Postquam magnanimus morientia sanguine fudit
Pectora et ingentes expirans luminis iras
Daunius yliacos satiavit vulnere manes,
Componit senior regni iam fracta Latinus
5
Culmina, disiectos urbis iubet agere muros
Attoli; quibus aereas deducere turres
Cura sit, et summis Vulcanum pellere tectis
Imponit. Priscis reddit cultoribus agros;
Sponte tame se quisque premit patrieque ruentis
10
Cogit amor. Pars alta suis pendentia tectis
Robora, quis proprios animus dabat ense penates
Tutari, et dubiam patrie defendere sortem
Deiciunt, reserantque suis cum menibus urbem.
Pars templis ante arma deum galeasque comantes
15
Reddere, nec multum felicia vota laborant.
Qualis apes viridentis Hyble dum roscide stipant
Pascua, et in pictis desudat floribus agmen;
Fervet opus, latisque fremunt examina campis.
Haud quaquam obsequio merenti corde Latinus
20
Mulcetur properare domos: subit acrior illum
Cura, nec ingenti decebit pectore Turnus
Perfossus iugulo, et cari sine cespite manes.
Ergo urbi optate miserique ad tecta parentis
Mittere, quem longe mestum tegit Ardea muris
25
Decrevit, rutulosque iubet qui corpus amatum
Suspensi expectant, diversaque busta suorum
Acciri. Ipse autem solio non altus in aula
Consedit paucis rupitque silentia verbis:
"Dum voluit fortuna, duces superique sinebant
30
Cedere res: equidem haud divos infhandaque testor
Fata Frigum. Vidistis enim quo more potentem
(Heu nimium) colui dilecto pectore Turnum,
Non tantum nostro genitus si sanguine! tuque
O Darilas, multumque amisso tristis Enifheu
35
Nosti quidem. Subit ecce animo nunc tristis imago
Cum iam fulmineum toracha inductus et ense
Horreret, magnum poscens in prelia Teucrum.
Sustinui: quid nate paras? Iam concipe fedus;
Tempus adest, dixi, nimium iam senguine nostro
40
Arva rubent, cecidere animi. Mox improba herinis
Affuit, et galeam capiti suppressit ovantem.
Sed quid ego hec? Quanto volventur secula motu
Scire licet: nulli vestrum fhas cernere claros
Solis equos, quos prima polo lux orta remittet
45
Quosve premet, si leva velit fortuna; malorum est
Inscius, eoo spectat qui hiperiona celo.
Quare agite o iuvenes cuncti pia munera leti
Manibus egregiis, parvos date pulveris haustus
Et cineri prebete solum, gentemque revisat
50
Ipse suam. Patrio sic heu dabis oscula vultu?
Talis eris, sic Daune tuam non degener urbem
Intrat. Vltus avos cecidit: vos plangite magnum
Vltorem ytalie rutuli! Ciet agmina quisquam
Fortius? Heu miseri, sub quo duce stabitis, hic est.
55
Macte animi, vestros cecidit qui stratus in hostes.
Talibus excessit solio, largoque profundens
Hymbre genas, tum turba simul que plurima circum
Aggemit oranti stipatus limina nota
Ingreditur, qualis nitidi post fata iuvenci
60
Quem lupus aut durus detraxit sub ubere pastor,
It mater, nullique movent sua lumina fontes,
Non amnes, virides nequeunt avertere silve.
Tum regis monitu volucrem produxit Enifheus
Cornipedem, suaque arma super: subit illicet ille
65
Pronus et in duris figit gelida ora lupatis
Acceduntque fero lacrime. Iubet ipse Latinus
Ordine deduci exuvias spoliaque trahuntur.
Principio currus, raptorum insigna Teucrum,
Vexilla et clipei, tuniceque intextilis auro
70
Aptantur; tunc pone leves quibus hauserat hostes
Spicula subvectant, galeasque insigne comantes
Et citatorum faleras quas traxit equorum.
Hinc sonipes timida quem nunc regit aure Metistus
Insequitur, dubioque fremit parere magistro;
75
Post equites peditesque simul rutulique feruntur,
Adversi clipeos, hastisque in terga reductis.
At pater illacrimans demissa voce Latinus,
Vt potuit fari, suppremum ex more ciebat.
Illi per dumos, brevior qua ducit ad arces
80
Semita, iam fessi pilumniaque arva subibant.
Interea mediam fertur furibunda per urbem
Fama gradu,et magnis implet clangoribus aures
Regalemque domum, miserique in tecta parentis
Perfurit. Huc totis pernicibus incita penis
85
Defertur, funusque novum adventare profatur.
Turbate exiliunt matres, magnoque ululatu
Scisse comas, plenis expectant agmina portis.
Templa deum natosque putes patriosque penates
Divelli et totis Vulcanum fervere tectis.