Stefanardo da Vimercate de gestis in civitate Mediolani 2
Other sections


Pululat ira latens sub pectore, proditur ulcus

Exterius mentis; iterato prisca tumore

Turget enim labes intra; mentita salutem

Non extersa prius sanie conducta cicatrix,

5

Sub cute sordenti recidiva panditur unda.

Agmine Lugdunum sacro properante penatum

Dum foret Antistes summus comitansque caterva

Vrbe placentina, sententia promitur atrox.

Metropolis statuunt cives ut premia dentur

10

Plurima, letali si vulnere decidat exul

Archipater propriam presumens visere sedem.

Dedecus hoc aule est grandisque iniuria deni

Gregorii, tantum facinus qui sidere clauso

Dissimulat, legi metuens obsistere seve.

15

Deserit Ytaliam festinus, transmeat Alpes,

Axe sub hesperio Rodani pervenit ad undas

Vrbs quibus incumbit Lugdunum nomine, nuper

Acta ubi divorum patrum celebrata fuerunt.

In reditu celeri sequitur quem presul at ille

20

Ipsius renuit comitatum; stare Bugelle

Elegit profugus. Seprii se fudit in arva

Hinc comes arma petens Gufredus nomine, clara

Ortus progenie, cuneo vallatus et ense

Exule. Dux equitis natali limine pulsi

25

Robore magnanimo castro consedit Orone

Herenti rivo pariter quod lucis ab urbe

Distat, et est humili locus hic suspensus in arcem

Aggere, ceu sedes illis qui preminet oris

Regia. Vasta latus communit utrumque vorago;

30

Clivus at a tergo preceps descendit in amnem.

A valvis aditus non arduus, atque vetusto

Frons eius muro est olim munita, ruinam

Cuius congeries reficit nova Protinus omnis

Plebs montana favet. Parent et menia lati

35

Englerie vicina laci, munitur et arcis

Presidium. Ligures hec quam tenuere coloni

Vrbs antiqua fuit, antiquis diruta bellis

Ipsa redacta solo, pauco contenta colono

Nobilitatis habens prisce vestigia servat

40

Delubra que reficit prope menia sparsa per agros.

Cingitur occiduis nec non australibus undis,

A borea erigitur collis qui culmina prefert

Invia, murali condam precincta corona.

Hostibus est ullis vix expugnabile castrum.

45

Planicies illi spectabilis heret ab euro,

Inde tamen locus est valli munimine tutus.

Hec loca bina tenet tutissima miles ab urbe

Pulsus et his patrias edes se visere sperat.

Hec spacii nimii non dividit opida iactus,

50

Auxilium sibi met propereque inpendere possunt.

Vrbs excita novis rumoribus exilit, ira

Infremuit, catulis ut seva leena furore

Evehitur raptis. Micuerunt signa potentis

Metropolis, properat sonipes faleratus et armis

55

Contectus miles, pariter vexilla quiritis

Germani precio conducti ad bella feruntur.

Engleriam invadunt seu fraudis sive pavoris

Auxilio, splendens gladius vibratur in hostes.

Pars Comitis non dura ferens molimina Martis,

60

Innumero cedens equiti, seccessit in arcem.

Fama leves tendens das se tollit in auras

Non contenta solo, Comitis pervenit ad aures:

Engleriam captam esse et amicos arce reclusos.

Tunc armis animoque potens dux impiger agmen

65

Congerit, armatos Seprioque reliquit ephebos

Castro, festinans obsessis Marte potenti

Subsidium prestare citum. Fit proximus undis

Stagni. Metropolis conspexit preses ut hostes

Accessisse, parat promptas ad bella cohortes,

70

Obvius egreditur, prope fit concursus utrinque.

Amnis erat medius, parvis qui labitur undis,

Sed nec ab Engleria spacium diffunditur ingens

Ad fluvium Guassam. Dextras ortatur in hostes

Preses belligeras, cui est fiducia maior

75

Teutonicus miles, series distincta phalangas

Ordinat, umbones flavent, galeeque relucent,

Expasse fulgent aquile, sonipesque furorem

Efflat, belligeroque tube spiramine clangunt.

Inde Comes patria proceres ad prelia voce

80

Proscriptos acuit, genus his proponit et edes

Virtutesque patrum, felices Vrbis honores.

Audaces equites animo congessit in unum

Ac pedites. Non sic acies hec splenduit armis

Impar et hec numero, sed spe quam robore maior.

85

Ipsa pericla cavens potuit nam cedere bellis,

Sed superare solet magni fiducia cordis

Consilium. Clamor subito miscetur utrinque,

Pene leves agitat nubes, conflictus initur.

At latus adverse Germanus tiro cohortis

90

Transiliens undas peciit, iam mixta geruntur

Prelia, desevit mucro, demittitur asta,

Excipiunt ictus galee, configitur umbo,

Ceditur hinc miles, cadit alter et inde supinus.

Conseruere manus, letalia spicula miscent,

95

Nunc hunc nunc illum gladius consumit atroci

Vulnere, bacantur mavortia tela vicissim,

Armorumque fragor semotis funditur oris.

At Comes adversos cuneos ferit, atque laboris

Belligeri paciens, sustentat pondera belli

100

Sevi, non hosti parcit, stragemque minatur.

Virtus tuta viri, laxis audacter habenis,

Obliquaque asta, medios prorupit in hostes.

Ictu stratus eques postremo fata sopori

Iunxit, sed Comitis sonipes demersus in unda

105

Limosa cecidit. Coram producitur hoste

Detentusque comes, nomen qui nobile fassus

Confoditur subito diri mucrone furoris.

Tunc dampnata cohors cessit, tam tristia cernens

Fata ducis, latebras querit, campumque reliquit.

110

Est fuga divulse fiducia sola phalange.

Pars defensa manu secessit in abdita diva,

Postmodo Novaria que se collegit in urbe;

Pars iacet in frutices, pars tristi fune ligatur,

Quos subduxit atrox capitis sententia luci.

115

Funera terna iacent decies et quatuor icta

Guture. Cladigeri maduerunt flumine campi

Sanguineo, Galerate, tui, sed in orrea meste

Luxuriant frugis replentes aera fletu

Ac gemitu. Lacrimas tante spectamine cedis

120

Qui tenuere suas? redeunt ad menia cives,

Victores gaudent, letum referuntque triumphum.

Magnanimus Presul mox linquens arva Bugelle

Vercellas peciit dubiam suspensus in artem

Fortune, sperans post tristia fata beatos

125

Successus, nec enim novit sors fixa morari.

Advenit proscriptus eques, suffragia poscit

Pontificemque rogat dampnate signa cohortis

Sumere. Divum opus est, inquit, quod convenit almis

Hoc manibus: macula purgare tirannidis urbem.

130

Iusticium patriam oppressit, vidueque vagantur,

Exulat incerto pupillus et orfanus orbe,

Sacrate spoliantur opes, latique cruore

Rivi civili maduerunt fluminis instar.

Trina quidem cedes quasi bis centena peregit

135

Funera nobilium: pars bello concidit atro,

Iudicii pars falce ruit concisa scelesti.

Proh dolor! Englerie, Vercellis, gesta Carate

Prelia tam dire cladis fecere ruinam.

Mors infausta animum Gufredi tangat amici,

140

Infandi libeat iuguli meminisse nepotis

Cari. Nobilitas suspensis te manet armis;

Ipsa quidem patrie te propter menia nutant,

Plebs cupit adventum Patris devota. Quid heres?

Eya rumpe moras, te celi oracula poscunt,

145

Ad vetitam te fata vocant felicia sedem.

Tunc Antistes ait: Fusi non sanguinis ultor

Esse volo, sacri non hoc paciuntur honores,

Fasces quippe iubent scelus omne remittere divi.

Hec vindicta mea est, cunctis ignoscere culpis,

150

Ista sacerdotis plena est victoria. Pacem

Exopto patrie, cives viduasque reduci

Ad natale solum, primique ad iura redire

Vrbem prisca status, et plene libera reddi

Sacra. Paratus ero nostrum prestare ducatum

155

Sic vobis. Numen pariter celeste petamus,

Quod solet oppressis invictum ferre iuvamen.

Non animos odium corrumpat, quisque virilis

Miles erit, quemquam armigerum succendant ad arma

Fas, propriique lares. Tunc iussit cuncta parari

160

Bellica, Novariam venit, mox opida cepit

Plurima, qui Seprii, parva comitante cohorte,

Menibus Antistes vicinia sedit Orone.

Eat enim tutus locus hic et nobile castrum.

At ubi fama citis Vrbi denunciat alis

165

Presulis adventum, boreales insuper oras

Archipatri parere suo, reliquasque paratas

Ad patria amplexus celeres, formidine pressi

Arma movent et amica vocant suffragia cives.

Hinc Cremona venit, succurrit Lauda repente,

170

Parmaque tirones mittit, vagulosque per arva

Ad predam doctos equites dat Crema, quiritis

Assistit mucro Germani civibus audax

Conductus precio, Papia miles ab urbe

Pulsus in auxilium celeratque expertus in armis.

175

Metropolis falerata acies non defuit illis.

Planicies ubi lata iacet tentoria figunt

Non longo spacii iactu prope menia Fultus

Presul magnanimus non multo milite, forti

Spe tamen accincto, pedites congessit agrestes

180

Munitos animo, pro libertate paratos

In gladios et bella suas conmittere dextras.

Plebeios lorica viros non plurima texit

Ferrea, diploidis contentos tegmine solo.

Circuit Antistes solerti menia cura,

185

Et iubet excubias, vigili custodeque servat

Castra. Trabes clausere vias ne callidus hostis

Irruat ut requie solvuntur menbra soporis,

Et subito madeant nocturno sanguine fessi.

Intrepidus celeri circonspicit omnia nutu

190

Presul, moxque dato promptos ad prelia signo

Convocat armatos, quos hortans voce paterna

Hec ait: O socii, magnorum mole laborum

Pressi, vos patrie libertas, vos decus urbis,

Vos natalis honos, Ligurum vos nobile germen,

195

Iusticie titulus moveat iam pectus ad arma.

Non habeat servos sine vulnere sedulus hostis.

Non vos servabit civilis mucro retentos,

Cervices celeri tingentur sanguine tristes.

Pro natis pugnare licet, pro coniuge cara,

200

Pro laribus patrieque statu, pro rure paterno.

Gesta patrum moveant animos antiqua, timebat

Roboris ytalici quos lata potentia, quorum

Grande fuit longo diffusum nomen ab evo.

Vos non degeneres talami non esseque prolem

205

Furtivi, non vos peregrino semine natos

Audax dextra probet. Patrie probitatis ymago

Testetur vos esse genus laudabile. Miles

Quem michi stravit apex veniat, mea signa sequetur

Feudali si iure cupit gaudere, relinquat

210

Impia castra, meis vexillis pareat, omnem

Fascibus antiquis privant mea iussa rebellem.

Metropolis cuneos non multus transfuga miles

Se Patris expositis fato belloque maniplis

Iungens deseruit, anceps fortuna timetur.

215

In civile pavet civis se opponere robur.

Nititur interea montes invadere sacri

Milicie pars magna ducis, quo pene relicto;

In seriem iungunt cives ad bella cohortes,

Insultum faciunt. Ingens et ad ethera clamor

220

Tollitur, et temptant vacuatum irrumpere castrum.

Exteriora cadunt munimina strata furoris

Raptu. Tunc miles dubia sub sorte duellum

Singulus agreditur, cadit hinc adversus, et inde

Alter confoditur, strages contrivit utrosque.

225

Qui steterat populus tandem confugit in arcem,

Custodire locum nitens, defendere vallum,

Impigra quod pugilum circondat leta corona.

Spicula miscentur, saxum hinc volat, inde sagitta

Turbine rapta truci baliste, morte relicta.

230

Lancea belligeris illinc excussa lacertis,

Hinc ruit armatus, vallique crepidine strati

Ima petunt, pugnax miles cadit inde soluto

Arcu, sanguineus mucro desevit utrinque.

Dum multo geritur bellum discrimine, cursu

235

Milicie cuneus celeri redit, atque repente

Currit in auxilium, resonat tuba; signa coruscant,

Inclusi gaudent, hostilia corda pavescunt,

Archipaterque suos hortatur, currit ad arma

Quilibet, et vallum flaventia tela coronant,

240

Pontificisque acies, mox ut pervenit equestris

Miles, in arma fremit; preceps dimisit abenas,

In densos agitur cuneos, queritque per hostes

Tutus iter, pavidi subito qui terga dederunt,

Inconbit gladius fugientibus, asta perurget

245

Et sonipes, sessore carens, hinc inde vagatur.

Stratus eques rapidis pedibus calcatur equorum,

Alter inire fugam temptat sudore pedestri,

Eiectis latebras armis desiderat alter.

Et pars cesa cadit, rediitque ad castra superstes.

250

Cessit eques campis, convertit frena, furoris

Heu pubes oblita sui, gladiumque veretur

Milicie urgentis, nam ferrum sanguine fumat

Cedibus impressum. Pietas conmota paterna

Obviat, et iugulos fraterni vulneris horret,

255

Civiles metuens clades, intecta furenti

Milicie occurrens opponit pectora, tante

Bacantes prohibet gladios insistere cedi

Ac odiis ad castra vocat civilibus actos,

Precipites ne fraude ruant, in septa recludit.

260

Restaurare iubet festino cuncta labore

Diruta, supponit sacratos ipse lacertos

Quin operi, largos aer licet esset in imbres

Densatus, tonitrus crebros et fulgura nubes

Funderet. Hos animat, custodes instruit, omne

265

Officium lustrat, fit sedulus omnia presul.

Felix illa dies ingenti leta triumpho,

Sed timor invasit victores luce sequenti,

Plebs etiam montana trucis discrimina pugne

Preterite timuit, querit, concussa pavore,

270

Devia, pars latebras, pars se convertit ad alpes.

Nobilitas prohibere fugam conatur, et enses

Exerit. Antistes revocat sed transfuga claudit

Aures, precipiti cursu queritque salutem.

Plus valet ense timor, vox sacri Patris inanis

275

Nil agit. Inde cohors omnis cum plebe fugatur,

Atque petit Cumas. Valve clauduntur in urbis

Introitu, renuunt profugos admittere cives.

Dum rogat ingressum sibi supplex Otto patere,

Hunc sequitur, foribus reseratis, tota caterva.

280

In quam civilis subito furor arsit, et urbe

Cogunt Cumani lassos exire quirites:

Quin alios spoliant, alii ceduntur, in edes

Pars latet, Antistes semotas cessit in Alpes.

Quem quoque nobilitas stimulo concussa doloris

285

Flebilibus comitata oculis. Consedit in ipso

Zurnigi castro, valles sibi subdere nitens

Ac montes. Populum legit non pluribus armis

Tectum, pars arcum leva, pars missile dextra

Vulgus inerme gerit, caput arta casside pressum.

290

Cingitur ense femur, vix plure pondere ferri

Quis tegitur, cordis tamen omnes robore freti

Diplois at reliquos artus tegit umbo sinistram

Post modo Canobii presul se contulit ori

Terricolis exire novus conpellitur hospes.

295

Est fuga sola salus, aiunt; tecumque neccesse est

Edes deleri patrias, quas incola reddis

Infaustas. Frustra quid niteris omina legem

Non explere suam? fatorum cede furori.

Persequitur fortuna nocens tua numina, fatum

300

Te crudele premit; superis tibi bella moventur.

Presul ait: languent ingenti membra labore,

Sed nec abire queunt requie nisi fota leventur.

Sumere vel biduo liceat confracta vigorem.

Concessere moram, lassi reverentia Patris

305

Est admissa loco, comitans exclusa caterva est.

Interea precibus temptat placare colonos.

Pars ad amiciciam trahitur clandestina blandis

Promissis, occulta petit munimina statim,

Arma virosque vocat, clam nobile congregat agmen

310

Sedulus Antistes fusum per plana, per Alpes.

Nobilitas conmenta sacri Pastoris obaudit,

Que cito belligero sociata est robore Patri

Canobio, ingentis quod stagni fluctibus heret

Ac montis radice sito, de fonte Ticini

315

Quod scaturit, qui fit tandem genitoris origo.

Antistes iam transtra parat, violata bipenne

Robora ceduntur, classi remos et silva ministrat.

Rostra ligant clavi, sternuntur stagna carinis.

Protinus armorum ferrum laxatur ad usus.

320

Ad bellum navale rates armavit ephebis

Grandevisque simul. Residebat pervigil hostis

Englerie. Locus hic extremo lictore stagni

Est situs, impulsus declivi tramite gurges

Ad quem declinat. Collecta classe propinqui

325

Littoris, armatis maiori robore naves

Munit, plure quidem constravit remige stagnum.

Ammovit statione rates, sulcatque profundum

Gurgitis. Appropians vicinas contigit oras

Pontificis classi, statuitque adducere predam.

330

Se pelago mergens orbi cum Phebus ybero

Induxit tenebras, et nox iam fessa sopori

Menbra daret, molles lectos armata caterva

Querit, desertis ratibus, diffusa per edes.

Noxia mollicies nimis est ac dissona bellis.

335

Prelia pectus amant durum, paciensque laboris,

Eventus dubios vigili quod precavet astu.

Zerminaga viris luxum laqueosque paravit.

Fama sed expassis errorem detulit alis

Pontifici, celeres qui naves invehit undis.

340

Currit ad arma pedes subito milesque, carinas

Implent, non illos patrii secernit honoris

Gracia, comunes fasces, comuneque bellum,

Comunis labor est, et opus comune, nec ullus

Iussa manet. Remis pulse tremuere carine;

345

Per medias verruntur aquas, at celsior omni

Puppe preit reliquis, armorum navis amictu

Resplendens conmissa duci. Non verbere grandi

Remorum fluxere rates, ne forte sepultos

Sompno sollicitet sonus: omni voce remissa

350

Ora silent. Dulces non reddit fistula cantus,

Conticuere tube, vasto nec in ethere voces

Vlle miscentur, condicta silentia nullum

Admittunt strepitum. Mediis instructa gregatim

Fluctibus invehitur Neptuni lassa per agros

355

Classis, et apropians hostilia robora querit.

Humentes nec dum tenebras eiecerat orbe

Occeano prolata dies, nec lampada Phebus

Protulerat, stigiis nec dum secesserat umbris

Vt classis vicina fuit. Fragor undique motus

360

Tollitur, et classem, preciso fune, repertam

Littore seiungunt, custodum pectora remis

Pulsant, emissis texerunt aera telis.

Era sonant, aucto clamoreque bella geruntur.

Hinc hostes in transtra cadunt, hinc cuspide fixi

365

Puppibus exanimes herent, hinc gurgite mersos

Accipit unda rubens, hostilis fitque sepulcrum

Funeris, ac reliqui victrici fune ligantur.

Dum bello fluctus miscentur et ethera voces

Turbant, armorum concussio littora replet.

370

Experecta gravi sompno dispersa iuventus

Per talamos surgit discussa nube soporis,

Arma petit, sed tempus abest, nam sedulus hostis

Pugnam, dimisso ratibus custode, pedestrem

Intemptat, latebras et lectos ense cruento

375

Perquirit, nudos invadit, sanguine rivi

Labuntur, sine rege cohors dispersa vagatur.

Est fuga comunis cunctis fiducia vite.

Victores redeunt, et rapte grandia classis

Lucra Patri referunt et ovant vicisseque stagni

380

Opida tocius fidunt. Mox esse paratos

Omnes Otto iubet, clipeos galeasque ratesque

Instaurant, tersa lorica rubigine splendet.

Copia conseritur navalis, Symone classi

Prefecto, statuit cui cuncta negocia belli

385

Antistes, cui fidus erat, certaminis usu

Expertus siquidem longo, iugisque laboris.

Aronam celeri iubet hunc invadere bello

Navali, iussis qui conserit agmina parens

Classica signifera sublimi puppe resedit

390

Pretor, diducunt remos, dant carbasa ventis

Naute. Sternuntur late sic navibus unde,

Fluctibus in mediis labuntur robora classis,

Cunctas precedit naves pretoria puppis;

Planicies et operta lacus navalibus alis,

395

Remigis intumuit concussis verbere limphis.

Aronam propero venit conamine Simon

Navigio fultus grandi, virtute potenti

Armigeris acies stetit undis classica iussu

Pretoris, modico distans prope menia iactu.

400

Spes omnis periit clauso navalis ab hoste.

Milite belligero stipatus Marchio prompte

Ferrato de monte venit, milesque pedesque

Vrbis Novarie, iuncta his proscriptaque virtus

Metropolis, nec non Papie nobile robur,

405

Qui cingunt lunare latus, quod collibus heret,

Aggeris erecto tellus defossa coronat

Quod tumulo, crates densos innexa sudesque,

Pro muro paries stat ligneus. Arma corusci

Militis in giro rutilant muniminis alti.

410

Vna quidem castris, clausa est pars altera classe,

Nec patet egressus illis et pabula desunt.

Munitus vallo locus est in littore stagni

Hic situs, huic alte septum supereminet arcis

Miles ibi germanus adest, montanaque turba,

415

Metropolique equitum cuneus transmissus ab ipsa.

Pugna ferox agitur, nunc hinc nunc inde feruntur

Exanimes, sed dira fames infestius angit

Obsessos, quos fata iuvant dum iuge redundat

Imbris diluvium, totusque resolvitur aer.

420

Effudit Neptunus opum sine lege suarum

Thesauros, Euro laxas dimisit abenas

Eolus ac Austro, Cephyro Borreaque reclusis

Carcere. Castra natant, ceno iacuere iumenta.

Vixque boves alimenta trahunt, vix explicat alto

425

Seque luto sonipes. Clausis civile propinquat

Robur in auxilium, metuuntur militis arma

Metropolis, grandis venientis copia plebis.

Marchio concutitur, turbantur castra pavore,

Celatusque timor densi velamine nimbi

430

Querit ab obsessis cedens vitare periclum.

Nobilis obstat eques sperans, munimine victo,

Mox patriam propriosque lares sine marte subactos.

Nititur at frusta. Subito nam castra leguntur.

Novariamque petunt macula suffusa pudoris.

435

Quo nam signa ferunt imbelli victa timore?

Leta cohors inclusa diu petit arma, forasque

Egreditur, stimulis sonipes post terga cohortes

Inpressis sequitur, que non revocantur ab hoste.

Indeque regrediens acies diffusa per agros

440

Spargitur, et rediit spoliis intenta relictis.

Subsidium fit preda famis, dimissa reducunt

Plaustraque, leticie voces tolluntur in altum.

Classis abit tristis, fit libera navibus unda.

Obsesse plebis, preciso fune, carina

445

Per medios fertur, iam tuto remige, fluctus.

Nec mora: cuncta lacus Vrbi mox litora parent

Et naves. Frustrata Ducis fiducia stagno

Cessit, canpestri vult se conmittere fato.

Iam remum mutare vacat tironis in astam,

450

Ac Cumanorum pulsat prece vota latenti.

Pressidioque novo sperat virtutis amice

Antistes, nullo belli discrimine motus.

Fortunam sufferre potens solatur amicos,

Quos dolor oppressit, spes quorum languit; inquit:

455

Nostis an, o socii, dubia ludibria fati?

Humani est cursus semper mutabilis ordo,

Non idem fatis tenor est; post dira sequuntur

Omnia successus, emortua spesque virescet.

Corda cadunt duris? pressi graviora timetis?

460

Esse viros Vltor scelerum pacietur inultos

Hostes qui patrie civili cede foventur?

Non animos frangat res ista, resumite vires,

Iam vos ad proprias edes remeare necesse est.

Hinc quoque nobilitas patriis congesta sub alis

465

Cum Patre Novariam petiit, temptatque redire

Ad natale solum, cuius dulcedinis umquam

Inmemor esse nequit. Mentem inclinare laborat

Presulis Antistes Cumani federe. Pandit

Ingressum Cumis lis orta et amica precantum

470

Sedulitas, et opus constantis Symonis expers

Fraudis. Mox geritur bellum civile per urbem.

Archipatri pars una favet, pars altera civi

Heret Metropolis; Cumanus marte potenti

Presul bella iuvat Patris exulis. Arma fragores

475

Excuciunt, ictus crebrescunt, omneque ferrum

Vulnere civili crassatur, sanguine flavet.

Missile letiferum, grave saxum, dira sagitta

Aere concurrunt et nubis more nitentes

Pene tegunt radios, in cedes versa feruntur

480

Descensu sociata suo, sonus inde relictus

Vulnera vix superat. Turres armata coronat

Plebs altas, humilesque domos, ac robore vici

Sternuntur denso, pilis intexitur aer.

Ictibus arma sonant crebris percussa, caduntque

485

Plures, alternis impletur vocibus ether.

Vim belli non passa trucis, pars denique cessit

Oppressis adversa viris, Patrique rebellis,

Omneque comuni congessit robur in aula.

Munimen celeres tunc hostes denique cingunt,

490

Densus at ex alto lapidum dimittitur ymber,

Omne nocens iacitur et spicula fulguris instar.

Cassis et umbo grues ac crates excipit ictus.

Sed labor imma petens, structure solvere muri

Temptat conpagem solidi, fossoria mergens

495

Desuper excepte contempnit spicula cedis.

Fundamenta quatit aries suspensus in altum,

Impulsuque suo forti muralia frangit.

Denique fumiferis explentur prelia flammis,

Et bellatores captos munitio reddit.

500

Protinus adversa bello virtute subacta

Archipater Cumas conserto venit equestri

Robore, congessit peditumque equitumque catervas.

Exul nobilitas aquilis collecta sub almis

Exulis est Patris, properat milesque Ticino,

505

Novariensis eques, Cumani roboris ingens

Virtus, letiferas et turba accincta pharetras.

Ricardusque comes venit, qui signa, ducatu

Sumpto, suscepit profuge dampnata cohortis.

Nobilis huic ortus, genitus de stirpe Lomelli,

510

Qui se montane fudit regionis in oras.

Quam cicius Clavate subest, ac menia Leuci,

Vicinique lacus sita litore castra patenti;

Opida multa duci parent et plurima spondent

Archipatris se signa sequi, comitique favere.

515

Rumor it et statim magnus fit in Vrbe tumultus,

Ingens civilis pugne succenditur ardor,

Fraterneque acies ad bellum utrinque parantur.

Ad Patrem rediit Comitis vexilla secuta

Nobilitas Cumas, se ut pugnatura maniplis

520

Iungat Cumanis, uno mox agmine pergat

Vt Presul. Falerata cohors at prodiit Vrbe

Ambrosii, Desioque stetit. Civilis utrinque

Sevit in arma furor. Procerum vexilla propinquant,

Archipatris crux alma preit. Speculator ab alto

525

Prospicit, atque duci festinos nunciat hostes

Metropolis non esse procul, spirare furorem.

Cives concussi tunc contremuere pavore,

At tamen arma petunt, pugnax audatia texit

Incussumque metum. Clipei cervicibus herent,

530

Resplendens galea obsolvit caput, asta vibratur,

Ensiferique pedes equitis flectuntur in orbe.

Impaciens sonipes faleratus naribus iram

Efflat, et hortantur pavidi se ad bella vicissim.

Sanguinis oblitus, nature federa nescit

535

Quilibet, in fratrem convertit vulnera frater.

Previus accedens Desii prope menia Presul

Pectus inherme gerit, munitus mente virili.

Magnanimus tanti Pater est discrimine belli

Tutus, nuda fuit cui crux protectio fortis.

540

Humane non tam virtutis robore fidit

Quam dive, Patria cui spes innititur almi.

Insonnuere tube, voces tolluntur in altum,

It fragor armorum diffusus in aera late;

Pene soni nubes agitantur verbere dense.

545

Curritur ad bellum, solvuntur turbine magno

Baliste, lapides iaciuntur grandinis instar.

Ad valli manibus correpunt culmina, molis

Fragmine letifere galeis clipeisque recepto.

Hostili cedente viam mucrone pararunt

550

Obice, terribili dant hostes terga furori.

Aggeris expulso munimine, menia fortes

Intrant armati, pugne concursus utrinque

Fit trucis, at cedunt adversi Presulis almi.

Agmine sed redeunt converso, pila vibrantes

555

Incumbunt victi dorsis fugientibus. Acris

Vi pugne fugiunt victores, fitque ruina

Aggeris a summo per preceps usque deorsum.

Hostis ab impulsu, versis cervicibus, agmen

In se conpressum declini labitur orbe.

560

Pugna sub ancipiti fato conmittitur atrox.

Ensibus in faciem exactis revocatur ad arcem

Valli turba fugax, viceversa mittit in hostes

Spicula propulsos, Desii diffunditur oris

Vlterius, fumo civilis sanguinis exul

565

Mucro madet. Foditur primo certamine Rector

Metropolis, clarusque cadit victoribus obstans

Civis magnanima dudum virtute rebellis,

Milicie generisque fuit decoratus honore

Hic quoque, litigera princeps et in urbe secundus.

570

Milite cinguntur proscripto menia, valvas

Fregit Cumane plebis violenta securis,

Que Desii vicis dispergitur ense cruento.

Hic cadit, ille pedes tremulos ad vincula tendit,

Hicque fugam querit frustra, conclusus in arto,

575

Nam vetuere fores obstruse robore firmo.

Consilio periere suo dum menia claudunt

Cives, dum vallum nullo violabile firmant

Ingenio, fit opus proprium sic carcer eorum.

Sepe sagax in cede sua prudentia fiet

580

Infelix hominis, quociens delusa perire

Actores facit ipsa suos, traditque ruine.

Scrutatur latebras quisquis, solaque salute

Contentus, iacit arma pavens, fortuna ruina

Involvit varia cives. Pretorius inde

585

Plebis apex capitur, dominus qui primus in Vrbe

Extitit, ingenue quem stirpis gloria fecit

Conspicuum. Ceno sedet hic. Antistes amice

Quem petit, ingrediens diri discrimina belli;

Quem patria pietate videns, oblitus amare

590

Cedis, dilecti quam colla tulere nepotis,

Infremuit, lacrimisque gene maduere solutis.

O falax, inquit, quociens fortuna revolvis

Imis summa gradu, nam sidera splendida tangens

Volvitur ecce luto! flos est tua gloria vanus.

595

Inde supervenit fraterni sanguinis ultor

Mucro nitens Comitis, peciit qui membra secari

Hostis humi lutee residentis; versus in iram

Quod prohibet Presul, sed eum sine vulnere servat.

O bonitas inmensa Patris, que sanguinis expers

600

Eximium victis putat indulgere triumphum.

Heu totum de Turre genus vel carcere squalet

Aut periit gladio, patulum vel oberrat in orbem,

Cuius fautores simili periere ruina.

Stirpis at infauste maiores vincula stringunt

605

Ferrea sex numero, spoliis ditantur amici

Archipatris. Veniunt legati strage peracta

Metropolis Desium, vexilla reducere patris.

Tunc Antistes ovans ingentis lucra triumphi

Numine lata ferens supero, festinat in Vrbem.

610

Accedens natale solum mucrone cruento

Leta acies, multis olim conata periclis

Ad proprios remeare lares, comitatur erile

Vexillum. Iussit prope menia stare cohortes

Presul, amor patrie cuius precordia care

615

Commovit. Qui sic inquit: Iam vulnera cessent,

Sanguineo sudore madens iam mucro quiescat,

In fraterna rubet bacans heu vulnera cedes.

Hinc trucis a gladii iugulis desistite. Finis

Queratur bello civili: patria lucro

620

Sit satis hec vestro, longo sperata labore

Hactenus. Hanc vetuit semper fortuna rebellis

Quam modo corridens offert victricibus armis.

Iam furor atque mine, iam dira licentia ferri

Cedat, et ad letos successus, hoste subacto,

625

Omine pax dudum adverso quesita reducat

Victores. Felix, socii, victoria non est

Roboris hec vestri, non armis parta nec ense.

E celo micuit, vobis hanc fata dederunt

Legibus archanis supero manantia nutu.

630

Ipsa manus opus est supere. Censura rebelles

Celestis stravit. Insonti parcite plebi;

Non edes spolietur inops, non orrea ditis,

Nullus ledatur, nullique iniuria fiat

E populo, quem nos ulnis gestamus amoris,

635

Quem colimus, titulis dignis efferre volentes,

Cui fuit antiquo venerabile nomen ab evo.

Conducat fraternus amor, que prisca tulistis

Vulnera, preterite nullum meminisse iubemus

Offense, cuius felix oblivio vindex

640

Optimus est; genus hoc vincendi nobile clari

Nonne viri? fiet vester sic hostis amicus.

Irarum fluctus humili sub pectore fervent

Omnibus infesto, cui non est longa potestas

Nec fortuna favens; subiti discriminis expers

645

Non erit in cives asper, proprieque ruine.

Iam satis est, venie iam tempus. Desinat omnis

Impetus, et pietas expellat amica furorem.

Hinc odii civilis atrox discedat acredo.

Num scelerum rabies care dominabitur Vrbi?

650

Discurrent vicis num rivi cede rubentes?

Sanguinea num laeta dies maculabitur unda?

Quid si tecta gemant? madeant si delubra fletu?

Sive lares ululent? et sparso crine marito

Exanimi coniunx incumbat? siue parentes

655

Oscula pignoribus fundant merentia cesis?

Num sceleri tanto Superum miscebitur ingens

Gracia? num tantis lacrimis seu funere tristi

Gaudia ledentur dono concessa superno?

Non erit hoc, proceres, non hoc felicibus aptum

660

Fatis, vobiscum non hac comitabitur hora

Meror in ingressu, non hec sunt consona divis

Herrohibus, nam vos vetus et generosa propago

Edidit, et venia est semper coniuncta triumpho.

Sic sceleris gladium deponat leta iuventus,

665

Gratas iam tollat palmas ad sidera miles,

Letetur tristem rugas posuisse vetustas

Fortunam, facies cuius placabilis ad vos

Arridet renovata novis successibus, ora

Nubila mutavit, veterem posuitque rigorem.

670

O pietas inmensa Dei, que ferrea tetri

Vincula celesti virtute resolvit Averni,

Tempore quo longo proceres gemuere sepulti

Metropolis, sed iam reserantur claustra doloris.

Extulit ad celum iam vos sublime, nec ultra

675

Deseret auxilium Superum, servata per evum

Gracia si fuerit, memor aut si muneris huius

Sit dampnatus eques, quem gloria tanta reducit.

Pacifice resonent fauces, donaria reddat

Quisque Deo, solvat laudes ac oscula civi

680

Offerat, et dudum respublica pressa levetur.

Iam tenor antiqua patrumque modestia vestre

Vrbi reddatur, succedant iura profano

Iusticio, propriis comunia conmoda lucris.

Exul in ambiguum redeat maturius orbem

685

Ad sedes Astrea suas, orbataque dudum

Gaudeat aula potens ex nunc ornata decore

Iusticie. Presul sic fatus. Nemo resistit

Ortanti, monitis reverendi quilibet oris

Annuit et votis patriis parere spopondit.

690

Summissos clamore cohors testatur alacri

Esse animos Patri dominoque, ducique per omne

Evum. Antistes ait: Victricia signa movete,

Victaque mox celeri pecierunt menia gressu

Presulis ad iussum victores, ense recluso,

695

Mutatis animis, iam non furor esse nec ira

Cernitur in lesis, acclamant omnia pacem

Agmina. Felici pergunt sic omine, iam non

Bello, sic Vrbem properant invadere gratam.

Ante Patrem delata micant insignia Regis

700

Eterni: Crux alma nitens veneratur ab omni

Occurrente sibi populo, comitatur at ipsum

Nobilitas olim peregrinas exul in oras

Ad patrium revocata solum. Proh quanta cohortis

Leticia est reducis! Resonant hinc timpana, totus

705

Indeque concutitur ether clangore tubarum.

Et non ora silent letas resoluta per odas.

Vrbs Patris adventu, festino mota tumultu

Occurrit gaudens, miscetur sexus et etas:

Confluxere senex, iuvenis, mulierque, sed agmen

710

Laudibus insistit devotum voce canora.

Religiosa cohors series distincta per almas

Obvia, concentu modulaminis ethera leti

Pulsat, et adveniens dilecta Presul in urbe

Suscipitur, visitque prius pia limina sancti

715

Ambrosii, fuditque preces demersus ad aram.

Grata tulit, genibus flexis, donaria miles.

Mox Antistes adit speratam tempore longo

Sedem, sicque domos reliqui peciere paternas.

Presul at, ut veteri statuatur in ordine iuris

720

Publica res satagit, priscum revocetur ad usum.

Gaudia, libertas ac simbola, ludus in unum

Conveniunt, posuere diem celebremque beate

Agnetis cives redeuntes lege peremni

Qua micuit sperata diu victoria celo.

725

Lex antiqua redit, pressuraque cessit ab Vrbe.

Eger ut effeto languet, mortemque minatur

Corpore, cum labium palet, cum vena gravescit,

Orrescit facies, occuli sternuntur, annelum

Vrgetur pectus, requie repente soporis

730

Erigitur, morbi matura labe, vetustum

Motu rapta suo repetit natura tenorem,

Sic Vrbs, prolixi langoris pressa dolore,

Crimine purgato, dive relevata vigore

Virtutis, fortique sui medicamine Patris,

735

Tendit ad antiqui cursum sanata tenoris.

Quam dubio, fortuna, gradu mortalia ludis!

Heu quam precipites humana rotatur in orbes

Conditio! Nunc summa petit, nunc mergitur imis.

Vana quidem pereunt, transitque volatilis etas,

740

Rebus et innitens robur ruit omne caducis.

Sola manet virtus, puro rutilantior auro,

Ethereos superat radios phebeaque vincit

Lumina, tota nitet divis splendoribus orta.

Huic que progenies, quod opus, quo pignore gaudet

745

Aut que divitie, seu quo dotatur honore?

Est eius sublimis honos, quo cetera dempto

Virtutis titulo clari privantur et ipsi

Dii quoque, sola decus probitas sibi vendicat istud.

He que augentur opes exauste pectore manant,

750

He sole comitantur herum, mors cetera perdit.

Huic celeste genus, quam mens enixa superna est,

Fonteque prosiliens supero, delabitur imis.

Mortales differre facit, quia clarior alter

Cui comes est reliquo, sine qua nam quisque ferarum

755

Condictionis erit: fiet distante decore

Nonne pecus virtutis homo? qui celsior astris

Hac famulante choris conpar celestibus, altas

Aggreditur deitatis opes, consorsque superni

Hec animi, sublime suis lucratur alumnis

760

Nomen, ut almorum numerentur in agmina divum.

Quam felix huius proles, quam plena decoris!

Temperies siquidem que blandimenta cohercet

Carnis, metitur rerum Prudentia fines

Altera, Iusticia est harum non infima consors.

765

Quid melius natura dedit, quid gratius? ortum

Siderea de sede trahit, velud hespera fulget

In terris, etenim divine legis ymago est.

Federis humani vinclum morumque magistra

Expediens rectumque docet, nichil utile querit

770

Ipsa sibi, solers comunem respicit usum.

Nam cunctis prodesse cupit, nullique nocere.

Ipsa parens legem, vigil est cohibere nocentes.

Illius ad nutum pigrescit nulla sororum.

At postrema, malis nullis concussa, flagellis

775

Diris arridet, duro certamine gaudet.

O genus electum, proles divina, superstes

Germen, quod numquam consumere tempora possunt.