Tommaso Seneca historia Bononiensis 3
Other sections


Pulchra ex horribili, tranquilla e turbine tanto

Res erat et redeunt humani in pectora sensus

Postque iram subit anxietas diversa priori,

Nec nisi per fluctum trahitur via temporis huius.

5

Itur in antiquum per publica munera morem

Conveniuntque patres populique aequata reducunt

Officia atque decem prima de gente creantur,

Quos penes arbitrium sit, ius et regula rerum.

Inque illis servatus honor splendoris honesti,

10

Iis etiam, qui sint hostili carcere clausi,

Nec, dum respirent, tamen hoc in lumen ituris.

Post paulum geminatus honos diversus et octo

Constituere viros, qui bellica iura ministrant.

Interea si quid suspectum emerserit et sic

15

Res humana suum reperit firmata nitorem,

Attamen in cunctis semper prior enitet altus

Hannibal et vox est ea maxima, quicquid agendum

Sive manu seu consiliis et mente parandum

Famaque per populos illum praeclara ferebat.

20

Et iam Canneduli redeunt, iam carcere missus

Malvetius Gaspar, iam natu maior Achilles,

Virgilium fratresque alios patria urbe salutat.

Et iam Franciscus Picininus liber et ipse

Redditur in lucem iusque illi cedit eundi;

25

Mox abit et totam solvit terroribus urbem.

Iam mera libertas omni formidine dempta

Cernitur et studio maiore incumbitur actis

Vixque super tantae restat feritatis imago.

Hannibal ergo parans veterem dare civibus omni

30

Arte modum, constans ut disciplina maneret,

Neve per insidias solitas urbs tanta periret,

Consilium vocat et celsa de sede profatur:

Magnanimi proceres, quibus haud minor esse recusem

Inferiorque meam patriam et privatus amare,

35

Id quod quenque decet, quanquam praestantis amici

Munere seu fato patriae data copia, primus

Libertate fruor, prius in fera bella resurgo.

Iamque quater victor vos vestra in sede repono;

Divinis, reor, auxiliis et numine dextro,

40

Scilicet adiutus a Christo et virgine diva

Maxima res facta est, tamen et maiora supersunt,

Quae breviter - modo vos animos adhibete - docebo.

Saepius hic populus liber, tum saepius acri

Esse sub imperio passus, nec raro suorum

45

Arbitrio infelix domitus facta impia flevit,

Nec mihi narrandi totas ab origine clades

Inter nos factas et crimina foeda voluntas.

Vix pauca e multis referam, quibus auctor apertus

Marescottus hic, est Lodovicus. Saepe tenellus

50

Audivi, cum forte domi sua damna doleret,

Iussus apud sese vitam traducere vivo

Patre meo atque hominis tanti sectarier artes.

Gratiaque et nobis usque a maioribus ardens

Hac cum gente fuit, nunc est ardentior, ergo

55

Rite audita licet tanto de patre referre.

Post Lambertatios eiectos funditus atque

Consumptos Albertus honos is gente vetusta,

Calvorum caput et vires imitatus avorum

Duxit opes consul nostras et nocte sub alta

60

Praegressus fossas, etiam et munimina valli

Arte Tibaldelli faventia tecta subegit

Corneliique forum mox in sua iura recepit,

Auxit et imperium, quod Bononiensis habebat,

Auxerat ante etiam consul Mutinensibus agros

65

Ingressis nostros; id Marescottus in alta

Samodiae convalle ferox longe inde fugatis

Hostibus ac caesis immaniter et modo fama

Milia quinque supra caesorum, deinde secutus

Corradus tanto genitore et lumine dignus

70

Archigraphum magni Federici in vincula iecit

Virque virum pugna et campi certamine victum

Atque illum peperit patriae virtute triumphum.

Orlandinus in hanc patriam bene providus inde

Hac ex gente satus doctrina armisque decorus,

75

Is qui scribarum Latio dedit aureus artem

Inque pios usus inopum miserator et urbis

Erexit templum, cui sunt cognomina vitae,

Isque per Italiam varios signavit honores.

Hac tamen ex gente nati et de patribus illis

80

Seditione truci victi lateque fugati

Erravere locis variis, nimis unde repleta

Hoc, genere Italia est et partes clara per omnes

Quosque fugae dederant cives, aliena recepit

Terra illis melior longeque quietior et mox

85

Nomina proscripta, deletae funditus aedes.

Post modo sedatis tam longa mentibus ira

In patriam reduces ferme centesimus annus

Cum faceret iuvenes, domuum videre ruinas,

Rura ignota novis dominis possessa, nec ullo

90

Iure obsessa, tamen vetitis aliena manere

Vindicibus; vix e multis per pauca recepta,

Quae sint deinde novis opibus praefulta, minores

Et quibus assertis aliis patrimonia iusta

Confecere dies inter maiora domusque,

95

Quas Amodeus in id vigilans multa arte refecit.

Huic germanus erat Nicolaus maximus armis,

Pace etiam magnus equitis quoque cinctus honore,

Qui virtute potens similem sibi deinde Ioannem

Progenuit, satus est domum hic Lodovicus ab illo,

100

Qui bis turbatus patria multosque per annos

Eiectus dum quaerit opes, quas ante reliquit,

Vix quicquam solidum reperit, nihil undique certum;

Et tamen ex illo prolem, quam scitis, adultam

Intulit et rerum quavis de parte laborat

105

Vir, quales utinam multos urbs nostra videret.

Longius hoc videor sermone moratus in una

Gente, quod ad plures similis iactura redundat,

Confiteorque, fui, sed non opus omnia, quot sunt

Flenda, sub aspectum deducere; par et in illis

110

Est moles, tamen, unde fluat tam pessima nostrae

Condicio patriae, satis una ex gente cavendum

Instruimur, nempe invidia atque superbia cladis

Semina sunt huius tam debile pignus amoris.

Nam quis amat civem? quis non rite invidet actis?

115

Quem non torquet opum dira et furiosa cupido?

Vt sit causa malis quarta haec adiuncta relatis,

Livore elatis animis et frigore amoris

Ardor avaritiae tot nos in damna coegit,

Tot patres, tot deinde sati in discrimina tendunt.

120

At si nos animos nostros moderamur et ante

Hunc intellectum ratione extinguimus ignem,

Fata deus meliora dabit, nec semper in armis

Offensi cives lacerabimus et tamen ipsi

Vivemus laeti securaque pignora nobis

125

Educemus et haec urbs admirabilis omni

Creverit Ausoniae vel fiet amabilis altae

Finitimique aderunt populi ad condicta parati.

Nec, satis est unam cadere in pia foedera mentem,

Si non omnis idem populus facit atque tuetur

130

Et non servantes manifesta vindicat ira.

Nec satis est unum, si non et caetera fiunt,

Servari, non durus ego, non mente superbus,

Nec superare alium paro, nec mihi serviat ullus

Invitus, bene sit, sed nec Lodovicus et alter

135

Calvorum patriae gravis extitit, et tamen omnes

Eiecti patria insontes bis terve fuerunt,

Esset amicitia his quoniam coniuncta superbis.

Non excuso meos, at de me spondeo, quod non

Crimine sum tali patriae nociturus, et ultro

140

Polliceor, nil tale meis quod surgat in actis.

Vos modo, quisque sibi mentem hanc inspiret et alti

Iura poli, sive est naturae impulsus honestae,

Vincatis ratione animi, sit iuris et aequi

Vis maior, cadat ambitio, procul omnis avarae

145

Mentis eat non fausta homini vesana cupido.

Discamus moderata sequi, firmemus amorem

Civibus et nostro vincamus sidera sensu.

Si tamen astra malum mortalibus ulla ministrant,

Sit Christi doctrina potens, sit spiritus ardens,

150

Sit fervore pio bonitas, aliena labore

Commoda, quae studeant proprio conducere, cedant

Crimina prisca, bonam quis desolavimus urbem.

En ego nunc, Baptista, tibi, cui mente manuque

Ante infensus eram, voveo per numina coram

155

Sponte mea, non esse alium, quem ardentius optem,

Cui servire velim magis et cui commoda ferre.

Hunc mihi tu responde animum, paria acta repende:

Sic erimus virtute pares; non me invidus error

Torserit a recto, quod opum tibi copia maior

160

Quodque propinquorum cognatio densa. Putabo

Esse meos, quicunque tui; curabo vicissim,

Tu mea curabis et erit via laudis utrique.

Haec exempla alii capient, ita numine dextro

Patria tota suis grandescet legibus et frons

165

Nostra per Italiam rebus splendebit honestis.

At si per fraudes, per iurgia saeva dolosque

Insidiasque agimus, velut hactenus, omnia sensim

Ire in deterius laceramque videbimus urbem.

Huic ego principium laudi auspiciumque paravi

170

Teque tuosque atro fundo et paedore redemi

Consilio illius, quo sum te maior amico,

Qui me de tenebris raptum incolumemque, reductum

Extulit et tanto renuentem affecit honore,

Viribus, ingenio, factis et honore beatus.

175

Hercule non tantum, sed Marte ferocior ipso,

Nunquam propositi vacuus, si rumpere caelum

Constituat, pennis audacibus ibit in auras.

Discipulus magni ducis est, quo bella magistro

Perdidicit, quamvis huc illum fata ferebant.

180

Ipse sed in patriam rediit iam certior usu

Et disciplina firmatior; hunc ego iunctum

Cum scio, non homines timeo, non fulminis iram.

Hoc dictum est ideo, quia, si mihi parvus acervus,

Gratia non parva est hominum, quibus omnia parent,

185

Invidiaque vaco, nec enim leviora requiro

Vtiliora tenens, miseret quoque falsa sequentum,

Cum possint optanda sequi, natura locorum

Optima consuluit nobis mediaque locati

Ausonia fruimur caelo utiliore, feracis

190

Vbertate soli fontesque et flumina sacris

Viribus atque aliis populis optata tenemus.

Pervia cum toto facimus commercia mundo,

Nemo potest nobis pauper, nisi vanus et excors,

Vivere, cesset opum totiens tamque anxia cura,

195

Vt Curii praecepta boni capiamus, ut esse

Imperio dites hominum, non aere velimus:

Aera gravant animos, virtus in sidera tollit.

Non desunt et opes, quotiens opera ampla decorant,

Praemia virtuti vel honor datur. Estque latronum

200

Munera nolle pati, pretia extorquere merenti.

Abscedat praedae rabies regnique cupido,

Iungat verus amor cives, tueatur et ornet,

Nec, nisi virtute et meritis, superare velimus.

Invidia infelix tota nil urat in urbe,

205

Marescotta domus et in his exempla paravit

Semper fida suis, nunquam dominata, nec unquam

Perdita deliciis aliena in damna furore

Prorupit pollens quingentos nota per annos.

Cur ea plus patriam colit, ac nos? unane rectum

210

Gens ea sola modum novit servare pudoris?

Nos sumus immanes nullaque calescimus arte?

Nunquam in convictum, nunquam in pia coepta redimus?

Sed redeamus, ego te nunc fraternus adoro,

Te patria et, qui sint servati a cladibus urbis,

215

Tot proceres, ipsa haec te curia, vulgus et omnes

Te, Baptista, rogant leges, miserere tuorum.

Pone animos duros et iam bonus aspice cives.

Haec ubi Bentevolus, proceres simul ore sonoro

Gratantur solumque vocant, cui publica curae

220

Res credenda, alios longe virtute minores.

Laudant dicta viri, calida quoque mente locutum

Testatur modus et vocis via firma, nec ullis

Illita blanditiis, immo de corde fluendo.

Et rata verba volunt fieri et Baptista libenter

225

Ex animoque foris facturum spondet et intra

Sentit in oppositum, quod res et vita retexit,

Ni vitio alterius mens est labefacta fidesque

Prodita, nec facile est excussum agnoscere verum.

Postquam igitur fandi finis fuit, ocius omnes

230

Dimissi proceres redeunt in tecta secuti

Magnanimum Hannibalem, quem laude in sidera tollunt

Ingentemque vocant meritis bellique domique.

Sed non fata diu tutum servare tenorem

Hunc rerum poterant et erat sententia dispar,

235

Quam dabat anguigeri rabies furiata Philippi.

His pretiis animos infectat et optima solvit

Consilia, ut nequeant miseri sua damna cavere.

Hannibal Italia tota laudatus amicus

Multo et honore supra reliquos evectus ab omni

240

Parte salutatur, colitur, veneratur, amatur.

Vixque duos annos status hic implevit et ecce

Pessimus in medio furor incidit. - O male rebus

Consultum teneris! O Felsina rursus in arma,

Rursus in insidias miserosque immersa tumultus!

245

Bis duodenus erat mensis; sacer ille Ioanni,

Forte dies canaeque ardebant sidere messes:

Hannibal incepti memor et studiosus amoris

Francisci puerum sacro de fonte levarat

Ghisileri fisusque homini, cui compater esse

250

Coeperat; ad matrem pueri securior ibat.

Non ille insidias, non arma dolosque timebat

Incautusque sui famulos quoque liquerat et se

Indefensus eo pueris de more duobus

Servatis prensoque humero compatre ferebat.

255

Erupere doli, quos compater impius ipse

Struxerat et iacuit violatum nobile corpus

Respexitque suum remanens tellure cadaver.

Atque ita pervolitans aliis comitantibus ibat

Implorare suis a summo rege levamen,

260

Ne scelus hoc alios in fraudem duceret et ne

Impia virtutem calcaret factio, neve.

Nominis umbra sui casu mutaret honorem:

Talis et ante Iesu supplex stetit ille tribunal.

Nec satis hoc animis immanibus: arma latrones

265

Invadunt graviora, hastas, venabula, contos

Pilaque, roncinulas frameas saevosque dolonas

Instructique ruunt Baptistae ad templa Ioannis,

Cui lux illa sacra est et quo se pompa tulisset,

Eventura rati, quae mens perversa putaret.

270

Nec falluntur eo studio, nam forte repertos

Quattuor a templo Calvos sua tecta petentes

Assiliunt, iaculis turbant atque eminus hastis.

Vix gladios illi tulerant; et turba nocentum

Sedulo fit maior manibusque augentur et armis.

275

Occidit Antenor, mox occidit ipse Ioannes

Quo nec vir melior fuerat, nec amantior aequi

Consilioque prior. Tydeus cadit ille propinquus

Germano: ipse nequit Mavors miserere suorum.

Tisiphone insultans aditus obsederat armis.

280

Ipse quoque in vulnus petitur Galeatius, illum

Pallas ab aethereo delapsa tuetur Olympo,

Quae dedit huic corpus nullo violabile ferro;

Deterrere ictus nequit, nam creber in illum

Incidit et vario cutis est livore perusta,

285

Servatus tamen e mediis est integer armis.

Nam patriae fatum libertasque ultima terrae

Ex illo pendet, fratrum ergo novissimus ille

Vivus et infensus violenter agentibus intrat

Inde abiens unus patrios post damna penates.

290

Huc quoque turba nocens illum violenta secuta est,

Neque putat tanto spargendam sanguine. Sed iam

Auxilio comites aderant carique clientes,

Pauci pro numero hostili, sed firma iuventus:

Maza ferox et Spezza furens habilisque Torellus

295

Agabitusque ruens, Antonius ipse Caballus,

Pierus huc etiam montana e gente creatus

Vbaldinus erat, fuit hic Antonius ille

Presbyter et Michalus longo devinctus amore

Ac animi praestans, aderat Iannesius ipse

300

Fervidus ac alii, quos fama obscura recondit.

His tamen auxiliis foribus per tempus apertis

Pugna fuit sat longa duas plusve acta per horas;

Spe posita tandem digressi incepta relinquunt

Immanesque abeunt scelerati. Abeuntibus heros

305

Promisit fore se ultorem fratrumque domusque.

Nec dedit in luctus animum; iam vulgus amicum

Cogitur iratique expectant signa fremuntque.

Ille autem assumptis pridem, quae liquerat, armis

Bellatoris equi auxilium de more poposcit.

310

Sistitur extemplo sonipes illi arduus, acer,

Candidus et nigris aspersus corpora guttis,

Hic mutilus cauda solitusque lacessere ventos

Et saltu in caelum vel in infima Tartara ferri:

Mozio nomen habet pedibusque et dente pavendus.

315

Fabula cornipedum priscis cantata poetis

Cedat, ad hunc minor est aliis laudatus Arion;

Cyllarus Aenomaique greges et Pegasus ille

Martis equi et Teucro currus quaesitus Achillis.

Tum vero, ut primum tergo consueta locavit

320

Membra, pavet sonipes, stimulos neque sentit et irae

Abnuit et domini tunc primum iussa recusat.

Cum tremerent alii, fervens Galeatius iras

Haud lenire potest, nec territus omine velox

Desilit et medius decernere numina poscit.

325

Cervinum mutavit equum, nec degener ille

Promptus agit dominum seseque accendit ad iram.

Mozio tum Piero Mariae mandatur agendus,

Qui vir fortis erat paucis virtute secundus.

Mox equites alii, quamvis numerosus equorum

330

Ordo non aderat, verum peditum manus ingens.

Postico egreditur multis comitantibus heros;

Omnibus instructis hic illi occurrit apertis

Postibus horrescens factis, quae acceperat ante.

Ille Dionysius Castello signifer almae

335

Iustitiae et fasces habeat qui primus in urbe.

Collegaeque simul; nanque hos audita tumultus

Mentio terruerat pavidosque avidosque salutis.

Dexteriore via - non qua insultaverat hostis -

Corripiunt sese - Pratellum nomine dicunt.

340

Inde ad gymnasium veniunt celeranter hiberum.

Hos et centurio Guido consectatur et ambo

Legati socium populorum ex urbe marina:

Tarvisius Zacharia, comes de stemmate Tusco

Donatus, gentis teneat qui a nomine nomen.

345

Sed Guido Gallasius cuneum ducebat inermem.

Ergo Dionysius, foret in quo summa potestas,

Vt vidit foribus venientem adiunctus amore

Ac simul agnatus: Heu, tu, quo tendimus? inquit.

Quae tibi mens superest? Fugimusne? Anne imus in hostem?

350

Hic animo praesens: Salve, pater, inquit, et ira

Imus in adversos, tamen hos quid habetis inermes?

Restant arma domi, iubet his simul arma parari

Adiungitque suis; sic maiestate reperta

Viribus atque animo stimulatus in ordine recto

355

Descendit quosdamque iubet praecedere cautos

Atque manu promptos et ad omnia bella paratos.

Inde magistratus medios locat, ipse retrorsum

Assequitur et saepe praeit, saepe agmine toto

Decurrit, ne quid veniat, quod euntibus obstet.

360

Sic prior inque forum fretus descendit et illud

Firmat; ibi Pierus constans equitesque parati,

Qui mercede data populi pia iura tuentur.

Calvus ad hunc: O fama ingens ingentior actis,

Haec lux una tuum mundo firmabit honorem.

365

Advigila et partes reprime in scelus omne ruentes,

Hunc defende locum, populus dum surgit in arma

Idque magistratus cupiunt, quos cernis adesse.

Accipit et lachrymis auctorem accendit amicis,

Hannibalem et fratres caesos qui noverit ante.

370

Inde magistratus repetunt fidentius arcem.

Ille rapit solos equites paucosque per urbem

Clamitat, implorat, rogat, invocat, urget et instat,

Hannibalem et fratres vivos ait hoste teneri

Inclusos et opem populi expectare suamque,

375

Quam, nisi festinent, nullam post pauca futuram

Momenta et populi cadet ille ornator et ultor

Et libertatis solidae compertor et auctor. -

Asserite ergo patrem tumidisque obstate tyrannis.

Talia per vicos, per compita perque plateas

380

Saepius et magnis iterata doloribus ultro

Pervellunt animos, multi egrediuntur inermes,

Aere suo quos armat agens et mittit in hostes;

Multi etiam armati paria ad portenta trahuntur.

Canneduli astuti pridemque ad bella paratas

385

Auspiciis venantur opes firmantque superbis

Obicibus portamque novam portamque propinquam

Castelli, intra quas pugnatur cominus armis:

Acrius in porta castelli pugna laborat.

Hic totum belli certamen et invidus error

390

Conteritur, volitant hastae, tum saxa, sagittae;

Glandula fulmineis emissa furoribus illic

Funera multa dabat, illic Malvetius Hestor

Glande perit multumque etiam sine nomine vulgus.

Strataque corporibus medio e certamine tractis

395

Porticus illa Petri templi venerabilis urbe

In media; crescit furor undique et undique vires

Agglomerant fremitusque ingens gemitusque cadentum

Et fragor armorum bombique per aera missi

Terrificant animos et mutua vulnera nectunt.

400

Pars scelerata suis excitas sedibus omnes

Contulerant vires et pro se quisque furorem

Miscebat; praesaga mali mens intus agebat.

At parte ex alia dolor et iustissima causa

Curaque maior erat scelerisque infensio et artis

405

Copia, Mars etiam stabat violatus et ultor.

Et iam Virgilius audito funere fratris,

Iam Lodovicus adest Karolusque et maior Achilles

Morte ferox fratris pugnas impellit et instat;

Blancelli generis decus et laudabile lumen

410

Karolus his aderat praeclarus et utilis armis:

Illi autem obnixi et certi non cedere perstant,

Funera multa ferunt, faciunt non pauca furentes.

Hic mentem Calvo Pallas dedit, ut memor artis

Parte alia invadat structos solvatque phalangem.

415

Et iam Phoebus equos devexo inclinat Olympo.

Ergo ne in noctem pugna extendatur, anhelus

Provolat in plateam Galeatius atque ibi paucis

Pieron alloquitur, equites qui ad bella paratos

Iam dudum servans expectat signa, monetque

420

Hunc, ut circuitu longo a regione remota

Carpat iter templumque petat tibi, dive, sacratum,

Francisce, atque aditum rimetur et arte latenti

Irruat a tergo productus et agmina turbet;

Ipse alia ratione simul secum ibit in hostes.

425

Ergo sibi interea comites delegit amicos

Expertos belli tenditque repagula tota

Solvere, porta quibus nova custoditur et obstat,

Quae superasse via est certissima laudis honestae,

Magnus honos, vitae lux et tutela futurae.

430

Votaque non fallunt, virtus neque deficit, uno

Nanque expugnato per magna pericula rursus

Obstitit in poste anxietas non parva secundo.

Nec sine caede cadunt haec bina repagula, post haec

Septem alia obstabant, sed tantus terror ad hostes

435

Venerat, ut parvo superentur cuncta labore.

Ventum erat ad calles, quos illi poste carentes,

Vt tutos ullo sine robore gentis, amice

Credebant damnis aditum non esse daturos.

Hac se igitur victor conspectis viribus auctus

440

Ingerit inde foras venturum in terga furentum

Constituens, sed turba omnis, quaecunque fugata

Ante fuit pervicta novemque obstacula supra

Diximus, obstiterat densis stipata maniplis;

Arma movent vitamque volunt pro laude pacisci.

445

Nam mora sola haec est: quae si expugnata fuisset,

Nec via consilii, nec spes foret ulla salutis:

Acriter insistunt igitur, mox tecta domorum

Pondera dimittunt et grandia saxa fenestrae.

Sed tot in adversis, quanquam per vulnera pressi

450

Ponderaque alta, viri sub Calvo teste furentes,

Et quos ante domi tenuit quosque auxerat inde,

Incumbunt, necdum veniebat ductor equorum

Francisci a templo, ceu dictum in terga, sed ille

Iam iam signa dabat tubicenque ante ora fremebat.

455

Concitat ergo suos operique accendit et ipse

Iratus ruit in medios quosdamque trucidat,

Obice disiecto non ausi absistere contra

Pulsi terga dabant hostes, nanque impete tanto

Non homines, non arma queunt, obstacula nulla

460

Sistere: franguntur densique in terga recedunt.

Ingruit interea lateri expectatus aperto

Ordo equitum, miseri pereunt abeuntque fugati

Et frons illa ruit, restat frons altera maior.

Ergo in terga ruunt clamore in sidera misso

465

Pierus et Calvus pariter comitesque secuti.

Saepius hos memini, sed et hic splendentia facta

Iannesius Michalusque ferunt et vividus armis

Hic Baptista furens Volta diffulminat et se

Concitat in medios ardens. Tum denique victi

470

Canneduli excedunt pugna lateque per urbem

Galleriae secreta petunt multique relicti

Vulneribus pereunt, alios fuga noxque redemit,

Evadunt portis alii spesque ultima rerum.

Destituit. Calvus memor una ab gente malorum

475

Semina tanta dari belli excidiique frequentis

Victores equites ultro in sua iura remittit.

Ipse monet socios: Iacobum, cui nomina Lino

Sunt data, cumque illo praesentem Gaspara patrem

Malvetium iuvenum ipsosque ad verba paratos:

480

Cannedulos, si qui superant a stirpe, trucident.

Consilium placet. Ergo ruunt ad limina clausa

Et quae vindicibus paucis servata tenentur.

Nec datur ingressus; furor ergo forinsecus ignem

Advocat. Iniiciunt huc sulphura trita nitrumque.

485

Illicet ignis edax consumpsit limina et illi

Quisque fugam sibi temptat iners, quibus ante tuenda

Credita magna domus. Baptista horrente cloaca

Inventus; per vim, tractus, quacunque lateret.

Hostis in arbitrium populi delapsus et ipsa

490

Compositus platea, post vulnera fertur in ignes.

Nescio, quid superans de corpore mansit inustum

Idque suum fama est consumptum dentibus isse

In ventres. O gens infausta, hic exitus illum,

Qui tot damna dedit populo, mors ista manebat

495

Post profugos hostes, post tecta incensa datumque

Ignibus illorum dominum et deforme cadaver

Et crudelem animam detrusam in Tartara, quanquam

Necdum tota lues servata excesserat urbe.

Insomnem noctem peragunt, quicunque labores

500

Non tulerant pridie tantos, ut dulce liceret

Otium et optatam membris donare quietem.

Multi igitur vigilant, at non Galeatius, illa

Qui sub luce nimis durisque laboribus arsit

Quique caput belli fuerit quique ante suorum

505

Anxius aspexit caedes, qui obsessus in aede

Pugnavit patria, qui vindex ante refovit

Corda magistratus solitamque reduxit in aedem

Firmavitque suos totaque vagatus in urbe

Contraxit vires solusque pericula cuncta

510

Sustinuit multosque die dimisit ad umbras,

Cuius ob ingenium Pierus equitesque vocati

A tergo subiere hostes, qui obstacula cuncta

Rupit et hic etiam plures virtute peremit

Solvit et ora viae, fregit quoque funditus hostem.

515

Haec sunt illius non omnia facta diei,

Quae, quicunque leget, multorum, gesta putabit.

Ille igitur requiem consultam cepit, at isti

Divisere vices totamque exacta per urbem

Cura vigil, ne quid novus ulla ex parte resurgens

520

Ignis agat referatque malos vis ulla labores.

Mox alii vicibus, circumvaga turba, per omnes

Emissi speculantur et invia quaeque pererrant,

Ne quid in occulto scelerisve dolive iaceret.

Nox tamen illa brevis luctuque iraque metuque

525

Sic exacta diem fugiens referebat ab ortu.

Et minor omnis erat formido et cura resurgens

His, quae restiterant, peragendis. Omnia iamque

Tecta patent et eunt stratis in publica plenis

Consilium summis capturi in tempore rebus,

530

Instabant quia multa viris, sepelire iacentes,

Rem formare novam depulsis civibus urbe,

Obstare et formam rerum instaurare quietam,

Vulnera multorum curare et stringere passim,

Consulere, ut ne quis remaneret turpis in urbe,

535

Neu quis iure bonus lueret peccata malorum.

Haec properanda viros et maior cura tenebat

Hannibalis, partem Calvum sine honore iacentum

Hestoris et pariter ipso in certamine mersi.

Haec propter patrum primos populumque sacrosque

540

Vndique compellant; ritus solemnis ab omni

Parte agitur totisque in funera honoribus itur,

Bentevoli primum, quod adhuc tellure cadaver

Porrectum iacuit sub noctem, in tecta relatum

Mane ornant. Primus Romeus Pepulique vocati

545

Adsunt, mox alii varia de gente clientes,

Quos inter circumfusos ita Romeus infit

In medio positum corpus capulumque remirans:

Tune ille Italiae splendor? Tu lumen honorque

Gentis et afflictae patriae lux unica? Victor

550

Gallorum domitor felix? Vtcunque tyranni

Et libertatis nostrae iustissimus auctor?

Haec tibi pro meritis pulchrisque laboribus, heros,

Praemia dant cives? Quos atro a carcere solus

Exemptos in honore pari tecum esse tulisti?

555

Qui tibi iurarunt votisque tuaeque saluti

Cura, opera, studio non defore? Perfida, cruda,

Immanis soboles, dira, impia, pessima truxque

Nullane te potuit sancti reverentia veri

Vincere? Sic pariter divina, humana profanas?

560

Forsitan et fato generis sors ista superno

Debita consilio est iuvenes occumbere ferro

Bentevolos etiam, quorum est innoxia vita,

Cumque ipsis fatum patriae variare tenorem.

Insubrum ducibus urbs haec concessit avito

565

Funere; pontifici pater est occisus ibique

Libertas cecidit, quam perdita castra reducunt.

At patruum, pugna dum dimicat, hasta peremit.

Tu modo fortunam nobis spondes meliorem,

Cum deus exclusit gentis commissa dolosae,

570

Patria nanque tui modo sanguinis imbre redempta est

Primaque lux caesum, nox te non vidit inultum.

Inde ad finitimi Iacobi sanctissima templa

Busta ferunt, tumulo sacer ut condatur avito.

Romeus hic iterum, cunctis abeuntibus inquit:

575

Salve supremum, vir maxime, semper et urbis,

Vt solitus vivens, et nunc tutare salutem,

Nam non a Christo longe tua fiet imago;

Supremumque vale. Nos hinc in caetera damna

Imus et officio rebus non deese gravatis.

580

Bornius inde Sala, tum Melchior inter amicos

Et qui mente boni Calvis carique clientes,

- Malvetii quoniam prius in sua busta relatum

Hestora contulerant, ast ii tria corpora fratrum

Calvorum referunt, quo sunt servata sacello;

585

Compositum iuvenum primum de more cadaver.

Bornius et pompa medius sic ore profatur

(Auctores iuris aderant, solatia patri):

Invida terreno nimium fortuna favori:

Prosperitatis iter transversa intercipit et nos

590

Ludit et optatis cogit non fidere rebus,

Cernitur eventu longe admirabilis isto.

Hunc Lodovicum omnes insigni prole beatum

Antehac laudabant, quod quattuor omine magno

Nutrisset natos forma et virtute micantes.

595

Horum praeterea pridem laudata per urbem

Vidimus exempla et cives sine fraude futuros

Egregios, urbana quibus res omnis et omne

Ius foret in cura, non quenquam laedere, cuique

Prodesse et laesos studio relevare, furentes

600

Reprimere et duros excludere ab urbe tyrannos.

Maiestas inerat cunctis quasi regia, lingua

Vtilis et verbis adiunctum mentis acumen,

Fama favens; at nunc scelerata fraude peremtos

Cernimus et tanta de spe cecidisse parentem,

605

Qui quanquam gravis est et eum sapientia firmat,

Praeterea ingenium et longa experientia, rerum

Vsus et in tanto magnum est constare dolore,

- Constat enim fulcitque senem praestantia mentis, -

Hoc etiam, saevum, quia sit nec fraudibus, hostem,

610

Si quis adhuc superest, gaudere in tempore et inde

Non gavisurum, si qua est pia cura supernis.

Maxima res facta est pro libertate reducta;

Non aegre patitur natos cecidisse, nec orbum

Se putat et vivit fratrum clarissimus ultor.

615

Haec, iactura gravis, sed vir doctissimus atque

Principio his ludis exercitus omnia perfert

Invicte atque alios omnes compensat in uno,

Cui debetur honos tantus, cui gloria rerum

Factarum et sine quo victoria nulla fuisset,

620

Vix ut tota satis res illi publica possit

Sufficere in pretium, quod non petit ille, laborum;

In commune bonus parat atque pericula perfert. -

Vos igitur iuvenes animae feliciter usae

Lumine mortali, quas nunc iniuria misit

625

In caelum ante diem, iustos capiatis honores

Et libertatem defendite sanguine fuso.

Quae quaesita viris fratrique, augete coronam,

Qui vos ante diem, clausum sit fortiter ultus.

Et iam pompa frequens aderat ritusque sacrorum

630

Integer et properant solemniter omnia, tandem

Dominici ad templum dantur post sacra sepulchris.

Et iam tempus erat, dubii quo cura laboris

Surgeret et vivis etiam sua iura paterent:

Iura sepulturae iam totam exacta per urbem

635

Publica privataque incumbunt pectora mole.

Nec minus interea ferventes sanguine et ira

Disquirunt, an adhuc quisquam superaverit hostis,

Qui nondum emissus damna in communia vivat.

Scrutanturque domos dubias et praemia ponunt,

640

Quisquis ad occasum latitantem ostenderit hostem;

Tum, qui non faciat, doleat peccata suumque

Fatum ac alterius vitio se credat agendum

Esse reum. Plures inventi errata suorum

Lugent et multi ceciderunt crimine digno,

645

Nec clades hodie minor, ac hesterna fuisset:

Corpora tercentum vel plus cecidere per urbem. -

Nec vacat, a quo quis mactetur, dicere; durum

Id foret et rabies non omnis in ore legenda est.

Iam satis atque super scelerum fraudisque relatum

650

Et iam fine suo virtus expressa virorum.

Haec ego dum canerem, vox est exorta, sed unde,

Non erat in facili, mirum, nisi Musa iocose

Hanc dederat vocem mirata Polymnia tantis

Interiecta sonis, quod femina nulla legatur.

655

Vox erat: O nostri nimium facte immemor, omnem

Dividis hanc maribus famam, nil femina tecum

Proficit et poteras non longe exempla petisse.

Proponenda aliis mulier, nam si qua beatis

Est aequanda viris, mirum, nisi protinus haec est:

660

Prima colit Calvos felix matrona penates,

Quae Katharina sui lux est et gloria saecli,

Par virtute viro; nec enim vir maximus artes

Aut opera aggreditur, ad quae non uxor euntem

Adiuvet, accendat monitis, confirmet et armet:

665

Nec metuit vanos refugitve aversa pavores.

Nam luce hac, damni quae tanti exordia fecit,

Incidit a templo veniens, ut forte redibat,

In tres germanos praedicta in caede natantes.

Quos ibi compositos, ne quis non apta iaceret,

670

Ornavit; post haec spirantem Tydea supra

Atque animae quicquam servantem constitit usa

Officiis verbisque piis, nec terruit illam

Effera vis rapidi simul et violenta latronis,

Qui peteret spolium raperetque monilia collo,

675

Qui manibus passis etiam ornamenta tulisset.

Spernit opes mulier, maior quam cura premebat.

Inde domum veniens erectum a clade maritum

Commonet, accendit, recreat, solatur et armat.

Nec dat signa foris, nisi voti animique ferocis.

680

Nec tamen egreditur memor officium muliebre,

Nec fugit a sexu, sed, quod valet, hoc ea summum

Efficit et studio duplicat quacumque laborem,

Nec maiora petit, nec munera parva recusat,

Nec sedet illachrymans et nulla pericula vitat.

685

Illa modo egressis, quos vir sibi in arma trahebat,

Occludit postes firmatque repagula magnis

Viribus; hic primas, summas hic aspicit aedes.

Prospicit atque parat, quae sint ventura per usus:

Nunc redit ad socerum, fovet et solatur egentem;

690

Nunc onus assumptum transfert in tecta propinqua

Fida tamen; pueros nunc occulit; omnia caute

Postico et gradibus positis nunc intrat et exit.

Omnia demum implet curis factisque pudice

Officia et fortis quantum sors dura sinebat.

695

Mox redit ad pueros, socerum mox una revisit,

Integra, magnanima gaudetque laboribus inque

Tanta mole operum progressa in sidera mente

Supplicat, ut iustis aspirent numina votis.

Forma ardens virtute ferox actuque benigna

700

Nec sibi blanditur, nec deest ad iusta roganti.

Prospera non tumidam, non fractam adversa videbunt.

Hanc videant fatuae, quibus est cura omnis is una

Desidia et cultu nimio, quibus una voluptas

Ludere et oppositum semper sentire marito.

705

Haec et quindecies fecunda et prole beata,

Laude super cunctas facilis, facunda, iocosa

Et prudens operum cumulataque dotibus almis,

Vndique digna viro, simul hac vir coniuge dignus. -

Haec tu transieras et erant ea carmine digna.

710

Scis, dea - respondi, - mentem mortalibus esse

Raro parem superis; vos omnia cernitis uno

Momento, at nobis vix pervia pauca patere.

Ob rem pauca damus, sed et id cum numine vestro.

Res audita ducem, tantorum causa malorum

715

Maxima qui fuerat, stimulis ardentibus angit

Flebilibusque modis quando ad se currere pulsos

Bononia videt auxilia et deposcere amicos,

Ob rem multa fremens animo furiatus acerbo

Volvit et accitos ad se, quos causa requirit,

720

Expediant sua signa, iubet, gradibusque citatis

Bononiense solum vexent, quaeque oppida restant

Nondum victa, ineant agitentque furoribus urbem.

Bartholomeus ad haec dux maximus ire iubetur;

Iamque aderat finesque novus temptaverat hostis,

725

Res ea turbarat cives trepidique queruntur.

Fortis et ad patrem sic est Galeatius orsus: