Tommaso Seneca historia Bononiensis 4
Other sections


Nulla quies igitur nostris erit obvia rebus,

Care parens? Omni semper de turbine surget

Turbo recens? O iam felices funere fratres!

Haec mea sors gravior, cui sedulus ordo laborum

5

Imminet et nunquam conserta pericula parcunt.

Civibus exclusis iis, quos adversa tenebat

Seditio, rebar pacem restare quietam.

Id secus est, muris externus et ingruit hostis

Et per aperta vagus populatibus omnia miscet,

10

Quis modus? Aut quid iam superest? Ego solus in armis

Semper ero? Nunquam iocunda pace fruemur?

Invideo, germane, tibi! Lux illa suprema

Me potius premeret, me ferrum hostile petisset!

Tum genitor: Suprema mihi, servate, voluptas,

15

Nate, quid in furias ageris? Tantane malorum

Mole caput premitur, ut eas in taedia vitae?

Quae si non aliam causam pietatis haberet,

Me ne desertum faceres, optanda fuisset;

Insuper ut patriae, quae meque tuosque tenebit,

20

Ne videaris opem solitam lumenque negare,

Denique templa, deos, socios, ingratus amicos

Fallere supremis et abesse laboribus urbis,

Quae, te sola vocat, solo suspirat in uno,

Cuius ope atque opera pridem servata revixit:

25

Huic tu crudelis curam officiumque negabis?

Nec venit in mentem, quod fratrum prima tuorum

Debita, quae patriae servandae opera atque labores,

Cesserunt uni, qui sis e gente superstes?

Nec decus illorum, nec te tua gloria lassum

30

Esse velit, pulchris vivum et desistere rebus.

Forsitan et superi, pridem qui multa dederunt

Et dare plura parant, hac te, mi nate, redemptum

Iusserunt causa, foret, ut qui tristia bella

Quique supergressos quiret tolerare labores,

35

Praesertim res dum tenerae et sine robore vires

Non cepere suas mox praemia celsa daturi.

Tu modo servatum levis indignaris honorem?

Et malles tibi non uni, sed dulcius ullo

Cum consorte datum? Longe mihi dissimilis mens,

40

Nec placet alterius iungi mea facta labori.

Sed decus esse meum, mentis quo robora quove

Corporis accedunt vires, nec vivus et audax

Dividere in plures, qui malit laudis honestae

Praemia, si solus queat exhaurire laborem.

45

Multa prius, fateor, gessisti et magna, sed ultor,

Sed mihi, sed patriae. Superest, quod munus agatur

In commune tuis, illi quoque et omnibus aequum.

Haec tibi cura datur, quod adest, qui spondeat, alter

Nemo satis, modo tu clarum ne linque laborem,

50

Qui non longus erit, fors intolerandus et hosti.

Nam cum bella premant Venetum, nos denique missos

Fecerit et tantis par non erit undique rixis.

Vicisti primos, vicisti, nate, secundos,

Tertius hic superest ex longo ardore tumultus.

55

Huic modo terga dabis, qui fert tibi, nate, coronam?

Turpe erat initio cadere, at nunc turpius omnem

Spem fraudare datam vel perdere laudis honorem.

Nec tibi, quod fratres absint, praestare minora

Iuverit officia, immo unum pro fratribus esse,

60

Fratribus immo unum totos implere labores.

Quae fortuna parat, dona haec ne spreveris, urge

Fortunam potius, te nosque attollis in astra

Et testare tuos non vi, sed fraude subactos.

Dixerat et iuvenis tactus genitoris amore

65

Consilioque recens redit ad praeclara resumptis

Viribus ac sese rebus partitur honestis.

Hinc firmare suos, hinc hostibus obvia ferre

Arma, simul patriae conquirere commoda; quippe

Tot bellis, tot dissidiis, tot quassa ruinis

70

Publica res opibus caret atque incommoda crescunt.

Magna haec, sed maior nostris obiecta periclis

Culeo causa venit, qui, tanquam vinceret hostis

Nostra sibi, nunquam cessat, quin nocte dieque

Cursitet in portas, muros circumsonet armis:

75

Vir ferus et nulla victus pietate vel ira.

Magna est in patribus dissensio, quatenus illi

Obstetur, mussant, possint quem ponere contra

Mansurum - et solus Galeatius obditur illi.

Nec bis terque malum hoc illum comitesque fatigat,

80

Sed plerunque una bis terve in luce recurrunt.

Vulnera multa ferunt, nec abit sine sanguine victor

Hostis ab insidiis quanquam praestantior urget.

Noctibus hic etiam duros quandoque tumultus

Concitat et non est numerum repetisse laborum,

85

Nec breve tempus in haec discrimina vertitur, intra

Vrbem etiam positis castris sua tecta relinquunt

Atque hortos plateasque tenent et templa deorum

Armati, ad subitos possint ut adesse furores

Tempore quo plures, ne qua otia rebus obesse,

90

Sola munditie nudarunt corpora semper

Vestiti, ne qua ingrueret violentia et iidem

Armati somnos capiunt epulasque merumque,

Armati curant et vulnera. Qualis in illo

Et status et requies urbis foret, excute tecum,

95

Haec quicunque legis, mihi nanque miserrima visa est.

Precipueque ducis, qui nocte dieque vocatus

Circuit et nullo finit sua coepta labore.

Sex haec exierannt iam mensibus, undique cives

Fessi deficiunt et vulnera multa premebant,

100

Vnus et in tantis restat dux integer actis.

Non quia vitaret pugnas: nam primus in omni

Turbine concurrit, nec tantum pugna dierum

Excitat hunc, sed praesidiis effusa per agros:

Ne pereant messes, turba hunc plebeia fatigat.

105

Tot tamen in pugnis tantisque laboribus ille

Integer et vivax mansit, - mirabile dictu -

Credo per auxilium patriae indulgente Minerva.

Iamque malum non Bononiam solam afficit, immo

Tangit et adversos Insubres, acrior hostis

110

Insultat Venetus traiectaque flumina nullas

Effecere moras et campo liber aperto

Fulminat et pavidos ubicunque incursat agrestes.

Dux igitur cernens clades et damna suorum

Cogitur extremis revocare a finibus omnem

115

Militiam, ut validis opponeret hostibus agmen;

Culeoque auxiliis prior expectatus et ire

Iussus abit fessisque aperit spiramina rebus.

Non ea longa quidem, verum opportuna locoque

Commoda. Mox se alius, sed lenior intulit hostis,

120

Ferratus Guglielmus; at hic minus asper amansque

Nominis et grandi qui protinus aere repulsus,

In partesque operum Veneti Lidique fuerunt.

Otia respiciunt paulatim optata, repente

Ni se collectis latrunculus impiger atrox

125

Anguigeroque gerens morem furialibus ausis,

Viribus aequales traxisset in arma catervas,

Excitus infernis rueret Franciscus ab oris

Bononiae fines agitans agrosque quietos

Desertorque novas traheret prope perditus artes,

130

Ingenio bellator atrox dextraque timendus

Et qui splendoris cupidus sibi nobile nomen

Arroget et malit se Gambacurta vocari

Samodiam vallemque premens incursibus omnem.

Haec mala cum primum patribus quererentur agrestes,

135

Quaeritur et non est aliquis, qui pondera tanta

Appetat et rursus Galeatius actus in arma

Militiam comitesque legit. Iannesius ultro

Primus adest et, qui nunquam ductore sub illo

Arma pavent, alii, quibus est praestare sub armis

140

Officium et duros mos est perferre, labores.

Accipit a patribus tanquam dictator honorem

Imperiumque tenax et quae monimenta docerent,

Ne quid in eventum, quod portio quaeque valeret,

Absit et omnis ager victori appareat illi,

145

Praesto sit. Antiqui memoratur gloria facti

Samodiaeque locus generi fataliter illi

Servit et inde, suis maioribus orta diuque

Gloria vulgata est Marescottusque superbos

In convalle viros fregit lateque cecidit.

150

His instructus abit, comites ex urbe frequentes

Quingentos rapuit pedites equitesque secuti

Quinquaginta, quibus ductor sit clarus et ingens

Braccius, antiquum Perusino a sanguine nomen

Qui trahit et meritis Baionibus addit honorem.

155

His ita compositis Phoebo vergente recedunt

Oppidaque in noctem tenuerunt sacra Ioanni.

Illa quies data prima viris, qui luce reducta,

Cum semper numerus concresceret, inde profecti

Occurrunt aliis, quos Manzola rura domusque

160

Armarant eademque iniuria pestis agebat.

Vndique concurrit numerus, sic, gurgite parvus

Fonte cadit primo Rhenus, tum vallibus ortas

Accipiens vires maior descendit in arva,

Saepius et pavidos auctu prosternit agrestes.

165

Octingenta super deterso corpora ferro

Lucida procedunt, nec adhuc Bazanus apertas

Iunxit opes; et erat locus hic infensior hosti.

Lux cadit et mediis nox est haec credita campis;

Et iam mane recens puro fulgebat ab ortu.

170

Nec mora: festinus dux increpat, ipse frementi

Circumvectus equo laetis clamoribus ultro

Concitat; at quadrupes, veluti praesaga futuri

Signa daret, Pogius hinnitibus aera findit

Egregius spadix placidusque et pectore sensus

175

Praecipiens domini; nam si credenda vetustis

Fabula, ceu Macedum fortunae regis ab alto

Bucephalus provenit equus, si Caesaris inter

Tempora natus is est, hominis vestigia plantis

Quem dicunt habuisse suis, si rebus acerbo

180

Tempore Teucrorum Mezentii iussa secutus.

Quid mirum Pogium Calvo inseruisse potenti?

Hic tum bella regit, qui concitus inde per ora

Clamitat: O socii, iam rumpere tempus in hostem,

Si nomen fas est hostis meruisse latronem.

185

Desertor fidei, Francisce, o proditor, o vir

Perfide, tune meos etiam experiere furores?

Expecta, efficiam, ne quem post proelia fallas,

Sed miseret comitum, quos hinc atque inde ruinis

Ferre potest insanus amor bellique tumultus.

190

Atque utinam solus me solum in bella vocares.

Quanquam, fido deos modo causas Martis honestas

Et partes curare pias, ut nulla sequantur

Damna, sed et virtus operum sibi consulet ipsa.

Haec fatus dat signa viae celerique volatu

195

Aspiciunt turres Bazani et montibus altis

Egressos properare viros, quos nota vocabant

Auxilia in partes, descendunt forte ducenti

Hique ad bella pares, nam caetera turba canistris,

Vrnis ac modiis adsunt, cerealia dona,

200

Vina cadis et farra sagis aliudque ferentes,

Quo se turba ferox recreat, mox rumpat in hostem.

Et iam compositis pedites equitesque duabus

Procedunt ad bella viis, modo copia detur.

Pars in plana data est, pedites equitumque manipli,

205

Caetera per montem legio progressa secundum

Porrectam vallem spatiis non grandibus ibant

Subsidiumque suum cuique est post terga relictum.

Vt venere locos, ubi tendere vela solebat

Franciscus, deserta vident et in ardua montis

210

Effugisse viros ablataque commoda pugnae.

Castellum obsessum tunc obsidione soluta

Gaudet et egressi coram venerantur amicos

Officiumque suum spondent montemque Budellum

Commendant ducibus hilares et iussa sequuntur.

215

Ergo iterum iunguntur opes, quando obvius hostis

Non datur et cursu, quantum licet, alta capessunt.

Ille sed in summum percussus nomine montem

Territus exierat, nec enim Galeatius illi

Ante ignotus erat. Omni legione redacta

220

Flectit iter retroque cadens per devia montis

Felsineos fugiens Mutinensibus errat in agris.

Vt montis tenuere viri sublime cacumen

Et videre fugae vestigia nota, retrorsum

Signa movent animo tristi, victoria visa

225

Futilis et mallent bello et virtute peractum.

Talis ubi Rheno transmisso Caesar in agris

Germanos non inveniens, quos vinceret, inde

Anxius in Gallos vestigia lenta reflexit:

Qualis erat facies redeuntis et agmine toto

230

Murmur et in superum convicia crebra tonantem.

Denique compositi in turmas patriamque revisunt

Et vultu veniunt laetos imitante triumphos.

Et iam fama viri, nec fallax gloria patrem

Movit apostolicum missaeque ad tecta tabellae

235

Nicolai papae - Eugenio iam lumine functo, -

Ipsum ad templa vocant et sancta Palatia Romae.

Hic vir magnanimus rebus post terga relictis

Prospiciens ponensque modum comitesque parabat

Ornatusque novos, qui seque aliosque decerent.

240

Addit equos, addit famulos; instructus abibat

Ingresso iam vere vias facturus acerbas.

Garellus Iacobus socius pariterque Rodulphus

Gypseus, inde Bedorus et hinc Florianus aguntur,

Presbyter ille domo, verum hic e sanguine Calvo,

245

Iannesiusque simul Rocha, simul atque Ioannes

Pinacrus multique super, nec Maza relictus.

Viginti vectantur equis et quattuor altis.

Sex pedes est numerus iuvenum ad ventura paratus

Obsequia; egressi properant, nec tempore longo

250

Post montes varios, post flumina, saltus et urbes

Transmissas altae viderunt moenia Romae:

Plurima Romuleos aperit lux acta penates.

Nox optata redit, terris Aurora labores

Fataque fortunasque novas et sensa reducens,

255

His eadem, ast aliis multum diversa. Profecti

Bononia, quanquam mirati tecta virosque

Vrbis et immensae vulgata pericula Romae

Imperiumque vetus patrum et veneranda sacrorum

Alloquia et turmas hic omni e gente coactas,

260

Plus propria acta premunt. Et iam Galeatius alta

It fronte, ut sacras pastoris viseret aedes

Vtque aditum faceret Christi viventis ad ora.

Id parat, id primum sequitur lucemque sequentem

Invenit huic operi studioque exire paratam.

265

Multa movent animo, multis concinna requirunt

Dicta et facta modis, quae sint in laude futura:

Nec novere tamen, ad quale peragenda petantur.

Itur ad Atridem et pastor maximus ultro

Clara fronte bonus nihil est cunctatus; eunti

270

Acceptoque venit facilis. Tum plura benignus

Offert atque virum trahere in sua vota laborat.

Ille autem veritus tanti certamen honoris

Fortunam meritumque supra pia dicta reponens,

Pronus agit grates et, quale meliora, minoris

275

Aestimat et falsus de summo vergit in ima:

Tantus amor patriae, pietas ea sanguinis artat.

At pater officiis maioribus urere mentem

Aggressus, ne curta foret fiducia forti:

Etsi lentus, ait, fortunae ad dona videris,

280

Monte nec egregia raperis, quae sponte feruntur,

Commoda ut accipias, titulo te ornare decoro

Constitui et donare, quibus suscepta per aevum

Sustineas; fors inde tibi praesentia surget

Mentis et incepto veniat fiducia dispar.

285

Definitque diem, quo iussus in ora veniret

Exornandus eques toto plaudente senatu

Munera laturus pulcherrima; flectitur heros

Imperio divisque parat non deesse secundis.

Qualiter Aeneas divae responsa Sibyllae

290

Cum peteret, nisus post omnia dona peracta

Arbitrium ducis expectans pendebat ab ore:

Talis ad indictam pendet Galeatius horam.

Dicta dies aderat; populi pars magna patrumque

Pontificis de more domos, tecta alta tenebat.

295

Stabat apostolicus late venerabilis ordo

Et senior patrum chorus et pia turba ministrans

Auleisque nitet locus atque tapetibus altis.

Tali intus templo residens pater ille beatus

Induci mandat Galeation; ille iubenti

300

Promptus adest affusus humi sacra ora salutans:

O sacra Nazarei facies, o publica rebus

Catholicis primo demissa potentia caelo,

Vt par est, affusus humi te servus adoro.

Ante quidem ardebam, sed mens diffisa, tenebat

305

Ire ad conspectum hunc maiestatemque sacratam,

Pastor dive, tuam, quod enim bellator et atrox

Extiterim, permulta dabant, te ut, pastor, adirem.

Verum, ubi litterulis, sacra et pietate vocatus

Essem, liberius multoque libentius ipsas

310

Intravique vias supplexque ad limina veni:

Expecto, quid sancta mihi tua iussa revelent.

Praeterea genitor Lodovicus et ipse senecta

Fessus et extremi metuens discrimina casus

Abs te, sancte, petit donata piacula culpae

315

Ac poenae, ut tutos moriens intrare recessus

Possit, et ipse tibi iam deditus atque dicatus

Idque ego nunc supplex pedibusque affusus adoro.

Et quoniam ipse fui bellis immixtus acerbis,

Et permulta tuli, permulta pericula rursus

320

Inieci adversis, - horresco dicere, - posco

A pastore pio veniam finemque malorum.

Haec sunt vota, parens, haec est mihi summa precandi

Ad sanctos emissa pedes pastoris honesti.

Arrisit pater ille sacer, tum vota benignus

325

Excipit indultum tribuens natoque patrique,

Haec super adiiciens: Poscis non irrita, nanque

Vita mihi nota est omnis, Galeate, parentis

Vixque tibi magis est carus Lodovicus ubique

Maximus atque aequi iuris clarissimus auctor

330

Aequus et ipse probans doctrinae exempla, verendae,

Nec, nisi vim patiens, a iusto abiisse paratus,

Fortis amansque boni, cautus metuensque deorum.

Tu quoque, - nam propior nobis aetate fuisti, -

Non malus inque dolos alieno crimine ductus,

335

Cum prius officii sanctissima iura tulisses,

Dignus eras venia, quam dedimus. Inde vocati

Nostro te lateri coniungere vovimus, at tu

Abnuis; opto tamen, fias mihi iunctior olim,

Nec te poeniteat, nec me, si vota sequantur.

340

Caeteraque, ut pridem statuit, iubet ordine duci.

Mox vero assurgens orator clarus et ingens

Verba facit laudemque canit praesentis et illas

Ob res pontificem ductum, nunc sponte vocatum

Sperantemque nihil statuisse ornare decora

345

Militia atque auro meritum donare diuque

Vt queat in sumptus equitis fortuna manere;

Addere opes alias, nam gens ea nobilis ante

Casibus ex variis, civilibus obruta bellis

Attenuarat opes, virtutem extenderat ample.

350

Finis erat verbis. Iurat solemniter heros

De more ac tactus, spinter, calcaria et ensem

Accipit auratus donativumque quotannis

Cernitur, in reditus munuscula plura parata.

Sed quod erat maius, sine re ne nomen haberet,

355

Insuper huic donat castellum nomine Ocellum,

Quod dirimit ius pene pari discrimine et inde

Ferrariae finem crassisque paludibus urget,

Bononiense solum supero de margine claudit, -

Huius item tabulas bulla pendente relatas,

360

Quae testentur eum gratis haec dona referre.

Ille quidem patriam mavult et pignora cara

Visere, sed pastor mallet consistere apud se

Tutelam rerum curatoremque salutis

Armorumque caput frenatoremque furentum.

365

Et si mens hominum divinas colligat artes,

Hoc fuit utilius. Rebus tamen ille relictis

Eximiis grates agit et vestigia retro

Observata legit patriamque refertur in urbem.

Nec non et cives audito nomine laeti

370

Occurrunt pompa celebri et gratantur eunti.

Ille etiam obscuros quosdam, qui laeta favore

Signa, darent, intus tanta incrementa dolerent,

Blandius alloquitur, caris amplexibus ambit

Atque his precipue felicia facta renarrat,

375

Quo vel conciliet, vel decoquat acrius illos.

Moxque decem pueri fecundae gloria matris

Obvia turba patri procedunt: Maximus horum

Est Agamemno, patrem primus qui fecerat, alter

Theseus insignis forma et florentibus annis,

380

Tertius ille ferox formaque invictus Achilles,

Quartus ab Herculeo nomen sortitus honore,

Quintus erat patrui dictus de voce Ioannes,

Sextus Iasonium referens splendore decorem

Tydeus, Antenor tum septimus, inde Laconum

385

Ab rege octavus venit Agesilaus, abinde

Pulcher et egregius formaque insignis Iason,

Scipio postremus; piget enumerare puellas

Et quibus ante diem fata invidiosa fuissent.

Hi bis quinque patrem venientem occursibus ultro

390

Excipiunt: hilares pueri blandiqui salutant.

Aspicit hos genitor gaudens et semina gentis,

Quique diem functi, veteres agnoscit in illis

Totaque pompa suos et se miratur in iisdem

Et maiore modo patrem complexa tuetur;

395

Gratatur veniens, arridet turba favetque,

Non Alcibiades patriae cum redditus ira

Deposita aut noster magnus post Pontica victor

Regna triumphalem conspectior intrat in urbem

Obliquasque ferit mentes: O culpa maligni

400

Sanguinis, alterius cur quisquam insultat honori,

Qui tremere et pulchros nolit tolerare labores?

Pessima mortali tabes inserta pudori.

Vtque Lares tenuit, splendorem exercuit aptum

In quoscunque hilaris convivia laeta resumens.

405

Proxima coniunctis data tempora; publicus ordo

Instauratur et hic medius sua commoda curat.

Exponit, quae facta forent, quibus ipse beato

Pastori meritis, quibus et per saecula donis

Obstrictus, quae plura volens donanda reliquit

410

Castellumque petit, cuius monimenta tulisset.

Caetera componit, requies post illa secuta est

Otiaque invidiam populi movere deorum.

Rursus bella fremunt hostesque furoribus instant

Et placandus erat pastor, ne staret in ira:

415

Nanque illo mandante vagi per nostra furebant

Iura equites, densos et Mantua miserat hostes.

Deficiunt patres, nemo est, qui coepta salutis

Aut reperire queat, sive integrare reperta.

Nec cessare sinunt iniecti finibus hostes

420

Totque oppressa malis languebat curia, nullae

Apparent artes. Vbi tum sapientia gentis

Nota? Silent omnes. Galeatius ergo paventes

Confirmat patruumque rogat mandata subire

Pontificemque sibi cupere ac sperare benignum.

425

Ille refert: Faciam, si tu mihi vinctus eodem

Pressus honore venis et limina sancta revisis.

Erubuit dicto Galeatius et tamen inquit:

Haec si nostra salus poscit, non deero saluti,

Si placet hoc aliis. - Ea vox audita levamen

430

Mentibus exhibuit, fiunt decreta senatus.

Ergo Dionysius Castello et Calvus ad ipsum

Pontificem missi capiunt monimenta fidemque

Instructique vias ineunt Romanaque tecta

Quamprimum celeri tendunt intrare volatu,

435

Iunior et quoniam Galeatius ordine dextro

Praemittitque senem sequiturque iubentis honorem.

Nanque senex sapiens, facundus et urbis amator,

Id, quod erat, patriae censetur et omnibus idem

Carus et in populo multum qui polleat idem,

440

Longe aetate prior primos expendit honores.

Multa quidem senior, postquam pervenit ad urbem,

Fecerat, aut potius temptaverat; invia prorsus

Omnia reppererat votis inclusa suorum

Pontificisque animus fervebat turbidus ira.

445

Diffisusque senex, quando nil proficit: Esto,

Care nepos, sperem te nil quoque perfecturum,

Experiare licet, num sit tibi gratia maior.

Caetera sunt Calvo temptata pericula; solus

Leniit et faciles commovit principis aures.

450

Sic redeunt hilares et voto compote rursus

Carus et in populo fulget Galeatius ingens

Omnia pro patria dura expugnare paratus.

Ecce iterum Venetis exercitus alter ab oris

Transit in Etruscos, cui dux Picininus et idem

455

Bononiae infensus Iacobus fortisque feroxque

Et qui iura patris repetatque urbemque reposcat

Et velut insultans. Trepidant populusque patresque

Insubrumque ducis vires et foedera poscunt.

Iamque aderant equites ducibusque armisque parati

460

Compositique tenent fines, qua se hostis agebat.

Quaeritur iis aliquis legatus ab urbe, per omnes

Qui possit, populos victumque aditumque parandum

Praebere et geminas inter se adiungere vires.

Et multi trepidant invadere munus. In uno

465

Respirat populus, illum suadentque iubentque

Decerni et rursus Galeatius actus in arma.

Ille igitur populo nec moriger esse recusat,

Commoda nec spernit patriae rebusque paratis

Hanc quoque militiam exequitur, nec fallit amicos.

470

Et rem teste gerit mundo sapienter, amice,

Constanter ducibusque ipsis laudatus abunde.

Nam neque vigiliis, non ille laboribus ullis

Parcit et impensas duplicat proprio aere luendas

Alloquiturque duces, suadet, confirmat, honorat

475

Interdumque monet, cunctis velut imperet armis:

Tanta viri gravitas, tanta est constantia mentis.

Hic habitus rerum cum pervenisset ad hostem,

Terruit et, quanquam multa sub nocte minatus,

Non tamen ausus erat sese committere pugnae,

480

Flumine divisus parvo Galeatius illum

Non visum dare terga fugae nudata coegit -

Et disciplina victus sese inde removit.

At hic eventu laetus formidine dempta

Invitatque duces propria ad tentoria caros

485

Et regum privatus agit convivia, tantus

Confluxit numerus tamque omnibus omnia plene

Feceruntque satis votisque accepta fuere.

Insuper et ducibus donis ubicunque benignus

Obstrictos meritis vinxit per saecula longa.

490

Carior et parto rediit post multa triumpho,

Hostibus exclusis, defensis protinus agris,

Atque duces equitesque omnes dimisit amicos.

Maximus ille, duci primus qui restitit Afro

Non hoc utilior, non hoc sapientior urbi

495

Consuluit patriae bellis et pace verendus.

Haec sunt digna viris opera, haec virtutis avitae

Ducta per exemplum patriumque beantia nomen.

His Calvus nituit, cum caetera turba iuberet:

Ite per opprobria et capiti insultate verendo,

500

Neve timete deos, hominum neu sensa timete.

Pluribus interea Lodovicos mente refectus

Hostibus exclusis, claris et honoribus auctus,

Pontifici acceptus, vitae securus ademptae,

Cernens et natum tanto splendore nitentem

505

Donatumque bonis, felicem prole, secundis

Vndique fortunis cumulatum, in sidera mentem

Tollit et: O superi, grates cuncti, inquit, habete,

Qui mihi plus meritis, votis plus, omnia plena

Fecistis prolemque meam vidisse beatam

510

In patria victis immanibus atque repulsis.

Vix equidem, nec amara mihi post ista dabuntur

Funera. Christe, tibi meque et mea semina mando.

Quid non sancta fides queat impetrare? Repente

Lux exorta domum percurrit et alta modeste

515

Culmina concussit; novit sapientia, quidnam

Haec portenta velint et quod poscatur Olympo.

Componit placidus sese modicoque calore

Praeter consuetum correptus ad ultima mentem

Vota parat. Nox illa cadit; quae deinde secuta,

520

Pulchra dies rebus scribendis. Deinde vocandis

Ad sese pueris et pulchra voce monendis

Exacta est. Fax prima patrem vocat inde sacrorum

Seque recognoscit, veniam petit, accipit ultro

Sacramenta volens et se committit inungi.

525

Parva mora est, rectus componitur, inde modesto

Suspirans gemitu flatum dimisit anhelus.

Nemo putet functum, servata est gratia frontis.

Ac velut intentus curis iacet, esse soporem

Quis putet, usque adeo fuit illa in morte verendus:

530

Exprimitur de more dolor luctusque modestus

Funditur et totam percurrit nuntius urbem:

Occubuisse virum sapientem et honore beatum,

Magnanimum Lodovicum et Calvae gentis honorem,

Semper patricium caput auctoremque senatus,

535

Iuris et humanae cui maxima gloria vitae.

Conspirant animi noxque illa tenacior usque

Visa; volant omnes tantum producere funus

Intenti obsequiis; fervet via; cuncta parantur

Instrumenta, quibus celebrari funera mos est.

540

Et iam clara dies aderat, iam turba vocatis

Ordinibus properant. et adest prior ordo senatus.

Mox et doctorum splendor sub nebride sacra

Convenit atque locis distinctius omnia fiunt.

Conventusque omnis coeunt et rite sacrorum

545

Pompa aderat, capulo senior compostus honoro

Tollitur et celsus supra capita alta levatur.

Velamenta tegunt pretiosa volumina circum

Sacrarum legum capiti pedibusque locata.

Effertur, media venerandi sistitur aede

550

Dominici de more patrum, quibus ante sepulchra

Hic sacrata forent. Ibi conciliator honestae

Exponit numeratque loco praeconia vitae.

Caetera rite, quibus res haec consuevit, aguntur

Et felix tumulo componitur. Inde profectus

555

Retro domum repetit pompa comitante suorum

Et quos atratos mors haec pulcherrima fecit. -

Successit Laribus heres dominusque relictus.

Et iam patre carens Galeatius inter amicos,

Inter coniunctos praestans et honore verendus

560

Componit, quae fessa domi, quae tempus amicis

Prospicienda dabat paucisque inclusus agebat

Noctibus. Inde, ubi iam ratio iamque urbis erat mos,

Proripit in medios et habet, quae curia patres;

Hunc quoque de numero recipit pro patre creatum.

565

Nam quanquam meritis excesserat omnia signa,

Non tamen ante fuit numero signatus in illo:

Clarus eques, patriae vindex verusque senator

Virtutis pretium demum tulit integer, altus

Et bello invictus tutaque in pace fidelis.

570

Hactenus, ut potui titulis decus addere dignum,

O vir Calve, tuis, feci sine fraude libenter,

Et faciam, dum vita comes, nec me ulla vetabunt

Iussa verenda tuum mandare ad sidera nomen:

Haec te Musa prior, haec te suprema sonabit,

575

Nulla mihi sine te quaeretur gloria dictis.

Angimur usque tamen, Galeati, carmina quod sint

Nostra minora tuis meritis eit honoribus. Inde

Nunc breviora damus, quod, si fervente iuventa

Mens ea venisset nobis, melioribus ambo

580

Staremus tabulis incisi adamante perenni.

Tu facere ingenium poteras, ego verba canoris

Reddere digna modis, nunc me mea deserit aetas,

At tua facta queunt alium meruisse poetam,

Vel sine vate tuis effulgere fama triumphis,

585

Quae te clara satis per totum praedicat orbem.

Interea exiguis numeris contentus abito,

Maxime vir sacris non indignande cothurnis.