Tommaso Seneca historia Bononiensis 2
Other sections


Iam nitidum Hannibalem, iam maiestate reperta

Victorem trucibus detractis arce tyrannis

Diximus, infestis etiam bene civibus illum

Consulere ardentem suadente auctore salutis

5

Atque ideo Laribus captum servasse tyrannum,

Quo pretio redeant salvi in sua tecta retenti

Veraque libertas et res haec publica demum

Floreat egregiis aequataque civibus omnes,

Vt natura monet, praecellat dotibus urbes.

10

Nunc, dea, si nimium non est, ad proelia campi

Festinemus: et haec de libertate laborant,

Sed prius insertam rumpamus moenibus arcem

Hannibal hesterno conspectus in agmine victor

Auxerat obsequiis decus et titubantia corda

15

Nondum fida satis post acta foventur in illo:

Tota igitur moles belli spesque omnis in uno

Figitur, huic mandant fatum patriaeque suumque.

Ille aut m media deiectos urbe superbos

Esse nihil statuens, campi nisi funditus arcem

20

Tollat, ab insidiis ereptam vindicet urbem

Et faciat somnos alta sub nocte quietos.

Huc operam curamque omnem maturus habebat

Caetera despiciens etiam, quod seque suosque

Tangeret. Officio totus vigilabat in uno:

25

Ne quis nocte ruens, ne quis sub luce receptus

Muniat obsessos aut noxius ingruat urbi:

Alterutrumque timens occurrere gliscit utrique.

Et iam praecipitem medio perfoderat arvo

Fossam, qua domibus duram secerneret arcem.

30

Agger in interius iacitur, consurgit in altum

Grande opus et vallo caute munitur et aequis

In spatiis turres et propugnacula iungunt.

Nec satis est urbem defendere; protinus hostem

Exclusisse parant, includere scilicet extra.

35

Munitas pariterque altas fodere lacunas

Loricaque super ac turribus emunitas,

Ne quis ad auxilium veniat, qui vindicet arcem.

His ita dispositis vario diversa tumultu

Proelia et arma cient, bombis levibusque sagittis

40

Missilibus temptant alterna pericula. Tandem

Insperatus adest Hestor Manfredus et alas

Inducens equitum portas intrarat apertas.

Itur in adversos et tota vulgus ab urbe

Excitum ruit huc; pugnatur limine in ipso

45

Galleriae, sed iniqua viris ea pugna furebat.

Quippe a fronte ruunt equites, a margine dextro

Glandibus et telis effulminat impetus arcis -

Civis et a multa cadit inter bella sagitta.

Sed quid non patitur virtus? nec coepta remittunt

50

Cives. Sed facta est impressio maior et hostis

Exclusus turbatus abit. Galeatius illic

Enituit fratresque duo, quos ante probavi;

Iannesius nec parva tulit praeconia secum.

Hac pugna effectum est, ut, quos fiducia pridem

55

Ceperat intrandi tantam violentius urbem,

Et iam proriperent instructi, strage suorum

Atque fuga retro pulsi penitusque redirent.

At civis, ne quid rursus temptetur ab illa

Parte, fodit humum fossasque induxit in altum

60

Et breviter vigilans emuniit obice turrem.

Perque dies aliquot cessatum a turbine belli.

Denique tam duros turbaret ut Hannibal hostes,

Pene malum peperit non enarrabile; nanque

Nanque molendinum positum sub moenibus arcis

65

Vertere dum properat, quo diro incommodet hosti

Eripiatque usum faciendae ad vota farinae,

Pergit et aspirat primo fortuna labori:

Nostri in tecta volant, emittunt viribus hostes.

Primus et e numero Galeatius instat et urget

70

Armatus, clipeatus, atrox in limine. Contra

Non illum virtus obstans armata virorum

Movisset, manet in mediis atque increpat ultro

Ignavosque vocat minitans: Ibi Tartarus asper,

Hic arcis praefectus erat Vulcania proles.

75

Martius hunc contra Galeatius ibat. At ille

Praemetuens cernensque virum pro turre locatum

Ac socios ignem poscentem: Ergo ignibus, inquit.

Pugnandum, neque tu solus per fulmina victor

Igne cremabis opes nostras? Haec fatus ab alto

80

Ponte premit contra, nigris quos duxit ab umbris

Fulmineos homines sclopis atque igne minantes.

Ac prior in Calvum directo fulmine glandem

Post sonitum versus grandem contorsit. Et illi

Nec fortis clipeus loricave restitit, ultro

85

Perforat atque humerum peragrat furiosa sinistrum

Excussusque viro clipeus. Iam tela secunda

Instabant sanguisque volans, ut fistula plumbi

Quando emittit aquas, late fluit, aera rumpit.

Qualiter Aeneae conspectum in corpore vulnus

90

Terruit usque suos: sic caetera turba priorem

Vt vidit laesum, conterrita contremit omnis.

Ipse videns, quod sit pugna congressus iniqua,

Cedit et imposito digito sua vulnera claudit.

Caetera turba pavens aspecto vulnere raptim

95

Terga dabat; rapit et sese Galeatius ipse.

Quando instare nequit graviter percussus, et hostes

Clamorem adiiciunt et fulmina plura coruscant,

Quis duo praeterea cecidere suisque receptis

Quos Tydeus audensque pari fervore Ianesus

100

Et cum fratre simul multa virtute recepit.

Mirum, cur illo casu servatus uterque est:

Nondum fata viros hos invidiosa trahebant.

Hannibal in damnum temptata pericula cernens

Pulsus ab incepto secum gravis et simul ardet

105

Rimaturque viam, qua durum exerceat hostem

Et domitum cogat demum in sua iura venire.

Spes erat armorum, Vermes Aluisius hostis

Quae regit anguigero late famulantia regi

Et quibus insedit patrios durissimus agros.

110

Hic si victus agi queat aut cum gente necari,

Nil obstare viris, quin et victoria praesens

Afforet et facti compleret fama nitorem.

Orbis et ingenti floreret gloria plausu.

Huc igitur mentem rapit, huc vir clarus anhelos

115

Exacuit motus animi et consulta fatigat.

Libertas ipsa expetitur; iam fama propinquos

Propositi pulsat populos et primus ab oris

Etruscis aderat Simo dux impiger. Adsunt

Tercentum laeti comites equitesque verendi.

120

Tum Venetus simul arma dabat sociosque fovebat:

Ille quadringentos comites, ductore Tiberto

Miserat, at cunctis praestantior extat in armis

Navarinus, et hic pretio conductus agebat

Felsineas vires equitum dux optimus et vir

125

Mente fideque bonus, iratus et asper in hostem.

Praeterea secum volvens animoque volutans

Hannibal agnoscit quam pluris esse suorum

Mente manuque bonos bellis et ad arma paratos,

Qui virtute duces aequent. His insuper audens

130

Et bene confisus statuit fera proelia campi

Temptare atque suam fortunae credere sortem.

Haec secum meditans etiam discussa diebus

Ad fidum perfert clarae virtutis amicum,

Fulmine qui laesus pridem fervente tumultu

135

Acre domi residens cubiti damnum arte levabat.

Huc igitur sua coepta ferens gravis intrat et infit:

Salve o magnanimae virtutis nobile pignus!

Quam piget esse domi? Quam te sine proelia quaedam

Misceri? Caput esse soles et palma laborum.

140

Nunc immunis abes, malles ut adesse furori.

Attamen ad paucas durabunt otia luces

Atque utinam posses mecum perferre laborem,

Quem velut egregium statuo temptare per horas,

Aspiret fortuna operi, quae sola favores

145

Dat certos adimitque premens virtutis honorem,

Saepius ignavos etiam splendore coronans.

Miratus tacuit Galeatius; arbiter omnis

Iussus abire; sub haec licito sermone fruuntur.

Huc tamen accitus Tydeus venit atque Ioannes

150

Marescottus; in his medius sic ora resolvit

Hannibal: ignotum vobis me tendere quicquam

Conari impietas foret. Haec igitur volo coram

Effari, ut vobis eadem - si forte placebunt -

Communem laudem pariter foveamus et adsit

155

Prosperitas et commoditas aequalis utrisque,

Aequa etiam patriae, cui nos debemur et omnes,

Qui modo nobiscum tractabunt munera belli.

Territus accipio, Vermes Aluisius hostis

Colligere arma parat, procul ac inhonorus abire.

160

Hunc si fata premunt, ne quis fidentior hostis

Audeat in nostros fines post facta venire.

Impetere atque omnes in eum consumere vires

Constituo; nec vana vocat fiducia mentem,

Si satis expendo vim nostram ac illius arma.

165

Praeterea metus inde premit; nos concitat ira

Iustior et rebus movet expectata iuventus;

Suadet et antiquis par gloria, nanque vetusta

Fama, est invictos vicinis semper in arvis

Bononiae populos. Haec - si fortuna favebit -

170

Vna dies bello positis nos explicat armis,

Consulite in medium, ne me fiducia fallat.

Dixerat et contra sic rettulit orsa Ioannes:

Maxime Bentevolum splendor, quo sospite fatum

Vrbis et antiquae respirat gloria gentis;

175

Quae tibi nunc visa est, eadem sententia nobis

Obversabatur. Sed dicere sensa verebar,

Ne me forte animus studiumque immane novandi

Consilium falso traheret. Tua dicta revolvens

Acrius in furias feror et via sola salutis

180

Haec monstrata placet. Faveat fortuna iubenti.

Haec ait; ulterius nihil est. Galeatius inquit:

Quo res nostra queat felicius esse? Sed audi,

Quae mihi nunc adiuncta placent. Dii coepta secundis

Fortunent vicibus. Sed te meminisse decebit

185

Propositi illius. quod primum sanximus ipsa

Illa ex arce, ubi te saevus damnaverat hostis:

Omnibus ut studeas consultum civibus, omnes

Nunc et in arma voces, omnis servate labores,

Omnibus invigiles, fortunas omnibus aequas

190

Esse velis, pereant antiquae crimina culpae,

Quo se quisque animo nunc dat, servetur in illo.

Factio prisca nihil noceat, redeamus in unum.

Sic tibi erunt vires et erit tibi gloria maior,

Numina te aspicient, victoria laeta sequetur,

195

Laus tibi semper erit, spoliis se quisque repertis

Ornet et imperitans contentus laude triumphet.

O utinam comes esse tibi praestantibus ausis,

Hannibal, et possem clari spectator honoris

Adiutorque sequi. Tris hos mea, pignora fratres

200

Accipis hisque tuam certus commendo salutem.

Te precor, illorum statuas memor esse vicissim.

Festinate, viri, faveantque silentia rebus.

Ipse per urbanos tantisper adesse labores

Ad commune bonum datus et mea membra fovebo.

205

His dictis finem faciunt. Sol altus habebat

Dimidium caeli fugiens postrema leonis.

Hannibal egressus multis comitantibus ibat

Facturus ad coepta habiles, utcunque paratus

Seductisque parum iis, quorum referre putaret

210

Vincere, qui norant populi propellere mentes

Multorumque animos iubet ad ventura parari,

Quantum quisque valet: Contos, tela, arma, ministros

Electosque capi, nec enim foret usus inertis

Militiae; res esse graves breviterque vorandas

215

Et lateat sibi quisque domi, cum tempus adesset,

Sive tuba, seu se campana signa daturum. -

Paretur; totamque ruit data fama per urbem.

Nox erat et tota populus fervebat in urbe,

Nec quisquam tanti norat secreta tumultus;

220

Iussa volant epulis curare et corpora somno

Interea ad signumque operis venientis adesse. -

Extremus roseo cancer veniebat ab ortu,

Et iam iam superat medium iuba torva leonis,

Virginis ora dehinc accepto sole calebant,

225

Plus horis spatium distans a luce duabus.

Hannibal exierat et iam data signa per urbem

Concierant populum maiorque exercitus illi,

Quam speravit, erat; diversaque factio plures

Miserat et quorum virtus spectata refulsit.

230

Dux sublimis equo sumptis spectabilis armis

Eminet et circum funalia multa relucent.

Iamque aderant aliique duces parsque ampla virorum

Prompta. Sed ante alios Calvi tres, apta iuventus

(Iannesiusque simul nunquam. distractus ab illis)

235

Non ignara modi longosque experta per usus

Excelsis lucent in equis armisque corusci

Circumstantque ducem, acuunt favoribus iram.

Pierus ille equitum ductor mercede paratus

Nondum aderat, sed ad hunc electus nuntius ibat

240

Et monet ante diem collectis omnibus alis

Carpere iter et aquas fluvialis margine ripae

Rite sequi et sanctum captare Georgion; illuc

Affore venturos omnis, ibi caetera caute

Constituenda. Dehinc erecta in sidera mente

245

Dux ait: O superi tuque o dignate iacentem

Christe levare hominem, adsis adiutor et ipse,

Si pia concipio, si nil crudele parari,

Da, pater, auxilium et iustis accede querelis.

Non vindex mea damna sequor, sed criminis ultor,

250

Sed patriae, foedis quae sit confecta rapinis

Et spoliata suis, venio rerumque sacrarum,

Quas in perniciem gentes vertere profanae,

Quas modo deiectis trucibus staurare laboro.

Annue resque tuo nostras, precor, omine firma.

255

Augebo cultum, pacem dabo civibus aptam,

Officia et mores et iura aequata reponam

Postibus et sacris spolia atque insignia figam

Donaque continuos voveo repetenda per annos.

Hinc iubet ire viros passim portaque dicata

260

Donato dat signa viae. Praeit agmine longo

Turba frequens, medio se conserit agmine ductor

Et clari proceres sagulis armisque decori.

Hos bellator equus efflans e naribus ignem

Non sinit ire pares et saltibus aera scindit,

265

Laetitiaque fremens laetum dat euntibus omen.

Hestor Malvetius puris aspectus in armis

Et Lodovicus item, quem paenula rubra tegebat.

Karolus hic etiam Blancella e gente creatus

Bellator civisque bonus fulgentibus armis

270

Eminet et dextra saevum rapit ille tridentem.

Opicus et Pepulus, Quarto simul Acius ibant,

Magnanimus Lodovicus in his erat ille luporum

Venator, Iacobus Lino fortissimus idem

Et Baptista ferox Volta spectatus in illis

275

Et plures alii, sua quos hinc fama sacrabit.

Hos alius sequitur densis exercitus armis

Egregiique duces, quorum pars magna superbis

Vectabatur equis cataphracta altisque nitebat

Cristis et sua quisque trahens regit agmina. Tandem

280

Expliciti properant acres; sermo omnibus idem.

Latronum fera facta premunt, qui funditus urbem

Tempore tam parvo confecissent et apertam

Vim pro iure palam facerent, quos fomite longo

Nutrisset ducis anguigeri mens impia, quando

285

Funderet in multos innati semina morbi

Instrueretque alios illa, quam noverat, arte,

Quam commentus erat quaque ipsum infecerat orbem.

Ventum erat ad ripam fluvii et vada nota Luciae;

Cum iam clara dies omni de parte nitentes

290

Excuteret radios et sol sine nubibus esset,

Traiiciunt, iam iamque aderant, ut cernere possent.

Ordo equitum iam se per mutua signa salutant

Castellumque petunt sancti confine Georgi;

Hic sese expediunt accincti atque itur in hostem.

295

Dux ibi, quod longus favor et violenta potestas

Transverso mentes pavidas torrente tulisset

Cultoresque loci trepidos ad utrunque putaret,

Accitos aliquot sic admonet ore benigno:

Quanquam vestra fides nunquam nostra arma fefellit

300

Et semper constans animis opera ampla peregit

Pro patria et vestros necubi sprevistis honores,

Excitasse iuvat vos et monuisse loquendo,

Ne quid in adversum rapiat male cognita causa,

Roboret et nostrum meritis extendat amorem.

305

Nos primi trucibus depulsis urbe tyrannis

Libertatis iter multo sudore parandum

Stravimus et fuso venamur sanguine pacem.

Otia tuta damus vobis, neque poscimus arma,

Nec, si sponte sua quisquam velit arma movere.

310

Indignamur eum, sed, quae sint commoda nobis,

Vobis tuta, date et quae nemo coarguat hostis

Et sint apta sibi, nisi vis et fata resistant.

Dolia plena, cados undis vinoque parari

Et parvam cererem, quae corpora fessa labore

315

Sustineant, recreent animos et praemia iusta

Poscite, non ierit spes vestri ingrata laboris.

Adveniant ipsi, si possunt, - quis vetat? - hostes

Atque bibant. Sed erit lux haec spectabilis alta

Caede virum et multi confusa strage natabunt.

320

Vos spectatores facimus potusque ministros,

Ad quos venturae laudis pars magna redibit.

Este viri, nos hinc opera ad maiora vocamur.

Accipiunt mandata viri currusque rotasque

Doliaque expediunt, pro portis omnia firmant,

325

Imposuere rotis alia taurosque vocatos

Ad iuga componunt arcasque liquoribus implent

Baccheis, alias implens Achelous habebat.

Dolia lata vage ac longe a moenibus ipsa

Constituere via, perlucet in omnibus unda,

330

Nec puerae cessant vectare capacibus urnis.

His ita compositis multi ieiunia solvunt,

Quos et noctis iter, quos ira pavorque coquebat.

Et iam quinta redit solitis prius hora diei

Servitiis altumque furens exibat in axem

335

Phoebus et ignifero candebant sidere messes

Famaque non longe consertis viribus hostes

Adventare monet, - nec erat mora longa, - ruebant

Ordinibus certis et iam prope tuta tenebant.

Hannibal id veritus festinat et ire priores

340

Imperat adductos equites, ea iussa secuti

Pierus atque Simo properant civesque vocati

Plures, arma quibus et cura domestica belli

Ingeniumque ferox firmataque viribus aetas.

Cornipedesque boni quingentos agmine denso

345

- Aspicias equites plus mille in plana daturos -

Obiiciunt medio venientibus agmina campo,

Nam Tibertus iter diversum ceperat inde.

Is locus a muris castelli forte secundum

Signabat lapidem. Iamque Hannibal impete nullo

350

Compositos rapit inde suos, ne fessus in hostem

Civis eat. Legio plena est, plus milia septem

Complexa et multos clara de gente creatos,

Quos inter primae vir nobilitatis agebat

Karolus egregiis late conspectus in armis

355

Blancellus, qui mox post proelia victor honestis

Ornatus spoliis ad patria tecta reversus.

Parvus equum numerus, vix quinquaginta, sed ille

Terribilis campo late spectabilis altas

Vibrabat cristas, spargebat et aureus ignem.

360

Ex equitum numero partem vir maximus unam

Sumit et ex peditum populo vix mille priores,

Caetera commendat ducibus, qui signa tuentur;

Stare iubet, nimias tantum propellere vires,

Dum redit aut aliter quicquam denuntiet, inde

365

Transversum ferit et non, qua prior impetus hostem

Pulsabat, qua primi equites sua tela flagellant.

Tollitur in caelum clamor. Tum pulvere multo

Nigrescunt tenebrae et solis minus officit ardor.

Dux ibi conductus cernens, quo robore cives

370

Incurrant quave arte premant feliciter hostem,

Erubet atque aliam secum rapit impiger alam

Irrumpitque fremens; cuncti clamoribus addunt

Perturbantque viros, multo decedere campo

Cogitur inque suos cuneos retro frangitur hostis

375

Et multi cecidere viri, nec parvus equorum

Caesorum cumulus, durus furit undique Mavors.

At dux Felsineus rursus crudescere bellum

Aspiciens quosdamque etiam cecidisse suorum,

Commendat sociis tantisper et ipse revisit

380

Signa rapitque alios bis mille ac rursus eodem

Advolat ac fessos, retrahit retroque remittit.

Dux conductus item comites a Marte receptos

Respirare iubet sociumque ad facta Simonem

Fortia sollicitat, nec segnior ille frementi

385

Procurrebat equo, socios et in arma vocabat:

Nunc, o lecta manus, nunc, nunc incurrite mecum

Ac, si quando viri, nunc fortia facta referte.

Vincere quando nihil dubium, deterritus hostis

E virtute virum prius obstupuitque repente

390

Circumventus et haec manus est extrema laborum;

Hac, Vermes, moriere manu. Sic fatus abibat,

Sic bis centeni stimulo et clamore sequuntur.

Incursant, hastas minuunt multosque supinant,

Vulnera multa ferunt, necnon et multa reportant.

395

Ad clavas rediere manus durasque secures,

Nam gladiis non usus erat, tot fortibus armis

Quid faciat gladius, nec enim nunc saecula vanum

Ducta per elogium, solo mirantur in ictu

Decisos homines et equos in partibus aequis,

400

Armatos etiam. - Sed iam fera bella sequantur. -

Ad clavas rediere manus, ibi plurima cernes

Facta, quibus stupeat laudata et fortior aetas.

Interea agrestes mirati facta suorum,

Quae maiora fide spectarant turribus altis,

405

Vltro aderant. Simul arma manu, simul illa ferentes

Curribus atque humeris, praesens quae posceret usus,

Dolia, vina, cados, panem, bellaria, fruges,

Caseolos, cistas et pocula, vasa, patellas,

Panniculos, cocleas et acus et multa ligantur

410

Vulnera et ultores in proelia saeva remittunt.

Exhausti refoventur equi, refoventur et ipsi.

Miles equesque suis vicibus supplentur et arma;

Acrior inde redit crescente doloribus ira.

Iamque Navarinus finem dare fervet et omnes

415

Eximios equites requie potuque refectos

Admonet et: Tempus, ait, est accurrere nostris.

Hannibal optat idem paulatim egressus et omnem

Immittit bellis aciem, simul omnia signa

Promovet ac capit arma ruens maioribus alis.

420

Inde memor revocat fessos, refici atque redire

Ocius ad praedam monet. Hic perterritus hostis

Et iam lassus abit campo rebusque relictis

Exulat atque alio tutum sibi quaerit in orbe;

Acrius, ac pridem, pugnax exercitus obstat.

425

Et si fama ducem fugere atque obsistere pugna,

Plura tamen campi spatia oppugnata relinquunt

Agmina, fama volans Vermem fugitare, salutem

Quaerere cum paucis affert. Hoc acrior urget

Hannibal, hic iuvenes Calvos equitesque suorum.

430

Et qui tam forti nunquam sub Marte vel uno

Momento abstiterint a pugna a seque tuendo,

Indulgere sibi paulum iubet, inde refecti

Vividius redeant, cunctos in bella reducant.

Ipse alium conscendit equum et minus ac minus instat;

435

Idque Navarino denuntiat atque Simoni,

Dum se non videant consurgere, molliter alas

Instigent. Breve tempus erit, sic fallimus hostem

Sole, fame, ferro, pugna et formidine victum.

Iamque aderant omnes, iam signa minantia pugnam

440

Distribuit lateque iubet circumdare victos

Hannibal et densis ire indefessa maniplis

Agmina; circumeunt praefecti, praecipit ipsos

Id curare duces. Iacobus praeponitur illis,

Cognomen Lino cui sit, qui multa decore

445

Praebuit officia praestans. Dux primus aperto

Hannibal et Calvi iuvenes atque Acius ille

Quartanus firmis invadunt viribus hostes,

Avertunt, scindunt cuneos multosque trucidant.

Insequitur nimbus peditum clipeataque turba

450

Maioresque ferunt qui contos quique sarissas

Et qui pila vibrant saevasque in bella secures

Exercent et qui splendonibus arma virosque

Decidunt et equos obtruncant et levis omnis

Armatura procul densis non ingruit armis.

455

Haec tamen aut nulla est, aut est exilis in illo

Agmine, Felsineus quoniam praesentia miles

Ora gerit, non fraude procul fallente sagitta

Impetit et nullas amat inter bella tenebras

Vincere vel clara vinci sub luce paratus.

460

Et modo Gallorum solito violentius agmen

Inclusum equitibus Phoebi surgentis ab ortu

Hannibal australi claudit de parte paventes;

Omnis item populus premit. Admirandus in illo

Marte fuit Iacobus Lino Calvique secuti

465

Semper ubique ducem; plura et praeclara tulerunt

Nomina nec tantum, qui firma aetate viriles

Ducebant cuneos; prima lanugine fulgens

Antenor specimen referens virtutis avitae.

Ibat in adversos iratus et arduus hostes

470

Acius; hic etiam fuit admirandus et ille

Opicus egregia Pepulorum e gente creatus.

Bartholomeus item Ruber et vir Marte feroci.

Sic et pace potens clarisque Ianesius actis

Hac meruit pugna notae praeconia famae.

475

Summa ducis virtus aliis praecelluit, unus

Ante alios meruit, victi cui terga dedissent.

Et iam terga dabant miseri, non impetus ullus

Restat equis, non vulneribus procurrere cogi

Iam poterant; virtutis inops vix vita relicta est.

480

Terga dabant tantum; domiti suprema fateri

Coguntur. - Latos tenuere cadavera campos.

Omnis in occasus fuga fit; nanque ortus et auster

Hostibus accedunt, arcton clausere paludes.

Maxima pars capitur praedaque potitus opima

485

Fortibus oppressis retro rapit agmina ductor

Securus patriae felixque reusque deorum,

Libertate potens et nomine sidera tangens.

Pervenit in patriam deleti nuntius hostis

Et paeana canunt laetatique omnibus aris

490

Sacra parant, ultro properant; effusus ab omni

Vrbe ruit populus victricibus obvius armis

Et data victori pars est non parva triumphi.

Interea totam templorum excussa per urbem

Aera sonant ipsique patres, quis publica curae

495

Res foret et sacras defendant ordine leges,

Imperiumque tenent maiestatemque verendam.

Egressi paulum occurrunt primique salutant

Atque patrem patriae servatoremque fatentur.

Pone sequens pompa invehitur captiva triumphi.

500

Frons erat et miles ducis hic decantat honorem:

O bene Bentevolum commissa Bononia genti. -

Accedunt comites; una est vox omnis in uno,

Laus omnis facti et victoria plena relucet.

Ille autem ingressus patribus concepta revelat

505

Vota deo promissa, quibus damnatus et obses

Stringitur, ut nihil hac, nisi secum solverit, arra

Temptandum, nec fas superos sperare benignos

Supplicia et fieri in lucem petit ille sequentem.

Concedunt et fama datur divisa per urbem,

510

Suppliciis cras esse diem, res o bene gestas

Victorisque ducis genium conceptaque vota

Curia concipitur, fiunt decreta senatus

Donaturque deum matri, quod voverat ille.

Idque ratum cunctis statuunt redeuntibus annis

515

Pontificemque iubent ritum hunc renovare sacrorum,

Quo regina iugum tam foedum excusserit urbi.

Haec ubi facta, ipsum victorem ad limina grati

Deducunt operum longosque ut duret in annos,

Quanquam surda rogant superos et non pia fata.

520

Ille domi positus grates agit; omnis in aedes

Turba suas abiit et nox optata labores

Clausit et in requiem pars est data temporis apti

Captivique locis aequa pietate foventur.

Expectata dies aderat purusque labores

525

Delius antiquos optata luce vehebat.

Rursus in hesternum redeunt provisa tenorem

Consilia et casu lux est signata Mariae,

Montano quae culta loco supereminet urbi

Pluraque se circum loca religiosa tuetur.

530

Ergo ex more prius solemni et laude recenti

Et per vota ducis pompa huc effusa per omnes

Erigitur tenditque vias: dux ipse paratu,

Qui deceat patriae decus et qui sacra ferentem

Aris dona patres, alios in templa trahentem,

535

Incedit; sequitur maiestas omnis et omne

Vulgus et est pompae gravis et spectabilis ordo. -

Ventum erat ad templum, dux hic proque omnibus unus:

Virgo, ait, angelicis quae delectata choreis

Sprevisti terrae sordes et frivola mundi,

540

Ob rem facta deo similisque acceptaque magno,

Cui nunc sacra damus vota et repetenda per annos.

Hanc, regina, tibi servandam suscipis urbem

Idque sequens binum stravisti funditus hostem.

Sed superest alius; hunc tu, regina, superbum

545

Funde solo et fidam tibi solve pavoribus urbem,

Vt tibi, diva, domos amplas, dona ampla feramus.

Et te mente magis, dea, promereamur opima.

Haec effatus idemque alii; discessit ab aris.

Pro se quisque sacris functi, declivia montis

550

Dum carpunt, oculis ipsam indignatibus arcem,

Quae durata tribus iam mensibus omnia turbat,

Suspirant omnemque iterum convertere in ipsam

Decernunt molem belli. - Dux ora resolvit:

Ille quidem dignus, de quo non parva petantur

555

Supplicia, et nimium contra mea fata superbus

Obstitit et carum confixit vulnere amicum.

Si tamen hic quando spes est ablata salutis,

Foedera nostra capit, leges nec respuit aequas,

Cedo deis; at, si pergit, per numina iuro,

560

Nulla viris pietas posthac, non foedera sunto.

Haec ait et comitum scitum de plebe Drianta

Compellat notisque instigat vocibus ipsum:

Vade, ait, et duras haec arcitenentis ad aures

Haud dubius mea verba refer, nisi reddere turres

565

Nunc et abire parat, quando est sibi tuta facultas

Spesque ablata perit superatis viribus hostis,

Nulla sibi posthac me foedera tuta daturum.

Spem nullam superare mei, si iussa secutus,

Quanquam multa nocent, etiam nunc cedit agenti.

570

Postulet, accipiat, modo non inhonesta petantur:

Haec mihi votorum summa est, hic nuntius esto.

Dixerat. - Ille viam passu properabat aperto.

Vt procul e campo durum videre Drianta

Custodes, laeti accipiunt, ut gaudia vulgi

575

Murmuraque et totas nossent utcunque ruinas

Et quo nunc opus est facto? quis legibus arcem

Nunc quoque respiciant? an adhuc toleranda pacisci

Malint? extremis an adhuc insistere rebus?

Ille refert mandata ducis remque ordine pandit.

580

Tartarus auditis haec tunc responsa remittit:

Tristis et invitus, ferro profligata virorum

Agmina, sed grates superis ago, quando cadendum est.

Non vitio factum esse meo, ne cuncta manerent,

Quicquid adhuc feci, scio me virtute fideli

585

Omnia temptasse et nunc, si fortuna iuvaret,

Non deserturum, quae fortiter ante pararam.

Sed male coepta cadunt, nec me spes omnis ademit.

Bissenos mihi pango dies, desertor apertus

Ne sim, post illos venturum in foedera testor

590

Esse ducis vestri, modo digna et iusta petantur,

Accipiantur item, dum gratia mutua regnet.

Haec ait. - His ille auditis vestigia retro

Flexit et Hannibalem Laribus convenit in ipsis

Mensarum sub fine ipsis de rebus agentem

595

Cum sociis illumque iubet responsa referre.

Sint quaecunque palam, tunc moriger ille volenti:

Hannibal, ista reor Christo et genitrice verenda:

Movistis resque optatum captura videtur

Auspicium, arcitenens ait esse ad iussa paratum,

600

Bis sex quando ierint luces, dum commoda rebus

Accedat ratio. Sese, quae facta fuerunt

Hactenus, excusat. Tulit haec insania Martis

Et tibi victori gratatur et abstinet armis.

Vocibus his animi moles atque acrior ira

605

Occidit et superest aliis occasio rebus.

Ergo inter sese vicibus bis terque novatis

Ac iam tractando transmissis octo diebus

In summam confertur opus, quo tertius inde

Phoebus honoratam formidine solveret urbem,

610

Solveret inclusos et sors foret aequa duorum.

Arcitenens totum, quicquid misisset in arcem

Dux Ligurum, quicquid teli armorumque fuisset

Servatum, quicquid vitam muniret alendam,

Omnia se populo spondet sine fraude daturum,

615

Menses esse tamen plures, quis praemia nulla

Cepisset, quanvis aluisset in arce trecentos

Mole mali tanta media inter vulnera belli.

Attamen in sola ducis haec pietate relinqui

Iustitiaque placet, nil se, nisi nomine doni,

620

Laturum et populi super omnia pangit amorem.

Hae voces flexere ducem, qui deinde benigne

Suscipiens suadensque aliis in foedera laetus

Venit et officium officio maiore rependit.

Iamque dies aderat postremus et Hannibal in se

625

Arcitenentis opus populique assumpserat omne

Omnibus id gratum ratus esse vel utile cunctis;

Iam cives ultro visebant foederis arcem

Et non offensae visebat Tartarus urbem.

Nec quicquam superest hostile et mutua laeti

630

Inter se libant convivia; denique cautum

Pro dono plus, quam ille expectaret; et intra

Temporis exiguum spatium dimissus abibat

Tartarus et secum totus processerat ordo

Fidorum comitum, fines dum tangit Etruscos.

635

Arx depulsa loco, munimina et intus et extra

Sunt aequata solo, veteres tantummodo muri

Servantur, proprii tunc facta Bononia iuris,

Certa nec externum passa est ambire potentem.

Fama rei multum iam conciliarat honorem

640

Et castella suam properant agnoscere matrem,

Omnibus in primis turbati ex arcibus hostes;

Omnia in antiquum redeunt solidata tenorem,

Nec quicquam interea felici deerat in urbe,

Quanquam grandis erat consumpta pecunia, pauper

645

Fiscus et abductos servabant vincula cives,

Pro quibus inclusus servatur in urbe tyrannus.