carmen de deditione Tarvisiensi et de morte Canis Grandis

Scaliger interea Canis, aduentantibus horis

Vt sua nature persoluat fata, moueri

Signa iubet, tollique suas monet ordine Scalas:

Teruisiumque sue ditioni subdere, solum

5

Quod si[bi] Marchigenis restabat in urbibus, optans,

Victrices acies solitis instruxerat armis:

Egressusque nouis Verone menibus alto

Colle sitis, cal[l]em crepitantem cautibus intrat,

Et Flubii transcur[r]it aquas. Felicia radens

10

Oppida, Caldarium dextra leuaque reliquit

Illasium et placido residentem colle Suauem,

Et loca grata sibi nullum reuidenda per euum

Aspiciens, gelidas Alponis uenit ad undas.

Qua Noua Villa suos ultra citraque colonos

15

Instituit, primo posuit sua castra cubili.

Illic sera breui ducens uix otia nocte

Sub lucem sua castra mouet Cimbrosque repente

Finibus egrediens patriis intrauit in agros:

Et quesita graui penetrauit castra labore,

20

Vt Monte[m]bellum, cui crescens incola nomen

Addidit et ludos tociens generauit agrestes.

Monticuli celsas geminoque in uertice turres

Deserit, et Cimbri patulas Antistitis arces,

Et, cui creta suo fecit de nomine nomen,

25

Fructiferum collem; cui uix patet arduus axis,

Transilit et Villam. non falsi nominis Altam:

Vincentina dehinc sibi menia dedita primum

Imperio tribuente subit possessa tot annis.

Obuia prodierat Vincentia tota, tubeque

30

Cum lituis crepuere simul, symphonia cornu

Tibia nachar[i]e fecere tonitrua; totus

Tam uariis et tot clangoribus horruit ether.

Inde breui morula Cimbris ad bella uocatis

Exit, et audaces Catulos precedere iussit

35

Qua Pataui sua rura serunt, cursuque peracto,

Quam ferus Anthenor struxit, celer attigit urbem.

Obuius heroi populus progressus agebat

Gaudia digna Deo, qui cladibus eruit illum.

Letus in applausu populi uultuque modesto

40

Intrat, ut acceptans celsa pernoctat in aula.

Ipse Canis castris intentus ad arma parandis,

Luce secutura statuens sua signa morari,

Indulsit dapibus. Nonam iam Phebus ad horam

Ibat, et ecce ferus rumor Canis intrat in aures:

45

Teruisii uenisse ferunt de parte cohortem

Que Pataui fines inuaserat, hinc quoque predam

Duxerat immensam. Canis indignatus id ausos,

Illicet arma uocat; subitus fragor imbuit urbem.

Hinc equites, illinc peditum properare cateruas

50

Cernere erat, cunctique petunt sua signa manipli.

Ductor at in cunctis Patauine prouidus urbis

Menia Verone populo seruanda reliquit,

Secum Antenoreas ducens ad bella nepotes.

Teruisii mox arua petens, iam luce peracta

55

Plumbino iussit uictricia sistere signa

Muniuitque aditus uici, ne forte propinquis

Hostibus ad damnum castrorum intrare liceret.

Illic non multis residens exercitus horis

Mansit et ante diem ruperunt classica somnum,

60

Seque dedere uie constructis undique signis.

Tempus erat, Cancer quo dat sua iura Leoni

Et patitur Titana Leo, nec fluxerat annus,

Dum Pataui sua tecta Cani tribuere potenti.

Ergo ubi Teruisii confinia Scaliger heros

65

Intrauit, latos denso replet agmine campos,

Quippe decem secum legiones duxit, et ante

Menia Teruisii celeres uenere cohortes.

Prescia belligeri gens Teruisina tumultus

Non sese muris clausere, nec intus inertes

70

Delituere uiri, sed apertis agmina portis

Obuia Scaligero uenienti signa tulerunt.

Inque suburbano reserate limine porte

Forti animo ciues contradixere forensi.

Illic pugna fuit crudelis et aspera: sese

75

Defendunt ciues, impugnant acriter hostes.

Teruisina phalanx immensis uiribus obstat

Defendens sua iura, ferox sed principis ala

Scaligeri ualidis tyronibus ostia pulsant.

Et tunc Marsilius, Patauine gloria gentis,

80

Grandis ad introitum satagebat rumpere porte,

Hac illac sternens equites peditesque propinquos.

Sed Teruisinis animos dabat ipse tuende

Dulcis amor patrie, pugneque erat exitus anceps:

Donec ad insultum ueniens Canis inclitus acri

85

Confregit uirtute uiros sua claustra tuentes.

Namque ubi Scaligerum gens Teruisina ferocem

Agnouere Canem, non amplius obstitit omnis,

Terga dedere fuge, ciues in menia tendunt.

Insequitur gens fida Canis, tandemque receptis

90

Ciuibus, - haud portis posuere repagula passis -

Intraturus erat miles Canis omnis in urbem

Hostibus immixtus, nisi Saracenica sursum

Porta foret, subito que clauderet agmina casu.

Turba magistra Canis se diuisere seorsum

95

Et caute rediere retro; tamen unica cedes

Accidit ad portam premissi fortis Othonis.

Otho quidem Francus, cunei quoque signifer alti,

Procubuit saxo uenienti a uertice turris.

Nobilis ille nepos Ziliberti, strenuus idem

100

Miles erat bellis et formidabilis hosti,

Inde Cani gratus; quanto neque gratior alter,

Mors fuit huic tanto grauioris causa doloris.

Isque modus mortis. Nam saxi is pondere cussus

Forsan adhuc uiuens refici potuisset amandus

105

Otho, sed egrediens plebecula puluere stratum

Nudatumque uirum cunctos fodere per artus.

Accendit mors dira Canis precordia cari

Signiferi, cuneos per tot sua bella regentis;

Quique pepercisset delere suburbia flam[m]a,

110

Iussit in illesis primo sub Marte Canino

Sponte iaci domibus, que Quadraginta tulerunt

Nomina Sanctorum; faciles arsere b[o]uille.

Teruisium spatiis paribus quasi funditur inter

Menia deuexum conuexaque in arua per amnes:

115

Quoque suos fines distendit solis ab ortu

Marchia nostra, Forum Iuli procul aspicit urbem.

Flumina magna duo decorant nitidissima limphis.

Fontibus innumeris Cagnanus crescit ab Artho

Non procul a muris, quos labens molliter intrat;

120

Pars tamen hinc illinc fossas interfluit urbis.

Maxima pars fluuii multos suscepta per arcus

Scinditur in riuos et cunctas urbis in oras.

Vnde molinorum rota plurima uoluitur amni,

Inferiora Silus, Casacorba missus, ab axe

125

Occiduo ueniens, urbis secat amne profundo,

Et subito cursu flumen se iungit utrumque,

Adriacoque mari socio uehit amne carinas,

Fertque suum nomen Silus, haud Cagnanus, in equor.

Hec, urbs tota super latices fundatur, et omnes

130

Fonte loci gelido placida replentur in urbe.

Frigus in hac ingens [h]yberno tempore regnat,

Estque triplo modicum glaciali frigore riuo.

Vndique tunc densis urbem cinxere cateruis.

Quaque diem claudit Phebus, sua belliger alta

135

Gente Canis posuit forti munimine castra.

Nam, qua Martiribus stat fabrica structa beatis

Quadraginta, sui uexilli signa leuauit;

(Claustra domusque uiris monac[h]orum implentur et armis)

Cui dedit et cessit loca res et quaslibet abbas.

140

Marsilius Grandis, sua quem Carraria notum

Reddidit, et Pataue dat iura uicarius urbi,

Signifer hic primus, caput in legionibus idem,

Pone Canem sedit dux a ductore secundus.

At, qua parte diem ueniens ostendit Eous,

145

Bailardinus erat, cui dat cognomina castrum

Nogarola nitens, Cimbris presesque comesque.

Hic est, ipse Canis cui grandia facta suosque

Imposuit fasces per cuncta pericula soli,

Carus et affinis, uelut in fornace probatum

150

Aurum, perpetuus cuius nichil ureret ignis.

Teruisium sed qua medio Titanis ab axe

Accipiens radios Tethim uidet ire propinquam,

Ipse Caminensis posuit sua castra Rizardus,

Differat ut patruo, dictus de fonte Nouellus

155

Nempe, sui generis memor et uirtutis auite.

Quid referam? castris cuncti indulsere locandis

Et magna pro parte domos et tecta potentes

Inuenere quibus posuere cubilia leti.

Contigit id iuueni ponenti castra Rizardo:

160

Franchorum genti sese muniuit et illud

Grandibus ambiuit non pauca indagine fossis,

Et sese fortis precinxit robore ualli.

Preterea turrem, que tintin[n]abula pulsat,

Muniuit pluteis, et propugnacula firmans

165

Ducebat tutos inter sua munia somnos:

Ast alii struxere casas et frondea tecta,

Vt dum nundineas Martis Vincentia Campo

Instituit festina domos et diuidit artes:

Hic pretoris adest domus, hic sutoria pleb[e]s,

170

Illic uasiferum possis audire tumultus,

Hac et aromatice redolent tentoria gentis,

Illac pannorum mercatrix turba sigillat,

Nec desunt precio qui uite commoda uendunt,

Et struitur leuiter totus Mars urbis ad instar;

175

More sui uictoris aui pugnare parabat.

Mox fluviis pontes fabricantur, uinea muris,

Quicquid et obsesse nocuisset menibus urbis;

Omnia tam propere fiebant bellica circum

Instrumenta, quod hec non facta sed orta putares.

180

Hinc timor inuasit ciues feralis, et ipsum.

Augebat iam dira fames inopina timorem.

Nondum messis erat noua menibus acta, Ceresque

Triticea in campis maior pars falce iacebat,

Pars stabat, crudumque uirens erat omne legumen.

185

Iamque uiri primo fortes animoque feroces

Deposuere minas lingue cordisque tumorem;

Et secum: "Frustra cur menia mesta tuemur

Non ausi confer[r]e manus bellumque ciere?

Imo nec, exterius si iam pulsemur ab hoste,

190

Bella pati murosque sumus defendere certi:

Vtque uacent bellare, diu non stare ualemus:

Crescit enim esuries et mors dilata parumper

Imminet, et modicum [tempus] durabimus arma.

An nos inter tot, quot nutrit Marchia gentes,

195

Soli erimus qui iura Canis sceptrumque negemus?

Non procul a nostris Bassanum finibus ante

Scaligero sese gaudet tribuisse, quietis

Pace fruens, opibus crescens nullosque pauescens:

Sic Feltrum, sic gens gaudet montana Beluni."

200

(Transeo, nam terras libuit transisse minores).

"En Pataui populus iam nunc se sponte subegit

Seque Cani tribuit; digito qui scalpere celum

Suetus erat, qui tot terras dicione tenebat,

Nunc Canis imperio tutum se uiuere gaudet.

205

Ad mala cur celeres, cur nos sumus ad bona tardi?"

At plebs, turba minor, chorus et muliebris aperto

Clamabat sermone simul: "Quid, Gu[ecelo] ductor,

Quid facitis trepide qui ducitis agmina terre?

Creditis an tante uirtuti obsistere? nosque

210

Ducitis in cladem crudeli morte famentes,

Vt formica putris comburitur arboris aluo

Segnitie neglecta sua." Dum talia sensit

Guecelo per cunctam resonantia murmura terram,

Mox cum Scaligero curauit cudere pacem,

215

Vt decuit, mit[t]ens ad talia federa le[c]tos.

Fideret utque Canis propriis se uiribus urbem

Capturum et nosset quanto discrimine cives

Vrgerentur, ob hoc non se uenientibus offert

Difficilem, uerbis nec lenibus obstruit aures;

220

Imo [h]ilari sumpsit uultu uultuque benigno

Legatos tristi uelociter urbe profectos.

Multa palam secum, secreto multa locutus,

Terque quaterque dies per plures plurima gessit

Colloquia, et tandem pax ciuibus ista reperta est.

225

Teruisii nam terra Cani dicione subacta

Hunc sumpsit dominum, Gueceloque uicarius illi

Subditur, et preses [Vermis] Petrus esse iubetur,

Vir probus et domui Scalarum gratior alte,

Rebus et in magnis expertus ubique gerendis,

230

Ex Veronensi claris natalibus urbe.

Istaque sunt patulis ostensa negotia rebus;

Cetera priuatis nis[i] non noscuntur amicis.

Ergo Canis Grandis cunctas dominatur in urbes,

Marchia Teruisii quas, terra beatior, ambit.

235

Hec est ora capax terre pelagique bonorum,

Que cupit humani generis defectus ab extra

Supplendus, de seque potest bene uiuere diues.

Hec zephyris gaudet nec frigore lesa nec estu

Vereque perpetuo fecunda uirentia semper

240

Arua colit, quibus est Pallas Bac[c]husque Ceresque;

Fluminibus gratis redolet riuisque minutis,

Quos numero non est comprehendere; plurima classes

Flumina nostra mari non pauca per ostia portant.

Huic dedit eoa de parte L[i]uentia metas,

245

Hesperio quam mitis Atex de cardine claudit.

Hec regio felix media est et ducitur inter

Lombardos Venetosque sinus, sub limite recto,

Solis ut equauit Veruex aut Libra dietam;

Tridentum confine super, Bononia subter

250

Huius humi, quam uix superat paradisius [h]ortus;

Vtque breui spatio tendatur, at hec tamen olim

Regna duo tenuit. Verone regia sedes

Vna fuit, cuius pars Marchia, pars quoque fertur

Lombardia, fidem meruit si fama priorum.

255

At Pataui regnum statuit rex aduena primus

Anthenor patrie post Pergama diruta Troie,

Cuius marmoreum nunc cernimus usque sepulchrum.

Non ego ficta loquar sed tempore cognita nostro.

Repperit ut proprium pleb[e]s Anthenora regem

260

Scitur ab effectu. Stephanus prothomartir ubi nunc

Excolitur Patauis, ueteris seu fabrica sani

Illa fuit seu structa nouo sub tempore Christi,

Hic inuenta fuit uetus hec Anthenoris archa;

Et sub humo quin tota fuit, tamen angulus unus

265

Eminuit; quidue illud erat, nec scire licebat.

Donec more suo fodiens lutulenta fimum sus

Hanc penes e[st] molita scrobem, submersaque fracti

Sarcofagi est ingressa forum, de corpore coxam

Abstulit, egrediens mediam quoque uexit in oram.

270

Illa uidens mirata fuit uicinia, quidue

Id foret, explorans, hominis crus esse notauit.

Stabat dura cutis, que longis ossibus herens

Balsameo fuerat quondam solidata liquore:

Vtque solet clipei corium resonare uetusti,

275

Quem caries longi corrosit temporis euo,

Sic longis cutis atra pilis infusa rigebat.

Humanam docuit digitus pedis hanc fore coxam.

Nec mora: conueniunt hec tam miranda uidere

Vndique uicini, quos et sors attulit illuc.

280

Tibia pesque sui mox est erepta, sed unde

Vexerat, inquirunt; ineunt uestigia porce;

Et tumuli rimam tunc aspexere: per urbem

Rumor it et subito factum est hoc fabula uulgi.

Scitari plebs ipsa uolens quem clauderet archa,

285

Hanc referant, intusque uident Anthenora ruffum.

Asser erat totus terebratus, fuste cupressi:

Corpus ubi extiterat, fuit enea lamina scripti

Ad regis submissa caput, nomenque suumque

Exponens meritum metris inscripta duobus;

290

E quibus ipse canam primum reliquumque silebo:

Hic iacet Anthen[or] Patauine conditor urbis.

Hec non uisa michi, referenti uisa fuerunt;

At cunctis reliquum patuit longumque patebit.

Vt fuit Anthenor celsa reparatus in archa,

295

Quamodo stat steteratque prius stabitque per euum,

Huius et in facie tumuli bis bina nouauit

[Metra] Lupus, quorum non dissona litera primis.

Sed quid regna ualent, quid magna potentia, quidue

Nomen in extremas expandere profuit urbes?

300

Vt Teruisinam Canis est progressus in urbem

Vrbis sceptra tenens, morbus, quem sumpserat ante,

Corporei fluxus stomac[h]ique doloris acuti

Inualuit magis atque magis: nec cura medendi

Profuit, in peius quin semper pronior iret;

305

Siue per oppositum fierent medicamina, siue

Et macie et gelidis limphis natura ruisset.

Tam gelidus fons est monac[h]is, quos turba Piorum

Quadraginta fouet, glacies ne frigore uincat.

Hoc Canis usus erat rabidi feruente Leonis

310

Sidere: causa mali potuit fons esse futuri.

Vtque uidet sterni sese Canis, utque medellis

Esse locum nullis, celestia suscipit arma:

Ordinat in cunctis, que mortis postulat ordo,

Ecclesie de more sacre; carosque nepotes

315

Sceptra tenere iubet, referentem nomen auitum

Albertum et primi Mastinum principis urbis,

Fratris sui, iuuenes probitate et sanguine claros:

Cordeque contrito sumpsit c[h]arismata princeps

Scaliger, inde animam Summo dedit ipse Tonanti.

320

Lux Quintilis erat uigena secunda, ducentis

Sub lustris Domini decies sex, sex minus anno.

Quis referat lacrimas gemitus planctusque suorum,

Quis Baylardini quasi patris, quisue nepotum

Texere uerba queat? natorum quisue potentis

325

Tot lamenta canat cognatorumque dolores?

[Tristia] quisue domus recitet suspiria Petri,

Scaligerum qui more patris nutriuerat et qui

Rebus in a[u]gendis sanissima tradere norat.

Consilia, et domui Scalarum tutor in armis

330

Extitit excellens et sensu et cordis amore?

Quisue, Canis comitis, Ziliberti, quisue Iohannis,

Principibus geniti, torturas uerbaque nar[r]et?

Transeo, quid iuncti, quid turba domestica fleuit.

Quis Veronensis populi deflere querelas

335

Possit et infantum matrum iuuenumque senumque?

Virgilius, Naso, Lucanus, Statius, ipse

Meonides tanto minor esset turba labore.

Vt taceam reliquas priscis ditionibus urbes

Subiectas sumptasque Cani, que nuper adhesit,

340

Teruisium, quanto credam gemuisse dolore?

Credere nec dicam, proprias quid perculit aures.

Inuehit in mortem, subito que clauserit [almos]

Dira dies, et pene Deum pec[c]asse fatetur,

Quod sibi tutorem celeri tam morte benignum

345

Abstulit, in luctus atros sua gaudia uertens.

Vniuersalis luctus si[c] Marchia misit.

Quid ni? cum mundi regionibus usque remotis

Mors sua ploratur Penis Dacisque Getisque.

Ergo ubi noctis iter Canis est ingressus, ab urbe

350

Teruisio uehitur reda, magnoque paratu

Quattuor hanc celsi redam duxere iugales

Luminibus densis et aromatis arte refectum

Principis in patriam tristis Verona recepit

Flebile depositum, Canis utpote nobile corpus,

355

Quod tumulo posuere patrum, quem Virginis aula

Prebuit Antique. Plebs nobilitasque cucur[r]it:

Exequias clerus, sibi debita iusta, iacenti

Scaligero soluit, quem celi curia sumat,

Sedibus empireis, eterno munere donans.

360

Proh dolor! ecce Canis basis et tutella suorum,

Quos sibi nota fides per totum nexuit orbem,

Procubuit. Tanti tamen huius premia damni

Omnis amicus habet gemino[s] de sanguine fratres

Scaligero terras patrui de more tenentes.

365

Omnis enim tellus patruo subiecta sibique

Paret, et ipsorum gaudet ditione potiri;

Equalique fide se supposuere nouellis

Principibus, quorum prior est Albertus in omni

Nobilitate uigens, sequitur Mastinus et illum

370

Moribus egregiis et stem[m]atis indole prisci.

Hiis protende Deus uitam, protende priorum

Imperia, ut longos teneant sua sceptra per annos

Atque sui generis soboles per secula regnent.