Pier Candido Decembrio pronosticum in Pium papam II

Papa novus veniet (vetus hoc discedet in anno)

Qui Turchum perimet, claudet quoque limina Iano.

Et quodcumque prior studio fundavit inani

Auferet hic melior et munera cuncta profani.

5

Tres cardinales tunc Tartara mesta subibunt

Quinque sub his similes ad pristina vota redibunt.