Stefanardo da Vimercate de gestis in civitate Mediolani 1
Other sections


Metropolis lacrimas, civilis prelia litis,

Presulis exilium dubium cedentis in orbem,

Milicie reducis partum mucrone triumphum,

Diva, refer. Rupes vati pegasea faveto.

5

Heroycis cedant elegi, quia fata relinquo

In patrios bacata lares; nunc gesta supersunt

Meonio pangenda metro. Pete, musa, superni

Numinis afflatum, vires aspiret amicas

Qui metro: fient et sic cudenda labori

10

Pervia; pierius percurret et obice moto

Ardor opus, litus contingent vela secundo

Flamine, pigra manus celerem vertetur in usum.

Erroibus pollet, populi fecunda potentis,

Vrbs nota et felix, longoque celebris ab evo,

15

Imperii condam sedes ac emula iuris,

Lanea sus medio quam pretulit esse futuram

Miram visa loco quo structor menia iecit;

Nactaque prodigio est divino nomen ab ipso;

Ipso sive situ, medio amnum condita; dives

20

Quin etiam scatebris arentes irrigat agros

Iugibus, ut gratos sic dent pro gramine flores:

Diliciis miranda suis hec plena decoris.

Hanc tenuit forti Gallorum marte iuventus,

Tuscis deletis, patriis prius ipsa fugata

25

Sedibus, haud paciens fraterni pondera belli.

Vrbs honor Italie, Ligurisque potentia sevi,

Ambrosii decorata fuit fulgoribus almis;

Iusticie fomes, celesti sedula cultu,

Conscilii radios Lacium diffudit in omne.

30

Vrbibus et reliquis solita est prebere ducatum

Prudentem, ingentes et opes effundere sumptu

Magnifico, cuius victricia signa rebelles

Auditis tremuere minis, aciemque coruscam

Armis, innumero consertam milite. Florens

35

Gaudebat; sed ea civilia iurgia; sevit

Nuper livor edax, tractant privata coloni,

Et neglecta perit res publica: iura tribuni

Esse putant facinus, exlex regnatque voluntas.

Soccumbit ratio, cedes viget atque rapina,

40

Iusticium infelix urbis dominatur in aula.

Diripit ambitio immeritos temeraria fasces.

Gurges avaritie nullo saciabilis haustu

Fundamenta quatit, titubant hinc menia, casum

Inclinata gravem quasi iam ruitura minantur.

45

Importuna sitis, quamvis se proluat auro

Toto, semper avet, discrimina nulla veretur.

Gloria, dulce malum, dominandi seva cupido

Ad prerupta suos cives rapit, ardor ad ima

Precipites quos sepe facit lugubris honoris.

50

Liber adest aditus sceleri, correptio cedit;

Corruit excusso Superum reverentia collo.

Consilium periit, suus est dementia princeps.

Vix ibi quid tutum est; sedes Astrea supernas

Secedens petiit, fraudes subiere tumorque.

55

Nulla fides veterum fidei successit, et atrox

Infrenisque, loco prisci moderaminis, ira.

Delituere sacre leges ei iura, patrumque

Abstulit infelix claros oblivio mores.

Te super adduxit vecors inimicaque pacis

60

Ambitio cladem, populi quesita potestas

Quam quoque civili plures petiere tumulto.

Vix etenim patitur consors consortis honores.

Hinc urbs concutitur, hinc bellis acta tabescit.

Dantur et adversis ducibus confinia; iussis

65

Contemptis repetit populi sed menia pretor

Festinus, vicosque capit, non obviat ullus.

Arma silent; sibimet Cremonam federe iunxit;

Militie Verona favet, dominusque vocatur

Ipsius ad litem civilem, milite septus,

70

Metropolis qui invasit agros: concussa pavore

Corda tremunt Ligurum, vires animumque resumunt

At cives acies ut norunt esse paratas

Fulgentemque armis celeri succurrere gressu

Cremonam; arma petunt, egressi bella minantur.

75

Metropoli sed terga dedit Verona sequenti,

Cremone occurrit venienti, pila cohortes

Miscent opposite; cessit Verona, fugaque

Spem, duce percusso, sola posuere salutis.

Non etenim dudum est certatum, principe capto.

80

Confractas acies ut miles vidit amicas,

Metropolis gratam gemebundus deserit urbem;

Non hostile ferens robur, secessit et ultro

Edibus a patriis, lacualem transiit amnem,

Abdua cui nomen, conatur protinus inde

85

Ad reditum, sed fata vetant: capiuntur in arce

Nomine Tebiago plures, que preminet undis

Lambri; nobilium, post prelia, dura ligatos

Plaustra vehunt multos; clauduntur carcere duro;

Ignotas reliquos fatum dispersit in oras,

90

Desevire ferox ac implacabile semper

Vt cepit miseris, sed nec desistere novit

Ni tandem innumeris crassato cedibus ense.

Gaudent victores, meror perfudit amicos

Vinctorum; tristes lacrime delubra frequentant

95

Liminibus devota sacris ac oscula fundunt

Merentes animi. Nunc illinc pectora tundunt,

Flectunt inde genu, nunc immerguntur ad aras.

Pulsant vota Deos, et munera templa coronant.

Gaudia cesserunt miseris annalia fatis,

100

Leta iuventutis iam non consorcia florent.

Orrida mutata est iam serica vestis in arma,

Prelia pro ludo fraterna parantur equestri;

Occidit in lites mutue iam splendor atroces

Gratus amicicie, patrii fomenta gemendi

105

Excidii; cessant iam simbola, luctus in edes

Funditur, ac risus lugubri fugit ab ore.

In te flagrantem pinum deiecit Erinis,

Iamque Megera, sue demens non immemor artis,

Hospes adest; animi prisci furata vigorem,

110

In te litigeros vomuit clamosa tumultus.

Tisiphoneque tuis ululavit in edibus ultrix;

Impia bacatur, nullo satiata cruore.

Implevit laniata comas gemebunda teatra

Flebilis Alecto. Turbantis regna cometis

115

Sidus signa dedit, caudam fundentis ad austrum

Axe sub artoo visum, num cladis amare?

Parte vel occidua micuit quod nuper ybero

Se mergens pelago, fumumque effudit eois

Prodigium meroris erat stragisque future?

120

Patria, proh! miserum lesisti vulnere grandi

Vatem, conspicuum quem fecit seva ruina,

Exicio nam fama suo fit nocior eius.

Fulmineo nomen Capanei crevit ut ictu,

Progenies facta est sic huius fabula vulgi,

125

Et pro cede sua lucrum suscepit honoris

Flebilis. In leto patruelis flore iuventus

Languit, ac geminos huic tu solatia fratres

Cara recidisti; probitas ornaverat ambos,

Arridebat eia fallax fortuna, deditque

130

Praecipites; duro consumpsit carcere. Cedit.

Semper successus iniusto vulnere. Livor

Sevior exarsit postremo, patre perempto

Iam sene, quem meror, quem iam confecerat evum,

Longaque pauperies, quem triste fugarat in urbes

135

Fatum, iudicium quem tandem perculit atrox.

Cur in tam miseram gladium sevire senectam

Non puduit? Canos, heu!, non miseratio iuvit,

Non antiquus amor patrie, non sudor amice

Militie exibitus etiam iuvenilibus annis:

140

Infausto nam nulla seni suffragia prosunt;

Spiritus ethereas cuius subvectus in auras,

Luciferas, prestante Deo, conscendat in edes.

Vltima fortune non sit sententia concors,

Dii faciant! fato felici tristia cedant.

145

Interea divo cum sedes alma vacaret

Metropolis, meritis clarus suscepit honorem

Octo flamineum, quem pretulit Aula duobus

Electis: sacris prefecit fascibus ipsum

Vrbanus, qui tunc fastigia summa tenebat

150

Ecclesie. Preceps hinc laxis fertur habenis

Ira potens Vrbis Pretoris et occupat agros

Protinus Ecclesie: fit vis mensuraque iuris;

Presuleum pro fratre suo culmenque negatum

Querit, sed votis obstat constantia Patrum.

155

Invasas Antistes opes fructusque refundi

Otto petit raptos suplex. A sede citantur

Metropolis Cives, quartus parereque iussit

Clemens, iusticia precinctus, fata Sinedris

Quem posuere sacris, quem iusti secta Catonis

160

Extulit, huicque fidem faciunt responsa futuri

Numinis. Alma soror, studiis intenta supernis,

Hec previsa refert. Fratrem vocat illa laborans

Extremo langore suum. Germane, reconde,

Inquit, que didici condam lustrata superni

165

Luminis aflatu, longo celata sed euo.

(Conscilium celeste quidem reverentia servat

Interdum, fortasse suo ne vileat usu,

At tumulis tandem non id cum funere claudit

Ne pereat divinus honos). Fastigia, fatur,

170

Te complura manent; virtus te, famaque, fasces

Efferet ad letos; conscendes alta per almos

Ipse gradus, mores pariter cum numine crescent,

Virtutisque datos studio complebis honores.

Ordo tibi bicolor, doctrine semina spargens

175

Dive, carus erit. Superis hic sedulus offert

Obsequium gratum. Celestia lumina vidi

Descendisse polo subito, lustrasseque sanctum

Ignem celicolas, ac ipsos esse probatos

Ostendit famulos, et amoris plena calore

180

Alma divorum ferventia pectora fratrum.

Phebus et occiduas cum iam contingeret undas,

Lucis adhuc terris splendore superstite, cum iam

Antiphonam devota cohors cantaret in unum

Virginis excelse, solito de more salutans

185

Christiferam celi reginam, plebis asilium,

Alma Dei genitrix me coram substitit; inquit:

A pedibus nostris discedere, filia, noli.

Inde corum laudes lustravit utrumque canentem,

Cuilibet inclinans, sancti reverenter amoris

190

Signa dat et placide, demisso vertice, laudis.

Cantica dant fratres et vocibus ethera pulsant.

Inclinata caput grates et Virgo rependit.

Singulus antidotum iubilans accepit honoris

Exibiti, dum sic pia mater visitat omnes.

195

Denique, maturo gressu, processit ad aram

Et delata stetit paulisper lumina iuxta.

Mox subito sedes petiit festina supernas

Quam sequor affectu mira dulcedine fuso.

Visio celestis triduo me fovit eadem

200

Hora, Virgineam curam testata Deique

Erga Celicolas locupletes munere Divum.

Vt pater his aderis, iugique fovebis amore

Illos, hos serva, nunquam fiducia desit

His tua, iam dudum sincero pectore fovi

205

Quos ego; cum cara sit idem tibi velle sorore.

Hec germana tulit. Mox iam non fata morantur

Previsas offerre viro celestia sedes.

Claviger asumptus nutu num iura superno

Non munire potest, non rebelles impugnare?

210

Quem ratio, quem lexque regit, naturaque format

Ipsa, rei privatus amor fortunaque cedit.

Nam nec honor nec opes nec vota domestica iusti

Iudicium avertunt, caris amplexibus heret

Qui quoque iusticie, puro quam pretulit auro.

215

Vrbis legati veniunt ad limina missi

Iudicis etherei, qui sunt a sede repulsi

Ni parere velint: renuunt sed iussa penatum.

Sceptra petunt Karoli, querunt regisque favorem.

Regia maiestas misit qui numina flectat

220

Legatum. Rediere simul, peciere sinedras,

In quibus ima regens residet clementia presul.

Iam datur accessus, permissa licentia fandi est,

Non concessa prius, tunc summus, luce statuta,

Convocat Antistes claros ad sceptra penates.

225

Consedere patres, at turme Claviger alme

Eminet ethereus. Karoli sic nuncius orsus

Hec ait: O mundi sol, Clemens, vosque verendi

Patres, prima quibus funduntur lumina Phebi,

Aures contingat brevis hec oratio sacras.

230

Sidera phebeis radiis perfusa superno

Infima vivificant dono; distincta per almos

Sic apicis probitas proceres hunc confovet orbem.

Vrbi vos igitur vestre conferte fideli

Presidium, superi doni ne sola sit expers.

235

Gracia precellens ac indelebilis ullo

Tempore mente Patrum vivat quam, Sede iubente,

Prona tulit parens dilecte filia matri.

Nonne vias Regis grata ad iussa paravit

Pontificis, multi discriminis immemor? Vnde

240

Contigit Ecclesie libertas, Apula regna

E manibus direpta Ducis sunt, reddita presse

Ytalie quesita toga est. Hec sola superstes

Subiciet et Ligures Aule, servireque coget.

Non bene Metropolis gladios in viscera mergens

245

Propria nobilitas egit, cum signa tiranni

Erigere in tanta vult formidabilis urbe;

Ottoque preficitur cur presul, sanguinis alti

Sit licet, invito populo, qui nominis extat

Tanti, pro superis qui semper tanta peregit?

250

Vota precesque Ducis, sacris iam fundo potentis

Numinibus coram; dive <o> Clementia sedis

Metropolis precibus faveat; qui promptus in omni

Re parere tamen vobis est: hocque placebit

Illi quod semper decreverit alma potestas,

255

Dum non posse neget sors, cui est velle paratum.

Vestrum iussa dari, Karoli complere quod optat

Sedes, cui numquam deerit fiducia Regis.

Hec ait et, patribus demisso vertice, sedit.

Alter Metropoli sic fatur missus ab ipsa:

260

Orbis apex, cui astra favent, quem terra veretur,

Almi vosque Patres, consortes culminis alti,

Vera loquar, paciens dignatio prebeat ausum.

Longa quidem series? brevibus conserta patere

Nescit. Cura tamen resecare superflua solers

265

Nunc erit, o Superi: narrandaque plura silebo.

Metropolis Ligurum, clarum cui nomen ab evo

Multo, Numinibus sacris que semper adhesit,

Sit memor Aula potens, quantos est passa labores.

Hostibus Ecclesie constanti lite rebellis

270

Condam dira tulit, prisco quassataque numquam

Destitit a voto, nec enim olim matris amorem

Deseruit. Maiora pati pro iure tuendo

Ecclesie numquam vitabit dampna, sed una

Vobiscum gaudere cupit, sentireque dira.

275

Sors semper comunis erit, nec lucro putaret

Letos successus si numina diva iacerent.

Iussa libens explet Superum, decretaque servat.

Vt iussere Patres, Gallorum nonne maniplis

Pandit iter Sicula petent cum regna, periclum

280

Contempsitque suum? quo fata dedere triumphum.

Non moveatque fides vos condam pacta tiranno.

In propriam citius naturam ficta redivit

Federeque rupto patrium revocavit amorem.

Non oblita sui moris compulsa voluntas,

285

Cum licet usque statum repetit matura vetustum.

In scelus invisum nam nos timor impulit ingens,

Civibus infandis reliqui cum dextra tiranni

Se iunxit, Sillam nec non superasse Neronem

Sanguine qui fertur. Ferro desevit iniquo.

290

Hic pietatis inops urbes populatus, et ipsas

Ingressus metas nostre regionis, ut urbis

Menia non modico tremerent concussa pavore.

Speravit populos Ligura vicisse, subacto

Robore Metropolis; fuit obvia celica virtus

295

Illi, libertas ne tunc lombardi periret.

Vulnere Roma metus tanti non languit olim,

Vicinas Penus transcendit ut Anibal alpes,

Innumero septus plena tirone cohorte;

Cesar ut hesperiis tumidus consedit in arvis

300

Agmine Gallorum comitatus in arma furente,

Nobilis Vrbs quanti, subito preventa quirite,

Internis excita dolis; nam vulnus amicum

Plura pericla parit, semper letalius herens.

In patrias leges quod cives arte prophani

305

Commisere scelus vesani mente, parantes

Arsuras in tecta faces, patriamque laresque,

Igniferi dum castra viri summeque rebellis

Aule conducunt? nam nulla piacula possent

Hoc delere nefas; superat genus omne rigoris.

310

Non privata petunt hi dum nituntur in urbe

Tanta devicto soli regnare senatu.

Non satis id facinus: iuncti voluere tiranno

Quem quoque repulimus, sceleri connectere crimen.

Tam pravos venia quis dignos iudicet ausus?

315

Crimina quid tanta o satis meruere, penates?

In patrios agros iurata quis arma fovebit?

Excidium civile pium sed censuit esse

Ambrosii successor, opum, non urbis amator

Natalis, veterum non degener ipse suorum.

320

Illius in patrias semper conata ruinas

Est quoque progenies. Dampnato milite fultus

Nuper et ipse ruit civilia fusus in arva.

Arma sacre movere manus, non fascibus apta

Nempe suis, ipsi maculam fuditque parentum

325

Impietas, potuit merito qua a sede repelli.

Infames nec honor tede, cum vota sororis

Ecclesie iunxit comiti fideique rebelli.

Hinc, exosa dati plebs numen Presulis, orret

Ipsius adventum; pocius pastore carere

330

Que cupit, hostili quam se subponere cure.

Nobilitas patrie tutrix, fortuna superno

Cui favit iussu, superumque intenta favori

Zelatrix fidei, que debet munera tantis

Sumere pro meritis, patres? meruit ne repelli

335

A pedibus sanctis, percelli tamque severo

Divorum gladio? merces hec debita tantis

Ergo viris, veteri patrie, fideique Deumque

Pro cultu? Meritum nunquid delebitur ingens

Serpserit incautus licet illis error? At ipsi

340

Verberibus proni pacientia terga parantes

Vt libet a matris numquam vellentur honore.

Hec ubi sic fatus sedit legatus: utrinque

It concussa fides, alternaque murmura certant.

Magestas immota silet sed fata recondit

345

Pectore celesti. Mox supplex Otto sedili

Astitit Antistes; veneranda voce Penates

Alloquitur sacros. Vos, orbis lumina clari,

Inquit, et in varios nutantis regula mundi

Casus, iusticie fautores, lora labentum

350

In preceps hominum, sermones exulis alme

Suscipiant aures. Affectu condita semper

Vrbs nativa fuit tenero, comunis honorque

Estque dolor, cuius tantum mea portio maior.

Hoc caput o utinam civiles tollere clades

355

Dampnatum posset! tocius vulnera litis

Exciperem letus, sedarem iurgia cari

Ipse libens populi iuguli finita cruore

Devoti. Data non hec sors. Iniuria saltem

Nulla fuit. Quis sit lesus? nisi forte quod urbis

360

Non placuere michi cedes, nec menia condam

Libera tam multis dominis servire, carebit

Quod nunquam livore truci, qui semina belli

Profert civilis, semper mersere potentes

Que populos: degit nam principe tuta sub uno

365

Vrbs omnis: si forte biceps, disissa fatiscit.

Nutat in oppositos odio succensa tumultus

Civili, casum cicius tristemque minatur.

Hinc odisse feror recte patriamne? Salutem

Cuius ego totis amplector viribus exul?

370

Quid genus? Vrbis onus nostre si forte petatur

In testem non plus ipsam delator amabit.

Non aliud mihi crimen erit nisi forte quod olim

Paruerim sedi captis ut fascibus audax

Iudicer oblatis. Veniam concedite, Patres,

375

Si qua tacenda loquor, pocius me noscite lesum.

Cum petitur venerandus Apex precibusque minisque

Aulaque disentit iuria vallata vigore

Presul et instituor per Sedem, protinus ipsos

Invadunt fructus, inhibent et nomen honoris

380

Post modo sanguineas inhiant immittere palmas

In patrem, concessa michi cum missus ab almo

Iura peto solio, nam spes irritat honoris

Irrita quesiti livorem; bella parantur

Impigre, castra struunt celeres, invador et ipse

385

Presul in Arona: confligunt fasque nefasque.

Heu fas succumbit. Quociens Astrea ruinam

Sustinet! at crebro recipit superata vigorem.

Sternitur et nunquam cedit, que more resurgit

Antei, perpes succissum pululat eius

390

Germen, et in frondes plures succrescere novit.

Denique conveniunt partes, castrumque reliqui

Concessum, mediat fedus; quia sedula certat

Impietas auro ferroque sed accrius auro.

Nam foris insultus, intus sed munera pugnant.

395

Eruitur castrum, mox opida cetera strage

Ecclesie celeri sternuntur funditus, uno

Servato, colubris id enim non incola novit.

Non arsere meis patrii populatibus agri,

Non in dampna rui predo: mea iura petebam.

400

Hec grandis mea culpa fuit, quod solus, inermis

Non veni, fauces hostiles sanguine fuso

Vt sic implerem. Quid si vicina renitens

In iuga, Nobilitas, dudum fugitiva per orbem

Coniugibus natisque suis conpassa, volebat

405

Ad proprium remeare solum? num luctus eorum

Perpes erit; crimen penis ne piabitur umquam?

Sola quidem Manum nescit dampnatio finem.

Acer in extinctos cineres heu prelia tandem

Movit delator, fidei quos tramite lapsos

410

Asserit. Est testis que matrem condidit urna

Quod postrema sue conclusit tempora vite

Relligio, sed ego testis pro patre fideli.

Non fuit errori condam germana scelesto

Tradita, sed generi claro sine labe favoris.

415

Non furit in patrem tantum violenta potestas

Quin in summa tumet. Subiecto nonne gigantum

Terrarum spatio turris vestigia temptat

Impugnare poli? sed tanto corruit ausu.

Par scelus, o Superi, simili num strage carebit?

420

Det penas meritas, vesania plexa rigorem

Sentiat ethereum, similis ne prodeat error.

Libera que totum currunt rescripta per orbem

Non audent intrare suam condamque fidelem

Metropolim. Quid enim? prohibent edicta potentum,

425

Ecclesie spoliantur opes. Exactio crebra

Nempe gravat clerum, libertas debita cessit.

Afflixere pedes Christorum pondera ferri.

Sermones cuperet longos iniuria grandis,

Pauca sed ex gravida satis hec sint edita mole:

430

Colligat ex serie prudentia diva minori

Pressuras reliquas, miseram defendite causam

Exulis, o patres, ausus compescite diros:

Vulnera fortune vestrum est iniusta mederi.

Hec ait et patrum est ardor succensus ad almi

435

Presulis auxilium, prolataque crimina dampnant.

Vltima proscripti ratio est, quo stante, rogavit

Orandi spacium. Tutum Clementia reddit

Me, Clemens, inquit, quamquam pavor irruat artus

Me tantis astante viris. Expressit amorem

440

Vrbis non totum, quem semper gessit ad aulam

Oppositus sermo, potuit nam plura referre;

Audeo sic fari, quoniam non ultima verax

Pars est sermonis. Clades exercuit umquam

Quis tam ferales dilecta civis in urbe?

445

Aures nam vestre nuper stupuere, penates,

Cedibus auditis, quas Ditis semina, celum

Quas pavet et tellus, quas conmisere potentes

Vrbis in interitum et regalis dedecus aule.

O furor infelix, o quanta licentia diri

450

Ausus! inmites violant sacra, iuraque calcant.

Publica res premitur, comunia comoda vertunt

In proprios usus, clerique invaditur arvum.

Concives vellens, caret obice seva voluntas.

Hedificant turres, alienis sumptibus, altas,

455

Diripiunt et opes plebeio robore fulti.

Lucra volunt soli, reliquis at dampna refundunt.

Consortes renuunt, soli dominantur, honores

Vsurpant soli, veteres bacantur in urbis

Fautores, alios cogunt exire paternis

460

Edibus, ac alios recludunt carcere tetro:

Exicii crudele genus, cum vita negatur

Et mors tarda venit; nam tetra vorago colonos

Affligit miseros, dum lumen et aera tollit

Publica dona viris etiam concessa nefandis,

465

Quod tegit obsequium vivos crudele sepulcri.

O stigie feritatis ymago! Stipendia poscunt

Proscriptis opibus, nequeunt quod reddere cogunt

Solvere captivos, prohibentque cibaria vinctis.

Non licet et caris accedere; longa ministrat

470

Corda dapes, fertur fuso quandoque veneno.

Purgamenta vetant feces, miserabile dictu,

Naribus infestas emitti carcere fedo.

Heu! miseris vite solatia cuncta negantur,

Leticieque loco spes mortis sola relicta

475

Est ipsis, dulcem quam fecit carceris orror.

(Hoc habet infelix oppressio muneris, atrum

Ne metuat funus; presentes deserit auras

Vsque libens, expersque metus, hoc culmine gaudet).

Longa nimis series non ingerat auribus almis

480

Tedia, materia est grandis noscendaque vobis

Qui scelerum iusta libratis pondera lance.

Curribus imponunt eductos carcere demum

Innocuos, luctus plenam vectantur ad urbem.

(Tempore quid longo miseri meruere sepulti?)

485

Murmurat hinc gemitus, lacrimis ora inde rigantur.

Mesta dies tanti macula poluta rigoris.

Corda pavent, nullique audent obsistere cedi.

At tamen inducti populi cessere tribuni

Ne tribuat tanto sceleri presentia robur.

490

Vota metus reprimit, conducunt era scelestos

Ac odium speciale, daturque licentia ferro.

Curritur ad facinus, vibratur mucro, bipennis

Illinc exeritur, plaustrisque in frusta secantur.

Murmura non resonant, non est audita querella

495

Seu vox: fata manent taciti postrema, nec ictus

Declinant gladiis, ultro quin colla furori

Nuda parant, non est revocans miseratio ferrum.

Excipiunt animo paciente volantia tela,

Impetitur facies, hinc cervix, indeque vertex,

500

Hic feriunt gutur, illic at brachia frangunt.

Servato nullo fit sevior ordine cedes.

Victa iacet pietas, statuunt ferale macellum.

Funera quinque quidem decies et quatuor una

Occubuere, truci primatum cesa furore:

505

Quorum diva duos e mortis faucibus atre

Sors rapuit, cladis testes et signa sceleste.

Alter ego quorum quem cernitis alta reduxit

Exanimem virtus ad vitam, seva referrem

Hec mox ut vobis, quibus est conmissa superni

510

Iudicii censura, scelus ne impune lateret.

Sanguine nobilium diffuso terra madescit,

Lubricat, et rivi discurrunt fluminis instar.

O dolor inmensus totam diffusus in Vrbem!

Viscera que inconcussa manent? res magna dolore

515

Diraque cum miseris et eorum vulnere cedi.

Cur impune scelus par est? Iunxere tiranno

Se quoque dampnati, reliquo iunxereque dextram

Cives, prima fuit quorum connexio; iunctus

Proscriptis socius Patribus parere spopondit:

520

Duratura fides nec erit secus. Illa salubri

Conditione caret civilis pactio, matris

Inmemor ecclesie, contempnens sedis honorem.

Obvia que tandem virtus intrare volenti

Menia milicie gladio dilecta cruento?

525

Ledere nobilitas detractis noluit Vrbem

Nam dominis: patrie libertas sola petita est.

Arguimur quia dextra fuit data nostra tiranno

Qui dimisit eos, cui vere federe iuncti

Inviso fuimus; natos secus ire necesse est

530

Rebus in ignotum vacuos cum matribus orbem.

Si crimen, veniam tam tristia fata merentur.

Parcendum est: quem non placat miserabile vulnus?

Numina nunc moveant clades, non flebilis error,

Quas non fama silet. Quid enim? nam crimina clamant,

535

Murmura plura gemunt, violataque iura queruntur,

Civilis patitur timor omnia, viribus haustis.

Nec fulcire potest illos permissa meatus

Libertas. Cum tuta cohors data regna petivit

Gallica cum siculas acies transivit ad oras,

540

Montane fuit urbis opus, cui gratia digna

Est reddenda magis, Comitis que fedus inivit.

Regis et in faciem commissa protervia tanti

Obsequium vacuat, dum sic contempnitur eius

Nuncius, enormis dum sic presumitur ausus,

545

Dum sic baccantur, dum sic discerpitur ordo

Iuris: non illos retrahit reverentia regis,

Aut amor, aut virtus, seu regia magna potestas.

Non parvam maculam Sicula erexere corona

Que nota est cunctis et vix delebilis ullo

550

Tempore, dum titulus regalis foverit illos.

O Patres, urbi citius succurrite vestre.

Non patet auxilium, pressure fluctus inundat,

Turbo furit validus, laxatur rima carine.

Pars inmersa ratis periit, nutatque superstes

555

Tempestate gravi casum concussa minatur.

Peniteat sevos scelerum, tam perfida facta

Eventus solet iste sequi. Sic fatus: ut orror

Invadit gelidos artus cum monstra perurgent

Cognita, suspense sic obstupuere corone

560

Astantis populi, sic territa pectora divum,

Cladibus auditis, quas nullum noverit evum.

Quem prius ethereum gladium vibraverat orbis

Claviger in cives sontes patrique rebelles

Non revocat, subeant aule nisi lora potentis.

565

Germine cum tellus et sidus luce carebit

Pisce salum, ventis aer, seu flamma calore

Summus apex divum tunc non curabit honorem,

Iusticie nec fautor erit; sed iura negabit.

Vt norunt constans ac inplacabile pectus

570

Pontificis summi, cives discrimina cernunt.

Corda pavent, patriis et se summittere iussis

Coguntur, concussa metu gladiique rigore

Etherei, licet his sors prospera prebeat ausum

Ambitione sua vires sensere minores.

575

Vt nubes oriens radius dispergit eoas,

Aut borreas subito vehementes diffugat imbres,

Sic tumor in vanum cedit probitatis ad umbram

Constantisque animi pereunt fastigia nutu.

Legati remeant, non illos equa reduxit

580

Gloria, colla iugo referunt obnixa penatum.

Nec mora, quos sequitur solio legatus ab almo

Ad Ligures missus, domuit quos nulla potestas,

Non fortuna potens et inexpugnabile fatum,

Non vis, colla sacris vinclet qui siniuga loris

585

Ambrosii celeri peciit qui menia gressu.

Conscilium generale vocat, mandataque pandit

Presulis etherei secum delata, salutis

Nuncia, grata piis animis, vinctura rebelles.

Suscipiunt cives, iussis et in ethera latus

590

Assentit clamor, sedi gaudetque subesse.

Vno conveniunt animo, non dissidet ullus.

Confluit Vrbs subito, firmant et sacra plateis

Iuramenta fidem, que non exacta sed ultro

Edita, parendi votum testantur amice

595

Aule, sic etiam pacis civilis amorem

Ac reditus Patris qui longis abfuit exul

Temporibus: letantur oves quia Pastor ovile est

Venturus nutrire suum, renovareque sancta,

Et quia divine solvenda silentia laudis.

600

Mox exacta datur vicinis urbibus ipsi

Cautio legato, fidei sit sponsio facte

Vt rata, ne violent titubantes iussa legati

Postmodo facta sibi, dirimant ne patria lora.

Hinc suppressa diu solvuntur cantica, letos

605

Dant delubra melos, misteria diva colonis

Redduntur, sacras populi concursus in edes

Fit quoque. Ceu longa liquidos desiderat haustus

Faux exusta siti, sic plebs diffunditur, ymnos

Exaustura novos, iubilus iam pululat ingens

610

De prope iam finis speratur adesse malorum.

Vt suffusa genas lacrimis, oppressa timore

Mater in interitu nati, conplexa rigentes

Artus, dilectis oculisque cadentibus herens,

Febribus exaustum corpus repente calore

615

Anxia cum sentit vitali cedere morbum,

Lumina nectenti iam sompno lassa salubri,

Ad solitum vena callem redeunte tenoris,

Erigitur, speratque trucem vitare dolorem,

Reddendam cicius prisce prolemque saluti,

620

Excutiturque prior facies que nubila, plausus

Exerit et letos, sic urbs civilibus armis

Pressa diu, longo diri concussa pavore

Excidii, conpassa suis et civibus actis

Clade gravi, gaudet, medicam non excutit artem

625

Quod vulnus, coeunt dudum dississa que membra,

Iam sperata salus ad gaudia corda reducit.

Hec ubi signa dari legatus iussit in urbe,

Nobiliumque vocat pariter populique senatum.

Pace reformari sperantes menia cives

630

Confluxere cito gressu, quibus orsus ab ore

Pendenti est populo sic fari. Dedita sacris

Hec urbs usque potens fama virtuteque, fines

Orbis ad extremi diffudit nomina prepes.

Libertas Ligurum, patribus devotaque divis

635

Extitit, urbs olim multis ornata triumphis.

Conscilii decor est eius diffusus in omnem

Italiam. Decepta novis erroribus alte

Corruit at nuper, morisque oblita vetusti

Se dedit in preceps, patrios despexit honores

640

In caros bacata sinus, sua contulit arma

Matris in obprobrium. Radiis lustrata supernis

Sed modo iam rediit, deflet confusa priores

Excessus, plenis iam votis lora resumit

Ecclesie, veteres iam leta reducit amores.

645

Evigilant etenim letali pressa sopore

Lumina, preteritam superat nova gratia culpam.

Vos ad iussa patrum devocio magna paratos

Reddidit: ut cerno, nichil est iam ponderis ultra

Quod metuant animi devoti. Muneris ardor

650

Divini grave nescit onus, sed dulcia sentit

Omnia, priscus amor rediit culturaque divum.

Iam quoque non vobis patriis parere molestum est

Iussis, ad vite felix conversio callem

Devia pestiferi erroris funesta relinquens.

655

En ego iam fidens vobis mandata refundo

Presulis eximii, video vos namque paternis

Obsequiis promptos: patrem cognoscite vestrum

Octonem, iubet hoc fas et ius, alta potestas

Hoc quoque decrevit: ne sit fugitivus in orbem

660

Vlterius statuere patres. Ad sceptra redibit

Collate sedis, vos hinc parebitis illi

Vos hinc subiecti dignos reddetis honores.

Predia reddetis concessaque iura tenebit

Presul, et in clerum proscriptio facta linetur.

665

Restituentur opes rapte, fraudabitur ere

Nemo suo, non hinc Christos iniuria ledet.

Lex exacta meo fastis delebitur omnis

Iuditio, vestre si forsan matris honori

Obviet, in reliquo libeat si plura iubere

670

Tempore, libertas mihi sit servata. Locutus

Hec siluit. Cives una favere iubenti.

Vt iurata fides illos et cautio iussa

Edita vinxerunt, his inpiger omnia conplens

Legatus connectit opus, repetitaque iura

675

Occupat Ecclesie, traduntur rura petenti,

Corrigit et fastos, ac liber redditur omnis

Clerus, deletur proscriptio, nulla molesta

Iam lex, nulla premens exactio, nulla tyrannis

In clerum. Nundum sed pax sperata secuta est

680

Civilis, cuius iam iam fiducia maior.

Nescit enim subito conduci magna cicatrix

Et semper langoris iners est cura vetusti

Artis si medice morbum primordia grandis

Non renuat cadens, pars est non parva salutis.

685

Sic antiqua nequit dirimi succensaque parvo

Tempore lis turgens, opus est conamine longo

Spem parit ingentem cuius conventio quamvis

Ceperit ex illis, sed non heu vota secuntur.