contra aram genibus tensisque sub ethere palmis,

Orat ut incepto celi pater optimus adsit

Christus et adversas faciat succumbere turmas

235

Officioque suo felix Fortuna ministret

Et bene conducte sint omnia prospera genti.

Hinc, prece finita, princeps fortissimus ipse

Se levat et posite sua fert vestigia sedi.

Plebs ruit ad templum, populo currente, fuitque

240

Turba ingens hominum multum numerosa nec olim

Audita; haud olim poterit tam magna videri.

Postquam ipsa ingentis completa est concava templi

Planities, pars magna foris congesta sub amplis

Porticibus residet, pars altera limine perstat;

245

Ara procul prima posita est sanctissima porta,

Veste nitens nivea gemmisque insignis et auro

Letus ubi, aspiciens urbis pia gaudia, presul

Presidet innumera, circum cruce septus et alto

Officio intentus, sancta hec insignia donat.

250

Ad quem completis postquam sollennibus almus

Se tulit Alfonsus, sanctum et venerabile signum

Pectore proclivus leta cum mente recepit.

O sanctum lepidumque diem et venerabile terris

Sidus et Ausoniis Graiisque ut numen habendum!

255

Tunc nostra est inventa salus, tunc relligioni

Tuta fides requiesque omni comperta labori,

Tunc leta afflictis pax est concessa Latinis,

Imperioque ingens porta est patefacta sepulto

Et populo manifesta sua felicia queque

260

Prestitit Alfonsus, pacem requiemque fidemque,

Vitam, agros, cererem, famam patriamque, colonos

Armaque, quae populis ibunt servata futuris.

Turba equitum procerumque ruit, ruit omnis in unum

Auxilium hoc populus, crucis et venerabile nomen

265

Certatim accipiunt. Leto sudore reditur

Haud facile ad portam, turba prohibente, fuitque

Consumpta officio celebris pars ampla diei;

Milia sex hominum gemini totidemque sub illa

Prima omnes micuere die sacroque fuere

270

Ordine signati. Post hec pater optimus urbem

Circuit Alfonsus, procerum comitatus acervo

Et populi maiore sui; leta omnia postquam

Vidit in aspectu, flectit vestigia castri

Regalique sua tandem se suscipit aula.