Campanino epigrammatum libellus

Testo base di riferimento: Laura Casarsa, 1993-94

Cura dell'edizione digitale: Barbara Zlobec


1. ad divum Lucidum Phosphorum Fazinum
Antonii Septumuleii Campani epigrammatum libellus

Non Tagus aurifero tingit mea tecta liquore,

      Squalet et a turpi cellula fusca situ,

Pulchraque, quod nollem, dandi sublata facultas,

      Et miser alterius vivere cogor ope.

5

Hinc tibi non aurum, non gemmas, Lucide, mitto:

      Quas tibi dat nugas Septumeleius, habe.

Cetera tempus edax vorat et cariosa senectus:

      His pretium maius saecula multa dabunt.

 

2. ad eundem

Primitiae frugum Cereri vinique Lyaeo

      Dantur, ut accipiat dantis uterque fide;

Et tibi primitias gracilis do, Lucide, Musae,

      Vt mea cum versu sit tibi cara fides.

 

3. ad Tullum

Detrahis haud Latio dum quae memoranda leguntur

      Falsa putas, falso credita iudicio,

Sed te nec doctum nec sanum, Tulle, fateris,

      Et dum vis sapiens unicus esse, furis.

 

4. ad Phineum

Quid vitare cupis Saturni tempora, Phineu?

      Esse negas nostris commoda principiis.

Non opus est stellis, opus est non augure nobis:

      Quodlibet inceptum dat mihi sidus idem.

5

Addeque, si placeant tibi nunc primordia nostra,

      Illa placere deis sideribusque puto.

 

5. de avicula ingeniosa ad Achillem

Aspice ut ingenium volucri sensusque ministret

      Venter et argutam quam bene reddat avem;

Aenea quae tenuis suspendit vascula funis,

      Plena cibo et lymphis, attrahit ore sibi.

5

Quod natura vetat fieri, gula cogit, Achille,

      Et volucri vetitos concitat illa sonos.

Non mirere, trahit populum si mensa patresque,

      Cum iubeat nostrum pectus inesse feris.

 

6. ad Cosmicum

Omnes dum Veneti luti colonos

Audax, Cosmice, dicis esse ranas:

Ranam te quoque iure nominare

Possum, sed lepidae sonus Thaliae

5

Dulcem te mihi dicit esse cygnum.

 

7. ad Tibullum

Saepe mihi: "subeas templorum limina - dicis -

      Vt tibi sint faciles in tua vota dei".

Non est quod credis, flectunt nec talia divos,

      Nec superos, demens, ista movere putes.

5

Grata deo mens est et conscia pectora recti:

      Haec tribuunt nobis, culte Tibulle, polum.

 

8. ad Appium

Di faciant, Appi, ne sint tua somnia vera

      Et procul a nobis hoc, precor, omen eat.

Non quia fatalis fugiam fera tempora leti,

      Et nolim extremo reddere membra rogo;

5

Ante sed exopto rerum cognoscere causas

      Et duce quo mundi vertitur iste globus.

Tunc ego, deposita durae formidine mortis

      Conquerar extremum non properare diem.

Post cineres magno surget mihi fenore nomen,

10

      Clarus et a sera posteritate legar.

 

9. ad zelotypum

Sunt tibi complures forma praestante ministri,

      Qui magnum possent sollicitare Iovem.

Anxius observas omnes et lumine torvo

      Non sinis ut quisquam munera tanta petat.

5

Deceptus dum servat acer sibi credita vaccae

      Argus tam multis cornua luminibus.

Quid facies oculis lippis caecaque lacuna?

      Efficies vigiles in tua damna canes.

 

10. de puero galerato

Quam bene nigranti premitur coma fulva galero

      Quamque decent flavum pillea sumpta caput!

Tu licet aetherei vincas Ganymedis amores

      Et nimium casto sis prior Hyppolito,

5

Tegminibus capitis factus formosior ipse es

      Teque magis faciunt pillea conspicuum.

 

11. in Cinnam

Iliaco similem pedicas nocte ministrum,

      Podice iam lasso deperit ipse puer.

Tu quoque, dum vigilas natibus coniunctus eburnis

      Et capiunt dentis lactea colla notam,

5

Non dormis somnumque negas tibi: cogeris ergo,

      Proh pudor, in medio stertere, Cinna, die.

 

12. ad Marcellum

In reditu, Marcelle, tuo rediere Camenae,

      Etrusci fuerant quae modo fama soli:

Invidiosa nimis quae te modo terra tenebat

      Vitantem Icarii fervida signa canis!

5

Cesserat e Latio doctarum turba sororum,

      Ad Tuscos dominum iure secuta suum.

Non potuere dei nostras perferre querelas,

      Noluit et vanas Iuppiter esse preces,

Teque exoptatum Latiam revocavit in urbem

10

      Adventusque tui gaudia plena dedit.

Hic maneas vivasque diu, nec tecta Quirini

      In pretio fuerint quam tibi Sena minus.

 

13. ad Glaucum

Sollicitas causam formosi, Glauce, ministri:

      Res agis illius, res agis ipse tuas.

 

14. ad Bassum

O cui non tetricae producunt fila sorores,

      Cuius vita nihil, Basse, timoris habet,

Vtere felici perque omnia tempora sorte,

      Ne doleas laetos praeteriisse dies.

 

15. ad Cestum

Os et labra tibi roseo suffusa rubore,

      Lactea colla micant purpureaeque genae;

Pulchrior humano vultus flavique capilli

      Sive tui, Phoebe, sive, Lyaee, tui.

5

Longa manus nitidique tibi sunt, Ceste, lacerti,

      Pectora non tacta candidiora nive.

Denique quicquid habes praestanti in corpore totum est

      Aut ebore aut Pario marmore candidius.

 

16. ad Lucidum

Ausa est grande nefas, scelus et modo Parca cruentum,

      Dum voluit vitae frangere fila tuae:

Nam scelerata lues iugulo consedit eburno,

      Turpis et invasit candida colla situs.

5

Consilio superum servatus, vive, diesque,

      Lucide, venturos lucida gemma notet.

 

17. ad Kyriacum

Cum fora te laudent, cum sis per compita notus,

      Et iam Kyriacum tota theatra sonent,

Esse putas nihilum, nisi te laudaverit ille,

      Cui lux in vultu est, lux et in ingenio.

 

18. ad Lucidum

Cum venies, venient rari sub tecta lapilli,

      Auriferum et capiet cellula fusca Tagum.

Non ego, si in nostrum descendant sidera limen,

      Vultibus illa tuis praeposuisse velim.

 

19. ad Acastum

Si me turba frequens primo consistere cogit

      Limine gymnasii, tu penetrale petis.

At cum densantis turbae discesserit agmen,

      Si penetrale peto, limina prima petis.

5

Cur facis hoc dicas, et qua ratione rogamus:

      Ne prope me sedeas, esse ut ubique velis.

 

20. ad Marcum Antonium

Pingue solum decies si rescindatur aratro,

      Cultori utilius credita grana dabit.

At si neglectum segnis sinet esse colonus

      Nec colet, in pingui surget avena solo.

5

Te quoque, si ingenio cultus adhibere pigebit,

      Quod magnum est, facies protinus esse nihil.

 

21. ad Fabullum

Quas dictant mihi calculationes

Magnorum et strepitus negotiorum

Magna voce probas, Fabulle, nugas.

Sic pulchra referes nitere forma

5

Thersiten niveumque sic vocabis

Nigrum Memnona, sic erit disertus

Nunquam verbera qui tulit magistri.

 

22. ad Appium

Mittat cum tibi villicus capellam,

Venator leporem ferat fugacem,

Piscator calamo tremente captos

Donet pisciculos, nec urbe tota

5

Sit qui te vacuo sinu salutet,

Daturum tibi quid putas poetam?

 

23. ad Splendophorum

Sordida cur nimium sit cellula nostra requiris,

      Splendophore, et multo pulvere mersa domus.

Ille meus, sine quo non horam vivere possum

      (Nec iuvat), a nobis pulcher Acastus abest,

5

Cuius ob adventum radiabant limina tota

      Non aliter Clarii quam face tacta dei.

 

24. de natali filii ad Voconium

O lux candidior beatiorque

Illa qua peperit Iovem Cybele!

Signanda et niveae nitore gemmae,

Qua natus tibi filius, Voconi,

5

Claram qui faciet domum suisque

Attollet titulis lares avitos:

Virtute ingenio decore felix

Insignes Latio dabit triumphos.

Quod solum superest, precamur ut te

10

Di servent diu filio, tibique

Filium diu sospitem reservent.

 

25. ad Parthenium

Quamvis te labor urgeat molestus

Et rerum assiduo teraris usu,

Scribis carmina tu tamen diserta,

Tamquam Pieria fruaris umbra.

5

O magni ingenii potens acumen,

Quod mille faciunt latere curae!

Vates cum tibi denegetur esse,

Non potes tamen esse non poeta.

 

26. ad Calvum

Cur obscura domus mea sit, rogo, quaerere noli,

      Cum mea non ullus hostia pulset amor.

Quis, nisi mentis inops, quaerat cur nocte tenebrae,

      Dumque latet Phoebus, nubilus aer eat?

 

27. ad Aeneam

Quis furor, Aeneas, placidam turbare quietem,

      Ad matutinum dum cupis ire senem?

Nondum venturae praesagit tempora lucis

      Gallus et invisis cantibus ora movet.

5

Anxius, attonitus surgis pallensque tremensque

      Vixque suum cernit mollis ocellus iter.

Nonne vides duro corruptam frigore formam

      Hibernosque imbres iam violasse genas?

Sic teneros vultus Phoebi formosaque membra

10

      Admeti in campis horrida laesit hiems,

Sacraque duratis temeravit membra pruinis

      Imperio Alcidae dum famulatur Hylas.

Quare, si sapies, calido requiesce cubili,

      Ne minuas formae dona superba tuae.

 

28. ad spernentem Parthenium

Qui non vult docti celebrari carmine vatis,

      Adversum laudi velle videtur opus;

Et in Parthenii cum nolis carmine famam,

      Accipies illum quod tacuisse velis.

 

29. ad Alcidem

Accidit horrendus duro sub sidere casus,

      Alcide, ingenii calcar et aura mei,

Cum tua crudeli percussit dente catellus

      Non tactis nivibus candida crura magis.

5

Ille meos potius vellem saevisset in artus

      Et caput intrasset pestis acerba meum.

Non tamen ut credam virus corrumpere formam:

      Nunquam formosos laedit acerba lues,

Nec fulvum turpi rubigine carpitur aurum,

10

      Nec vitiat magnum gutta profusa mare.

 

30. in formosum

Crede mihi, quamvis niteat tua forma, volente

      Parthenio fiet protinus illa nihil.

Te nitidum faciet, faciet te carmine turpem:

      Si sapis, in pretio carmina vatis habe.

 

31. ad Perithoum

Sum Vaticani factus novus incola montis,

      Nec piget extremi tecta habitare iugi.

Cur placeat, quaeris. Dicam: prius unda rigabat

      Me tenuis, pleno nunc ego fonte lavor.

 

32. ad Aeacidem

Cum sit pulchra tuo virtus coniuncta nitori,

      A superis nihilum maius habere potes.

Haud aliter fulvo praecingitur alba metallo

      Gemma vel argenti candidus orbe lapis.

5

Virtutis tamen est quam formae gloria maior:

      Vincitur haec annis, illa perennis erit.

 

33. ad Cassium

Dum nimium muliebre genus, Parmensis, amabas

      Dumque tibi solum femina nota fuit,

Reddidit exhaustam meretrix tibi saepe crumenam

      Fetidaque innumero constitit aere Venus.

5

Vendisti tandem patrimonia tota, fututor,

      Et quidquid dura sorte reliquit avus.

Quid facies opibus cunctis vacuatus et aere?

      Non dabit amplexus ulla puella tibi.

"Quid faciam?" dicis. "Vertetur nostra voluptas:

10

      Praecidet teneros mentula tenta mares".

Et pueri accipiunt, demens, et munera quaerunt;

      Afferet et damnum sexus uterque tibi.

"Non damnosa mihi gratis manus ipsa placebit

      Inque meis digitis hermaphroditus erit".

 

34. ad Nestorem

Parva meae quamvis sit, Nestor, gratia Musae

      Possit et ingenium grandius esse meum,

Non tamen idcirco fieri, pulcherrime, credas

      Vt nostra assurgat non aliquando chelys.

5

Naufraga casurum mergat licet unda natantem,

      Ter quater interdum surgit et ille tamen.

Me quoque, cui gracilem genius concessit avenam,

      Argutis credas surgere posse iocis.

 

35. de Nestore

Os male odoratum fert se dum Nestor habere

      Et porrum et cepas alliaque atra vorat;

Huic ait argutis sicut solet omnia verbis

      Notus ab arguto carmine Callimachus:

5

"Allia posse putas oris vitiare nitorem:

      Falleris et vanum te tua forma facit.

Nectar erit quodcumque bibes: aconita licebit

      Sint data, vertetur virus in ambrosiam"

 

36. ad Zetum

Esse tibi carum me dixi, Zete, per urbem;

      Id tamen insano lividus ore negat,

Ostendam et quamvis sera vigilata lucerna

      Scripta meis a te reddita versiculis,

5

Perstat adhuc viridi mordax aerugine tinctus

      Ter quater insultans clamat et usque negat,

Quod mihi praeteriens tacito nil ore loquaris

      Desque mihi nullum pignus amicitiae.

His ego non valeo totiens obsistere dictis,

10

      Vexat et immeritum turba proterva caput.

Quid faciam? Ostendas fieri quo pignore possit

      Lividus ut carum me sciat esse tibi.

 

37. ad Lucidum

Si non blanditus vero me dixeris ore

      Laudari a culto, Lucide, Parthenio,

Hoc magis esse puto, quam si me Smyrna probaret,

      Aut Clarii laurus ingeniosa dei.

5

Nunc mihi contempto possum livore placere.

      I, liber, ingenii est causa probanda mei.

 

38. ad Iulium

Romanae decus unicum Minervae,

Flaccum qui revocas diu sepultum,

Nec tubam sinis interire Sili,

Vive perpetuo tuis Latinis,

5

Donec te duce sentiat peremptos

Redditos sibi Romulus poetas.

 

39. ad Crepidam

Cum te fama frequens vatum ferat esse parentem,

      Vlterius non est quaerere cura mihi:

Publica vox satis est, populoque auctore probari

      Iudicium magni credimus esse Iovis.

5

"Nil - inquis - tangor vulgaris murmure famae:

      Sat mea si laudet carmina Parthenius".

 

40. ad Fundasium

Quid mihi, Fundasi, lautissima fercula ponis,

      Vno cum possit cena placere cibo?

Allia si dederis, puero veniente, placebunt,

      Et sat erit vultu si fruar ingenuo.

5

Ambrosia et nectar formoso absente Severo

      Esse videbuntur dira venena mihi.

 

41. ad Iulianum

Cum tu sis mihi quod Paris Politi,

Quod caesus fuerat Remus Quirino,

Cur te carmine, Iuliane, nostro,

Germane, obticeam tuumque nomen

5

Nostris nec semel inseram libellis?

Vis dicam? Proprio nitore fulges,

Et cum sat faciant tuae Camenae

Ne totus pereas, meas rogare

Musas desine, quae nihil perenne

10

Possunt efficere aut beare quemquam,

Nec possent Culicem Maronianum

Angusto revocare de sepulcro.

 

42. ad Lentulum

Mittere cum possis nostro sine nomine carmen,

      Si titulus prima nomina fronte gerit,

Excusare nihil te syllaba sexta videtur

      Longaque multiplicis nominis aura mei.

5

Interdum exposcunt praelonga vocabula vates,

      Neve sonent versu verba minora cavent.

Cum longum possent tibi carmina claudere nomen,

      Non belle in versu nomina curta petis.

Nomine mutato, labor alter carmine surget,

10

      Et dat scribenti Septumeleius opem.

Nec bene in exiguo luctabitur orbe Camena,

      Claudere si versum dictio sola potest.

 

43. de Severo

Apros capreolos levesque cervos

Non magni putat esse Galliarum

Legatus, dederit quia Secundus,

Pulcher sed quoniam tulit Severus.

 

44. ad Ligurram

Quid me saepe iubes dominum perferre, Ligurra,

      Servitii et totiens vincla pudenda pati?

Aspice ut insuetos nolint animalia frenos

      Et fugiat primum taurus adire iugum.

5

Ah, pudeat mortale genus servire paratum

      Liberius multo pectus inesse feris!

 

45. ad Lucidum

Sic formica potest elephas te iudice dici

      Et similis tauro parvulus esse culex,

Iungere cum temptas priscis mea nomina Musis:

      Vel minima oceano iungitur unda mari.

 

46. ad Nervam

Non cervus tua pinguior valere

Fecit munera, gloriose princeps:

Nam munus nihili tuum fuisset,

Portasset nisi candidus Severus.

 

47. ad Tacitum

Non quod ab indocto veniant haec carmina vate,

      Lividus ista salis credit habere nihil,

Sed quoniam gelida veletur veste poeta,

      Brumalem Icarium qui putat esse diem.

 

48. de Severo

Sint apri licet Vmbriae remotis

Capti finibus et pares Britannis,

Hos laudat minime caduceator

Gallorum et pretii putat pusilli.

5

Sed cum reddidit aureus Severus,

Miratus pueri nitentis ora,

Munus auriferum vocare coepit.

 

49. ad Phineum

Cum soleant domini quotiens novus incipit annus

      Felici auspicio tradere dona suis,

Tu mihi das nihilum verbisque minacibus ardens

      Me vacui capitis terque quaterque vocas.

5

Tristia cum dederis Iani mihi tempora prima,

      Tristis ab inceptis mensis et annus erit.

 

50. de Severo

Non casses laqueique circitorum

Cepere has lepores levesque cervos,

Vltro sed nemore et iugis relictis

Sectati ingenuos pedes Severi

5

Mortem non timuere nec capistros.

 

51. ad Cosmicum

Myrtea dicentur te iudice pallida, cum tu

      Videris Aeacidae roscida labra mei.

 

52. ad Fabullum

Non has compositas, Fabulle, nugas

Sera credideris diu lucerna,

Aut ter et quater unguibus remorsis,

Verum post epulas, iocos, trientes,

5

Magnos cum movet Euchius furores.

Quare sobria si parum Thalia est,

Mirari, rogo, desine et poetam

Defende invidia gravi premente,

Vno versiculo subinde dicto:

10

"Scripsit ebrius has poeta nugas".

 

53. ad Cassium

Veste putat fieri cultissima carmina Cinna:

      Corporis a cultu iudicat ingenium,

Hac ratione, cupit vates quia Cinna videri.

      Dic mihi: "Quid Cinna stultius esse potest?"

 

54. ad Severum

Non si Sarmaticas coles pruinas

Extremum aut Tanaim bibes, Severe,

Nostro pectore decides: manebit

In te mens mea semper et remotum

5

Horis omnibus usque te videbo

Et ficta fruar allocutione.

O, quae candidulum meis remittes

Votis incolumem, dies notanda,

Dum vivam, oceani nitente gemma!

 

55. ad Parthenium Vmbrum

Vt freta concipiunt tenui de flumine lymphas

      Quidquid et exiguus miserit amnis aquae,

Plenus et argento tenuissima munera sumit

      Et data non larga dona minora manu,

5

Sic te posse puto cithara meliore canentem

      Suscipere exigui carmina vatis opus.

 

56. de corona Nestoris

O utinam aeternum viridi stet fronde corona

      Ramus et hic nunquam languidus esse queat,

Sertaque florescant nullis violanda pruinis,

      Quae modo Nestorea texta fuere manu;

5

Temporibusque meis decus immortale corona

      Ingenium vatis testificata ferat,

Quae, licet ex hedera non sit, nec ab arbore Phoebi

      Lecta, nec aut gemmis aut adamante gravis,

Auctoris pretio placet: haec lauroque hederaque

10

      Argento et gemmis est pretiosa magis.

 

57. ad Voconium

Progeniem Martis nullos generare poetas

      Plurimus Ausonia livor in urbe refert,

Et dominam rerum vacuatam vatibus urbem

      Ac nihil in Latio surgere Pierium.

5

Scilicet ignorat quanto canis ore, Voconi,

      Qui veteres aequas, vincis et ipse novos.

 

58. ad Catullum

Ibis maxima pars mei, Catulle,

Nostri sed memor: hoc satis dolenti,

Si memor fueris, dabis sodali.

Heu sors instabilis tenore nullo,

5

Quae nil quod placeat facis perenne!

 

59. ad Aulum

Postquam formosus Tuscis aestivat in oris

      Cynthius et fruitur candidiore polo,

Immemor est nostri, non illi cura suorum,

      Lethaeas pleno gutture potat aquas.

5

Non mirere tamen, multo maiora reliquit,

      Maiores animo deposuitque faces:

Aeacidem, propriam solitus quem dicere vitam,

      Liquit et absentis nil meminisse fuit.

Hac ratione potest propriam nec amare salutem

10

      Et fieri vitae non memor, Aule, suae.

 

60. ad Augustum Caesarem

Iam volucri diffidit equo patriisque sagittis

      Parthus et esse fugam non putat auxilium:

Nam modo, quae sensit, formidat Caesaris arma,

      Signaque non victi iam reditura ducis.

5

Quam facilis veniet victoria! Fortiter armis

      Vixdum collatis conspiciendus eris,

Cum famula Ausoniae submittet colla securi,

      Frena recusati perferet imperii.

Hoc mihi non cecinit Delphos, non fibra deorum

10

      Conscia, non fati nuntia vexit avis,

Sed rosa, diffundens auratis frondibus umbras,

      Imposuit capiti quam pia Roma tuo.

Haec mihi venturi certissima signa triumphi

      Cunctaque portendit candidiora deo.

15

Quantus eris, cum tu Parthorum rege subacto

      A septem dominis excipiere iugis!

Ardua cingentur florentibus atria sertis

      Et dabit augustas aurea pompa rosas.

Horridus Arsacio sudatus pulvere miles

20

      Ludet, quae festus verba triumphus amat.

Ante alios celsus curru vectabere eburno

      Densaque candentes turba tenebit equos;

Obvius excipiet Tyria te veste senatus

      Et patriae patrem vox numerosa feret.

25

Aureus intrabis Capitolia celsa triumphans

      Inque Iovis pones aurea serta sinu.

Di, precor, ante meum veniat victoria funus

      Et quae vaticinor vera videre iuvet.

 

61. ad Calenum

Flores nubilus ut perurit auster

Et laetas segetes vorax retundit

Et vites populatur et racemos

Densa grandine concitatus imber,

5

Autumnum sterilem ferens colonis,

Sic nati ingenium tui, Calene,

Indocti schola conteret Suilli.

 

62. ad Caecilianum

Non ego quo versu maior mihi gloria surgat

      Post cineres, opto, Caeciliane, mori.

Sat mihi viventem si laudet Lucidus et me

      Pierio dignum censeat esse choro.

5

Hoc duce sat famae, nec scombros charta recondet,

      Auspiciis cuius hoc lucubratur opus.

 

63. ad Platynam

Esse deos nullos credebam, Platyna, nullum

      Numen et a sacris mens aliena fuit,

Sacra deum matris sed postquam limina adisti

      Attonitusque refers facta verenda deae,

5

Incipio tonitrus et fulmina saeva timere,

      Quae Iovis irati suspicor esse minas.

Maior me multo superum reverentia cepit:

      Qui neglector eras, cultor es ecce deum.

 

64. ad Lucidum

Signavit tabulas tuus supremas

Ille Septumeleius, inter omnes

Quondam praecipuus tibi sodales.

Expectat sitiens relictus heres,

5

Heres ut rapiat tui poetae

Consumptas tineis situque chartas.

Ascripsit cineri locum sub alta

Lauri perpetuo virentis umbra.

Iam levis Libitina cum papyro

10

Empta est, et struitur rogus poetae.

Nil prosunt medicae salutis artes:

Frustra sollicitus petit Machaon.

At si veneris et tuo nitore

Cellam reddideris sereniorem,

15

Sanatus subito vigens resurgam.

 

65. ad Phrygem

Mos mihi di facerent teneris, Phryx, esset ab annis

      Velatum nullo tegmine habere caput.

Non haec Augusti possent edicta nocere

      Et vox in cunctis ter repetita foris,

5

Purpureo ne quis praecingat tempora amictu

      Neve caput cuiquam coccina lana tegat.

Quid faciam? Est aliud capiti mihi tegmen emendum

      In me si nolim tela venire Iovis.

Sed mea non auro, non est gravis aere crumena,

10

      Cogor et edictum nolle timere dei.

Da mihi quo possim permissos sumere cultus:

      Concessum a magno Caesare vellus emam.

 

66. ad Callimachum

Rem dignam auribus et tuo cachinno

Audi, Callimache, elegantiarum

Princeps et Latiae lepos Thaliae.

Bacchi dum pateras capaciores

5

Et Phryx pocula crebriora siccat,

Vacillant oculi manus pedesque.

Huic dicunt "Bibe parcius" sodales.

Ridens Phryx petit alteros trientes

Et servo iubet afferat lagoenam,

10

Quam nymphae Numa condidit sub antro.

Tandem multiplici madens liquore

Et vino miser hinc et inde plenus

Lasso corpore debilis tremensque

Adiutus socia manu cubile

15

Ascendit crapula movente somnum.

Vix horae spatio quiete functus

Assurgens medio toro resedit

Et prensa digitis virilitate

Bacchi flumina iecit in sodales,

20

Nec soli nocuit sibi bibendo.

Arrident socii, iacens sed ille

Laxo podice ter quater pepedit.

 

67. ad Appium

Quis furor ereptam fletu vexare sororem

      Atque supervacuo fata dolore queri?

Non lacrimis revocanda soror nec fletibus ullis

      Flectitur inferni ianua nigra dei.

5

Indefessa ratis semper nova pondera sentit,

      Ducitur et nigro semper onusta lacu.

Aeacus innumeris licet urnam impleverit umbris,

      Vmbras non fessus gaudet habere novas.

Hac rate vecta soror, hanc illa admissa per urnam,

10

      Et fixum cunctis illa peregit iter.

Tu quoque, sed sero, similem patiere ruinam

      Et Latia ad infernas umbra trahere domos.

Ipse ego seu sero vel sim cito raptus: iturum

      Protinus excipiet nigra carina caput.

15

Pone modum lacrimis: fuerit sat habere nepotes,

      Pignora quos, Appi, certa sororis habes.

 

68. ad Lucidum

Torvus ab incultis rediit modo vallibus Argus

      Et nimium nostro laesus amore furit.

Non datur, ut quondam, formosi intrare Severi

      Limina, quae multo durior hospes habet.

5

Roma relinquenda est, si non licet ore Severi

      Et facie nivibus candidiore frui.

Nunc aestus pulvisque mihi sentitur amanti

      Meque magis tepidi territat aura Noti.

Nunc Scythiam videor Pontumque habitare rigentem,

10

      Nunc mihi sentitur, sed sine sole, dies.

Omnia sunt invisa mihi mutataque rerum

      Semina non solita condicione manent.

Vivere me credis conclusum faucibus Aetnae?

      Non vivit si quem, Lucide, torquet amor.

 

69. ad libellum

Sit iam nequitiis modus, libelle,

Nam bilem totiens pudet movere

Doctis auribus et choro diserto.

Nugarum satis et facetiarum:

5

Hos lusus fugiunt severiores,

Notant naribus et subinde aduncis.

Sit iam nequitiis modus, libelle.