Carlo Marsuppini liber primus Homeri

Liber primus Homeri poetae divini
per Carolum Arretinum in latinum traductus

 

Nunc iram Aeacidae tristem miseramque futuram

Diva cane et quantos Grais dedit ille dolores

Quotque animas fortes heroum miserit Orcho

Quantaque tum canibus miserorum corpora passim

5

Atque avibus lanianda tulit, quo tempore primum

Atrides, rector populorum et dius Achilles

Inter se certant, sic Iupiter ipse volebat.

Quis deus hic tantos irarum miscuit aestus?

Latonae genitus, contempto numine saevo

10

Infensus regi, pestem conciverat atram

Castra per et populum procumbunt undique morbo.

Namque sacerdotem Phebi contempserat ille

Chrisem, qui ratibus solers advenerat Argis;

Laurea serta dei manibus sceptrumque gerebat

15

Et quae sint natae pretium ventura redemtae

Fulgentes ocreis Danaos oravit et altos

Praecipue Atridas, rerum quis summa potestas:

"Atridae atque alii tam splendida corpora Graii,

Obtestor superos, caeli qui culmina servant,

20

Dent manibus vestris ingentia moenia Troiae

Vertere, tum laetos patrios accedere portus.

Munera praetendens vobis, haec munera porto,

Sumite, tam caram misero mihi credite natam

Et magnum sperate deum, cui certa sagitta

25

Est manibus prolesque Iovis carissima semper."

Assensere alii tollendaque praemia censent

Reddendamque patri natam vatemque vereri.

Ac non Atridae placuit sententia, dictis

Sed gravibus Chrisem ratibus discedere iussit

30

Taliaque horribili vultu verbisque minatus:

"Hinc periturus abi! iam te nec numina Phebi

Non lauri non sceptra tegent, si navibus altis

Seu nunc tardantem rursus seu castra petentem

Attigero: nec enim ante putes tibi solvere natam

35

Quam procul a patria canos ostenderit Argis!

Hic texat telas, hic nostra cubilia curet.

I tandem caveasque tuis me incendere verbis!"

Sic fatus. Timuitque senex dictumque facessit,

Vndisoni tacitus petiit nam littora ponti.

40

Hinc abiit longe precibus Phebumque vocavit:

"Arcitenens magne, Chrisae qui moenia lustras

Divinamque regis Cillam Tenedumque gubernas,

Smintheu, si qua tibi posui pulcherrima templa

Sique tuis aris taurorum pinguia crura

45

Caprarumque dedi, nostris precor annue votis:

Dent Danai poenas infestaque conice tela,

Vt tandem lacrimas discant non temnere nostras!"

Audiit haec Phebus graviter commotus et imas

Desilit in terras summo de vertice caeli

50

Arcum humeris pharetramque gerens; tum turbidus ira

Irruit et quassae sonitum fecere sagittae.

Argivumque petit classem circumdatus umbra

Conseditque procul subito nervumque tetendit

Arcus et horrendo telum stridore remisit.

55

Hoc mulos rapidosque canes hic corpora Graium

Finxit inaudito tentavit et agmina morbo.

Heu miserum postquam telum contorsit amarum,

Muta virum crebris ardebant pectora flammis.