Tommaso Seneca historia Bononiensis 1
Other sections


Qualiter Galeatius Marescottus eques
extraxit Hannibalem Bentevolum de carceribus
et reliqua per utrunque gesta

 

Thespia, iam nimium lenta cessamus in umbra,

Segnities et rebus obest, quas forte paratas,

Caetera, dum sequimur dubia sub luce reliqui,

Ne pereant, accurre, precor, pulcherrima cernens

5

Nomina et acta virum, superest tollendus in altum

Heros certe alius, quando uni gloria genti

Haec datur, ex omni numero fortissimus idem,

In quo par animi virtus, par dextra premendis

Hostibus et pulchri pro libertate labores,

10

Pulchra etiam soboles et Deiopeia coniunx,

Maiestas regalis item, facundia raro

Cognita, praecipue Martis quae pollet in armis,

Hunc mihi da proprium, felix regina, laborem.

Felsina dissidiis duros illapsa tumultus

15

Perdiderat ius omne sui durosque tyrannos

Passa graves illo demum pro crimine poenas,

Maiores etiam noxa miseranda luebat.

Iam primos procerum patria de sede revulsos

Arcibus et vinclis gravibus longeque diremptos,

20

Vt sors quenque tulit, custodia foeda premebat

Ac superest urbi derisum et debile vulgus,

Nec modus aut requies damnis trucibusque rapinis:

Infandus miles impacatusque satelles

Vernaque sacrilegus terroribus omnia complent.

25

[Barbarus et dominus, tot qui probra multa videret.]

Ergo omnis furiis ardere Bononia iustis

Coeperat et tantum dux rebus abesse novandis,

Qui populi primos et vincla et carcerem haberet.

Omnibus illachrymant unum praeque omnibus unum

30

Hannibalem repetunt, is prima et maxima cura est.

Is placet ante alios, nec adest, qui reddere possit,

Aut libertati pignus tam dulce referre;

Hac in causa igitur curae et consulta laborant.

Nec tamen est quisquam, cuius prudentia finem

35

Tangat, et in vacuo defecti extrema fatigant.

Haec populus nondum cernebat, quorsus abirent,

Quidve mali parerent. At prudentissimus alta

Mente senex videt auspicium iactare futurae

Pestis et aeternae mansura tyrannidis esse

40

Semina servitii turpis nunquamque carendi.

Ergo duos ad se natorum, appellat et illos

Concitat: ite, boni, socios agitate per urbem,

Colligite arma domi tumidisque obstate tyrannis.

Parcite ne impensis. Domus haec ventura receptet

45

Auxilia; Hannibalis domus altera crescat in armis

Vlcisci populum libertatemque tueri:

Conspirent ambae, pateant ultoribus ambae.

Tuque prior comites hic observato, Iohanne,

Dissimulaque foris et publica iura tuere.

50

Tuque minor laesas serva, Galeatius, aedes

Bentevoli Hannibalis circumspectusque resiste.

Ambo tamen cauti nunquam sine viribus urbem

Lustrate et, neu quis metus ingruat, usque cavete;

Caetera perque dies, quibus est opus, ipse cavebo.

55

Dixerat, at iuvenes turbati pectora rebus

Ante male inceptis patri accessere libenter.

Contraxere viros et iam data fama per urbem,

Nunc alios aliosque vocant, concrescit in horas

Ardor et incipiunt maioribus esse timendi.

60

Sumptibus et magnis agitur; Lodovicus in illis

Prodigus et nullos refugit sentire labores:

Tantus amor laudum libertatisque fruendae.

Res audita vago iam iam, rumore per urbem

Pectora sollicitat non tantum plebis; at ipsos

65

Exacuit patres et eunt in publica cuncti,

Qui de more patrum soliti in decreta senatus.

Curia plena graves omni de parte querelas

Audit et a cunctis una haec sententia firma est:

Mitti oratores, populi qui vota recludant

70

Ante duci Ligurum, qui maximus ordine primo

Consulere ac tantum possit relevare dolorem.

Dicta placent lectique viri mittuntur et omnis

Decidit in vacuum cassus labor, inde reversi

Perdita legati referunt conamina nullis

75

Exaudita modis: quod in id Picininus haberet

Arbitrium iusque omne suum pater, inde petendum

Praesidium, non esse alium, qui talia curet.

Huc igitur rursus legatio missa, nec ultra

Profectum redeunt vacui frustraque laborem

80

Experti referunt patribus nihil omnibus actum,

Impensis curisque operum diversa petenda

Consilia. His nugis hibernum tempus abactum.

Vere novo tellus affert dum laeta colores,

Itur in hoc studium repetitaque coepta laborum,

85

Sed praeclusa via est, nec quenquam fata secundant

Et iacet infectis miseranda Bononia rebus,

Necdum bella fremunt, nec pacem offensa reducit.

At pater omnipotens sortem miseratus amaram

Intonuit mentemque dedit, secreta retexit

90

Consilia et faciles cursus reditumque salutis.

Iannesius Rocha vir fortis et agnitus ultro

Parmenses ac finitimos elapsus in agros

Bononiam repetens fuit obvius, utque salutem

Dixerat, alloquitur fidamque ita fatur ad aurem:

95

Marescotte, tibi iussus post verba salutis.

Affero Bentevoli Hannibalis simul oscula - iungit

Oscula - seque tuae commendat et omnia curae.

Ille valet, modo sit liber, sed nulla videtur

Aut perdifficilis ratio, nam turris ad auras

100

Ardua consurgit valido circundata muro.

Hac inclusus agit vinclis oneratus et acri

Custodum cura iuvenum, vix tecta volanti

Pervia - seque tibi rebus commendat in artis:

Tecum priscus amor, tecum puerilibus annis

105

Eductus, tecum vixit bellique domique,

Tecum iuncta fides, patribus quoque iuncta fuerunt

Pignora, non alium te praeter sentit amicum:

Si qua via est, si quid misereri in tempore possis. -

Haec semel, haec iterum certis repetita diebus

110

Et consulta super multo studio atque labore

Disquisita, placet superum temptare favorem,

Si qua velint iustis accedere numina votis,

Non opera cessante quidem, commercia rerum

Nulla patent, omnis suspecta est gratia, nulli

115

Accessus, ni qui per vimque dolumque parati,

Vel per utrunque simul, vis fraudem adiuncta coronat.

Artibus utendum geminis. - Si pergis amicum

Solvere, quaerendi comites ad coepta probati.

Fas utrunque putent. Simul haec effatus abibat

120

Curam de sociis agitans virtute legendis;

Quae facienda forent, secum providerat ipse.

Ergo sibi ante alios Rocham legit ille Ianesum,

Hic fuit in cunctis semper vir fortis et audens,

Constans et fidus nec non iocundus amicis.

125

Quo sine nil altum felicius inchoat heros

Principio facilem, - bis enim via facta, - secundo

Difficilem, sine quo peragi feliciter ausum

Illustre haudquaquam poterat, nempe ille locorum

Conscius et lingua verbis insueverat illis.

130

Irritus arguerat labor et via plena pericli

Incertaeque vices traiectaque flumina nando.

Tydeus est alius ferus et vir magnus in omnem

Eventum isque manu praestans et mente sagaci

Acer et Herculeos referens in corpore nodos.

135

Ille sed ad tantas ardentem impellere laudes

Cum semel incaluit, fratrem non cessat, at illum

Laudat et admonitu firmat Galeatius ingens:

Hanc ardentem animam, hunc tu, germane, vigorem

Ad casus extende pios, mihi caetera curae

140

Esse puta. Veniet melior fortuna favorque

Caelitum et ad nostros mitescent sidera motus.

Quartus ab his Michalus, proles invicta Marini,

Vir lingua dextraque bonus, parere paratus

Dissimilisque viro, nec dissentaneus illi,

145

Quocum convixit iunctus bellique domique,

Attamen egregius quavis ratione viaque,

Seu te castra iuvant, seu civica facta; nec unquam

Scipiadae magno fuit ille fidelior usu

Laelius, Augustove Agrippa sequentior altis

150

In rebus, felix concordia semper utrique.

Vltimus est Iacobus Malavolta acerrimus idem,

Tot fortes animas, tot fortia corpora casus

Misit in ancipites invicti fervor amoris

Festinansque animus succurrere rebus amici.

155

- Iam neque, Damonis Phitiaeque, fidelius arsit,

Pectus et Aegidae non altera Pirithoique

Maior amicitiae fama est, nec magnus Achilles

Ille Menoetiaden ardentius ultor amavit,

Quam sese gemini semper coluere sodales,

160

Et magnum Pylades adeo non arsit Orestem.

Tempus erat, quo longa dies exactaque summo

Aethere vicini redit ad confinia cancri.

Mille quadringenti, decies quater addimus annum

Tresque super, dulcis Christi numerantur ab ortu,

165

Tertia lux iuvenum mensis de nomine dicti.

Tunc movere vias iuvenes, fortissima corda

Quinque, sed hoc numero Thebanas condidit arces

Cadmus et in quinas divisimus aera zonas.

Conscius iis aderat Blancellae gloria gentis,

170

Karolus et socios monitis acuebat amicis.

Quinque igitur felix numerus simul urbe profecti

Varanum versus mediumque per agmen ituri.

Aemulus ante diem quod fessae admoverat urbi

Infesus populo Vermes Aluisius, arva

175

Vltro aliena legunt et eundi fingere causas

Haud metuunt. Iidem Mutinensia rura secuti

Region et Parmam versus vestigia tendunt

Compositi rerumque instructi ad coepta faventum.

Et iam sole rubro iam vespere tecta subibant,

180

Spelimberte, tua et magno regnata Gherardo

Rangoni generis primo et genitoris amico,

Marescotte, tui, qui te sociosque receptos

Lustrat et antiquum narrat genitoris amorem.

Quaerit, utrum valeat legum, iurisque professor

185

Prona aetate senex Lodovicus ad omnia magnus

Vtque ferat senium, priscum in se ut servet amorem.

Quippe valet meminitque tui et te tollit in astra

Laudibus atque tibi commendat seque suosque:

Filius haec contra reddit Galeatius illi.

190

Interea variis dum tempus ducitur illic

Alloquiis, famuli mensas et pocula ponunt;

Cenatur laetisque epulas sermonibus implent.

Hinc ubi plena fames et amor sedatus edendi

Surgitur, inde senex solum Galeation ultro

195

Compellat, quaenam vocet hos via, quidve paretur,

Quae fortuna premat, opus an sit vindice; pandat

Consilium expectetque suum per cuncta favorem,

Quo fuit officio in patrem, se hoc esse futurum

In sobolem, modo ne desit fiducia coeptis.

200

Huic aperit secreta sui Galeatius acer

Propositi et patriae miseram super omnia sortem,

Quam se posse putet sola hac ratione levare.

Obstupet auditu senior miratus in illo

Robur et arguti tantum regnare vigoris,

205

Vt neque discrimen, neque sentiat ille laborem;

Ac reprimit iuvenem bonus et deterret euntem.

Marescottus ad haec: Fateor, ipse improbus ardor

Me tenet et non est vitae mihi amabilis usus,

Ni video Hannibalem, sed libertate potitum.

210

Hac ego mente, pater, sum fixus, omitte monere;

Aut ego te eripiam, aut tecum, vir magne, peribo.

Haec ubi nequiquam senior bis terque rogatum

Contra stare videt, monitis neque cedere iustis:

I modo faustus, ait, verum sapientius esset

215

Vertere consilium, nec te obiectare periclis.

I modo, fors melior, deus et fortuna secundet

Et dabit exemplum tua vis praestantis amici.

Haec ubi dicta, toros adeunt ad dona quietis.

Thessalus occiduas ibat iam pronus in undas

220

Semifer et roseo Castor progressus ab ortu

Partibus extremis altum Titana ferebat.

Cum lux orta viris reddens opera atque labores

Instabat, rapiunt sese dictaque salute

Vltro iter inceptum peragunt, nec recta secuti

225

Divisi medios resecant transversa per agros

Omnia mentiti, si quis foret obvius illis.

Perque diem fecere viam. Iam vespere prono

Cernunt Parmenses densa inter nubila muros.

Ante urbem subeunt meritoria tecta, recepti

230

Suspirant sortemque suam fraudemque queruntur

Alterius vitamque volunt pro fraude rependi;

Illa nocte tamen post iurgia facta quieti.

Et iam clara dies roseis invecta quadrigis

Prae se signa dabat noctis pereuntibus astris.

235

Exurgunt celeres et festinata vorabant

Arva, volant hilares hesternaque iurgia rident.

Necdum Phoebus erat binas elatus in horas,

Moenia Guelpha tenent et diversoria Moechae

Nota, ubi se primum recreant operisque futuri

240

Consilia et totas expendunt criminis artes

Virtutique suae stimulos sibi quisque resumit

Inque diem provisa ceres. Mox inde lupi ceu

Quinque abeunt nullos calles aut signa secuti

In montes, versi Ligurum tantummodo, dentes

245

Infrendunt irasque acuunt et raro viarum

Aut consulta petunt, aut se prudentibus ullis

Ostendunt illos et per mendacia fallunt,

Quae facturi essent, ne quis praenoscere posset.

Flumina, iam rivosque secant, tesqua avia, colles

250

Convallesque cavas et confraga saxa nemusque.

Progressi montes altos frondentibus unum

Vestitum silvis longe insedere petitum,

Vnde arcem procul aspiciant omnemque secuti

Prospiciant habitumque loci et sua commoda librent.

255

Phoebus in occiduas nondum descenderat undas

Integraque hora super spatium facit, illa videndi

Copia facta viris, qua se, qua caetera pendant,

Posteritati etiam miranda exempla pararent.

Vt satis est visum formam spectasse situmque,

260

Exin se ad socios vertit Galeatius audens

Et fessos trepidosque animi sic voce refecit:

O comites rerum decus et tutela mearum,

O populi fortuna mei, quos alta creavit

Bononia ipsa sibi, dulcesve accepit alumnos

265

Vindicibusque animis modo clara exempla daturos.

Tum studio ingenti regum male facta novorum

Fortibus auspiciis foedam sarcire ruinam

Et cohibere dati et patriam illustrare potentem.

Ingentes praestate animos, haec turris, in astra

270

Quae subit, haec nobis astu vincenda; revulsus

Hannibal ut possit patriam servare cadentem

Funditus atque truces avertere ab urbe tyrannos

Et tribuat nostro pulcherrima dona labori.

Quanquam, si qua fides, nil me sperata moverent

275

Munera, priscus honos, amor a puerilibus annis

Insitus et virtus hominis movet. Ille deorum

Atque hominum pater astra tenens cum fraude ligatus

Ingemeret centum patiens in terga catenas.

Mox ope Nereidum, Briarei quoque viribus usus

280

Liber et in solium cum maiestate relatus

Non Thetidi quicquam, tanti quae muneris auctor

Prima foret, non Briareo quodcunque liberet,

Ni levis ille tamen caeli aspirasset in astra,

Abnueret: sic iste, dabit dona optima nobis

285

Libertate potens solioque impostus avorum.

Fama etiam nunquam moritura omnemque per orbem

Propaganda vagis rumoribus aethera pulsans

Nos canet et nullo tenebris damnabimur aevo.

Nos patriae columen tam forti ex arce receptum

290

Contra regis opes, ipsum qui tangit Olympum,

Territat Italiam, Helvetios Alpemque fatigat,

Contra etiam Martis Picinini immania facta

Ingentesque animos tot et arma, in tuta redactum,

Fortiter explicitum vinclis et carcere duro

295

Servamus vitae meritaque in sede locamus.

Haec vos fama quidem, si non et maxima dona,

Praemia tantorum sequerentur digna laborum.

Satque superque foret, sed et haec sperata sequentur,

Ad quae vos primi per summa pericula, primus

300

Ipse ero et in cunctos ibo et sine fraude pavores.

Inde secundus erit frater; vos deinde secuti

Ibitis, este tamen capienda ad munera primi.

Imus in arma truces, nec nos deterreat ausis

Asperitas operis in caelum elata; paravi

305

Aereos nanque ipse gradus, quibus alta capessam.

Me spectate prius subeuntem et celsa tenentem,

Caesareo exemplo me primum in bella ruentem.

Vos mihi sat fuerit non esse ad fortia molles

Hic, ubi vincendum est, aut clara morte cadendum.

310

Proinde animum et vires ad fortia facta parate.

Nocte opus aggredimur: cautae nox fraudis amica est.

E silva egredimur tacitorum more luporum.

Id modo, quod petimus, nox atque silentia firmant;

Diique manusque iuvent, iuvet experientia rerum.

315

Dixerat et comites ultro ad certamina prompti

Festinant spondentque fidem et praecepta capessunt.

Ergo ubi ferventes animo conspexit amicos

Atque ducis monitis ultro parere paratos,

Laetus in haec iterum et laudabilis ora resolvit

320

Verba: Deum, comites, placatum rebus agendis

Conciliemus, ut haec victoria laetior extet

Vtque sit eventus facilis auctore benigno.

Spondemus Iacobo sumptuque et nomine nostro

Mittere quamprimum, qui templum aramque potentis

325

Invisat, qui facta retro testata reportet.

Praetera quantum fas sit, sine sanguine fuso,

Dum sit nostra salus tuta, et sine caede cruenta

Ducere. Consensum, socii, praestate voventes.

Annuerant. Iam noctis iter spatiumque subibat

330

Dimidiae, cum turba suos e monte supino

Circumspecta movet gressus et in aethera mentes

Erigit et patriae poscit per vota salutem

Seque suosque deis commendat et exit in arva.

Iuppiter obscura miratus ab aethere nube

335

Velavitque viros somnosque aspersit in arcem

Imbre fovens. Quini veniunt ad ovilia pardi.

Ventum erat ad muros, nec, qua de parte subirent,

Vnde aditum facerent, erat explorata facultas.

Rimantur capiuntque viam; fortuna iocatur

340

Eluditque, viros paulum, mox reddita supplet.

Tollere conantur astu alta in moenia restes

Nodosas gradibus consertis, ardua sursum

It moles, at saxa frequens ruscique soluti

Lorica - nanque hanc custos induxerat illam

345

Parieti - cecidere super, minuere laborem

Saepius, artifices et tardavere furentes.

Tandem adducta subit supremos machina muros

Et stetit in solido pinnis inclusa duabus

Et brevis adiunctis gradibus fulcitur et haeret

350

Fixa solo, superest evadere in aera sursum,

Quando iter aereum sublimi ex aere pendet.

Hic ductor risuque gravi vultuque benigno

Respicit et comites cernens formidine mersos:

Este boni, meus iste labor. Ego moenia primus

355

Alta peto, vos dehinc succedite; Caesar, adesto,

Qui non ire alios, sed primus in arma ruebas.

Sic fatus repetit scalas et in ardua primus

Evadit comitesque vocat, qua voce liceret.

Tydeus emeruit partes in honore secundas.

360

Tertius inde subit Iannesius, ordine quartus

Michalus, extremum peragit Malavolta laborem,

Illaesi salvique omnes, si lumine ductor

Incusso paulum non offendisset in uno;

Laesio parva tamen, mentis quam leverat ardor.

365

Noctis erat pars quarta super; iam Lucifer altum

Aera carpebat aliis pavitantibus astris.

Et iam prima rubet Thaumantias, inde serenum

Candorem induitur, flava mox rancida palla.

Ergo prius gradibus scalarum a fronte revulsis,

370

Ne quis forte fugae confisus verteret hosti

Terga, sed in pugna caderet vel vinceret hostem,

Insidiis latebrosa petunt loca, luce reducta

Ne pateant fraudes et cautior haesitet hostis

Auxiliumque vocet populi et res tota fatiscat

375

Lustrantes. - Sic fata ferunt: patuere relictae

Neglectaeque fores decumanaque ianua turris

Aequa solo tantum vecti sine clave relicta.

Hanc ita compertam reserat Galeatius intro

Progressus recipitque suos parvaque sub umbra

380

Stipati eventum, quem det fortuna, morantur.

Aureus exierat iam sol a montibus altis

Fixerat et radios per nota foramina turris,

Parva tamen. Trepidi expectant optata per horas

Et pavitant audentque sibi, spes aequa pavorque.

385

Iam vigil arcitenens infuso sole vocabat

Moris ad officium clausa de parte ministros:

Ad vocem subito famuli responsa remittunt.

Vnus et e numero non felix intima tantum

Velamenta ferens Marchesius officio par

390

Fornice de supero descenderat ostia versus

Approperans et vecte fores solvisse paratus.

Nam sic moris erat: duplicata quod ostia fortis

Ille tenet thalamus, ne quis conclusus abire

Vi vel fraude queat. Intra haec extrinsecus illa

395

Includunt panduntque datae haec ad munera dextrae.

Et tunc arcitenens thalamo et captivus in illo

Hannibal inclusus habitant. Marchesius ergo

Veste levis veniens intrat, quem faucibus illic

Comprensum ad sese traxit Galeatius ingens

400

Impressitque solo. Qualis Achelous in angue

Non tulit Herculeos urgenti forcipe nodos:

Talis et ille miser animae suprema negatae

Signa dabat, miseratus ibi sed vincla remisit

Calvus et hunc Michalo servandum tradidit illa

405

Lege data, ut peragat, quoniam nequit ille silere.

Perditus ille quidem tanti male muneris usus

Clamitat, ex alto comites clamore citati

Fervebant. Iam iamque aderant. Volat altus in arcem

Tydeus, ingressu tamen is prohibetur et obstat

410

Limina prima tenens Antonius et simul alter

Additus: auxilio fratri Galeatius ibat.

Clamitat ille tamen, Michalus cui concitus ira

Abstulit ense caput madefactaque sanguine multo

Terra est et terrae porrectum informe cadaver

415

Et caput inde procul gladio simul usque rotatum.

Ille autem egressus subit assequiturque priorem

Tydea, cui contra fidens Antonius obstat

Non passurus eum reseratam irrumpere turrem.

Ille per angustam traiecta cuspide rimam

420

Reppulit instantem postemque intravit apertum.

Et iam ductor adest fratremque accendit et illi

Vulgus et ignavos commendat fune ligandos.

Ipse per aereas subeuntem Antonion auras

Insequitur gradibus. Prior is tamen incitus anteit

425

Ausurus facinus, si non fortuna resistat.

Et iam summa tenet. Galeatius instat et urget.

Machina fulminea est illi correpta suoque

Stipite commissa et quam mittere tendit in hostem.

Ille super solo nociturus pondere. At hic iam

430

Passibus extensis graduum suprema tenebat

Aspectuque gravi minitantem et vulnere parvo

Reppulit et domitum fundum devolvit in imum.

Tydeus interea captis, ut iussa fuissent,

Vincula nexuerat pariterque Antonius illic

435

Nectitur et patiens. Iannesius et Iacobus iam

Auxilio affuerant. Michalus praeclusa tenebat

Limina femineis possessa ac plena querelis.

His ita compositis descenditur atque trahuntur

Captivi. Stupuere viri, cum sanguine tanto

440

Marchesium multa videant tellure iacentem

Et caput abscisum conspersaque sanguinis unda

Atria. Dant lachrymas miseri et sua corda fatigant.

Captivi numero septem post terga ligati

Sistuntur flentes, ubi pridem nocte sub illa

445

Ductor et adiuncti latuissent tempore parvo.

Mox ductor, cuius opera et virtute peractum

Grande opus, ad reliquum se comparat; omnibus illis

Dimissis animosus abit. Quod defuit unum

Perficere et cuius causa suscepit agendum.

450

Ergo iterum in latebras redit et concussa tumultu

Pectora sollicitat praefecti subdolus arcis.

Antonii effingit vocem et miserabile frendens

Hortatur non deesse suis et callidus urget,

Exagitat ferrum vectis postemque fatigat.

455

Credulus ille ratus nihil hic sibi fraudis obesse

Liberat interius commissa repagula. Tum se

Impete magnanimo Galeatius intulit ultro

Turbatumque premit victumque in terga supinat:

Mancipiumque tuum iubet Hannibal esse, sed olim

460

Territus huic tanto nescis accedere dono,

Qui modo captivus spe nulla obsessus agebas:

Tam cito fortunam redeuntem agnoscere nescis,

Quisve tibi affuerit, vel qua ratione requiris

Et metuis falli et socialia nomina poscis

465

Dictaque non sentis, veluti qui nocte sopora

Respuit invisi metuenda pericula somni.

- Taliter Aegides infernis liber ab oris

Herculis auxilio, postquam supera arva tenebat,

Vix sibi, vix aliis credens mussabat ubique.

470

Ductor ut aspexit devictam protinus arcem

Et salvum Hannibalem quanquam torpore ligatum,

Ipse manu thalamo praefectum traxit ab illo.

Quem nondum intrarat thalamum, cui Michalus obstat,

Nec patitur querulas ex quo prodire puellas.

475

Egressis praesto est populus post terga ligatus

Et comites alii servantes cuncta, sed illos

Ire simul iubet in thalamum Galeatius ipse.

Inde iacet truncus Marchesius, alta cruore

Regia tincta, caput longe a cervice recisum:

480

Omnia terribili casu aspicienda. Per illa

Est tamen ad thalamum via, quam facit ipse patentem

Michalus ad iussum. Illae ut videre patronum

Atque patrem salvum, lachrymis absistere iussae.

Insuper et miseris ululatibus abstinet omnis

485

Turba. Sed interea rebus de parte quietis

Femineus populus thalamo transmissus eidem

Atque ita victores et victi protinus unum

Obtinuere locum. His ergo ad vota peractis

Expediunt, quibus Hannibalem deponere cogant

490

Ferramenta pedum. Capti iacuere silentes.

Haec, ubi deposuit, veluti iocunda redissent

Omnia, deponunt questus epulasque parari

Dant operam casuque aderat bona copia rerum

Et Cereris Bacchique liquor non vilis in arce.

495

Et iam Phoebus equis celsum pervectus in axem

Vmbrarum vires minuit. Iam pastor in antro

Compuleratque greges et se statuitque sub umbra.

Dux ibi, quod longos passi veniendo labores

Et nox illa suam requiem non senserat ullam,

500

Post epulas largas et amici munera Bacchi

Pauxillum vigilare monet, cui palma decusque

Quaesitum et tantos cui donavere labores,

Magnanimum Hannibalem, reliqui post prandia laeta

Divisis vicibus molli dant corpora somno

505

Fessa brevi, ut possint alios perferre labores.

Lux extrema cadit thalamoque est omnis in uno

Mixta manus, maior sed adest iam cura sequentis

Opportuna operis linquendi protinus arcem

Et recta in patriam cautum sub tempus eundi,

510

Ne quid in occursu veniens hostile moretur

Fortunam et redeant victores laude canora.

Haec propter consulta parant; Galeatius autem

Antonium secum rapit et fastigia turris

Alta petit. De more iubet pulsare sonoram

515

Campanam, ut mos est in honorem virginis almae.

Deinde ciere viros vigiles, quis credita vulgi

Cura sit illorum et custodia certa locorum,

Ne quid ab assueto mutetur et ordine quadrent

Omnia. Quo facto descendunt. Callidus autem

520

Disturbatque gradus aditumque abrumpit eundi

Victor et ante habitum de summa turre recisum

Abiecitque procul marcum, quo tacta sonabat

Aenea, ne posset votis agitata nocere.

Haec ubi prospexit, remeat securus in ima

525

Hortaturque suos, iubet et cuncta ante parari

Ad reditum. Tamen ante cibo potuque refecti

Erumpunt secumque trahunt ex arce relicta

Tris, quibus obsidibus fuga tuta patensque daretur.

Neve fides ludat, secum traxere ligatos

530

Praefectum Antonium simul et traxere nepotem

Praefecti atque tribus victor confisus abibat.

Montanum pariter, quo venerat ante, recedens

Est ingressus iter properans et nocte sub illa

Pervenit ad Tarum fluvium studiosior isque

535

Turbidus ex alto collectis defluit undis.

Heu quianam tantas tecum rapis, improbe, vires,

Corniger, et nostros frangis violente recursus?

Haec ductor metuens alios committere ripae

Inquit, at ipse ferox incerta pericula temptans

540

Rumpit et in medias, qua sit violentior amnis,

Se demittit aquas diversam attingere ripam

Certus et ad socios victor redit; inde relictos

Ad ripam levioris aquae iussosque venire

Ducit et in fluvio iubet hasta ex ordine iunctos

545

Traiicere et certis contemnere passibus undas

Dimidio plus ventre graves, placidas tamen, et sic

Incolumes cuncti ripam tenuere petitam.

Necdum clara dies ulla de parte micabat,

Ante tamen fluvio quam se committeret, ausus

550

Solvere captivos, secum quos ante trahebat

Et sese illorum fidei committere tantum.

Ergo ubi transmisso recreati a flumine primum

Constiterant, iterum gressi per opaca viarum.

Monticulum adveniunt, id nomen et oppida signat.

555

Illic et fessi et ieiunia longa sitimque

Non aequis animis alto iam sole ferentes

Dant se epulis somnoque brevi, quibus inde refecti

Vlterius paulo progressi optata merentur:

Quem tulerant humeris, hunc ut iumenta referrent

560

Hannibalem. Dehinc ergo viam maiore volatu

Conficiunt ex mente tamen montana secuti,

Ne quis in adversum veniens aut visa reportet,

Aut terat alloquio tempus minuatque favorem.

Sed fortuna comes votis ac rebus honestis

565

Affuit et nulla turbavit parte vigorem;

Plus quoque, quam satis est, cunctis felicibus actis

Aspirat, necdum Phoebo inclinante sub undas,

Quanquam pronus erat, Spelimbertana tenebant

Arva et magnanimi Gherardi affabile regnum

570

Hospitiumque pium veri et florentis amici.

Cognita res avidum gratandi, audita videndi

Ardentemque viros ad se et sua tecta trahendi

Discendique viam, qua libertatis in usum

Hannibal exierat, vocat alta e sede Gherardum.

575

Ornatusque senex ultro venit obvius illis

Maiestate quidem spectabilis atque ita longe

Incipit: O populi spes et fortuna potentis,

O nimium dilecte tuis, cui tantus honestae

Fructus amicitiae, tanti patuere favores.

580

Sis felix dextrumque feras his montibus omen,

Vrbi etiam patriae, quod vult oppressa levamen.

Inde tibi et generi carisque clientibus almae

Libertatis opes et opem vitamque quietam,

Officium et mores exclusis arce tyrannis.

585

At modo, quod fessi longarum mole viarum

Et rerum vacui nocturna existis in arva

Et deserta vagi legitis fervente sereno

Ad mediumque diem quoniam sol igneus urit

Et minimum somni properantibus et metus et nox

590

Indulsere, meis lenite penatibus omnes

Difficilisque animi noctisque viaeque labores.

Est mea plena domus vobis aliisque benigna

Hospitibus dignis omni formidine tuta

Quaeque prius vestrae novit pia coepta salutis.

595

Et mirata libens Galeation accipit olim

Patre mihi carum nunc et virtute probatum.

Ite palam, iuvenes, ultro et secura subite

Moenia, tam vobis, quam mi per cuncta parata.

Dixerat, ast illi paulum tellure moratus

600

Hannibal haud humilis ait et responsa remittit:

O facunde senex, o saecli gloria nostri

Orbis et huius honos et nobilitatis avitae,

Vera refers animis et viribus usus amicis.

Evasi miseras obscuri carceris umbras,

605

Quas non culpa dabat, sed sola iniuria, sola

Virtus, quae damnis alienis abstinet, at me

Non idcirco piget non esse in parte nefanda

Et placet, in vestro quod sim susceptus amore.

Nec renuo hospitium, recta in tua tecta silente

610

Te venturus eram, sed nunc fidentius ibo.

Pignus amicitiae da nunc atque accipe dextram.

Nec me poeniteat numero accepisse meorum,

Nec te poeniteat numero accepisse tuorum.

Est mihi amicitiae felix proventus, ut istos

615

Ipse vides, quinque hos, fortissima corda, leones.

Non fluvios, non arma timent, non turribus altis

Terrentur, non, si tremitu pater omnia turbet,

Non, si etiam redeat mundo Tirynthius ille.

Et modo - vidisses utinam! - post moenia capta

620

Tot lectos iuventum, firmissima corpora, vinclis

Pauci etiam numero tanto in terrore ligarunt.

Et res nota dehinc, erit admiranda futuris,

Dum legitur, quis enim paucos cepisse putabit

Arcem et custodes et me solvisse catenis

625

Et reduces patriam posthac purgasse tyrannis?

Dux etiam Insubrum, si caetera facta moleste

Noverit, hoc unum fuerit laudare coactus

Optabitque sibi tales contingere amicos.

Non et erit compos, quanquam tot regna, tot urbes

630

Impleat et solus latum quoque territet orbem.

His te, magne, viris, pater, annumerabimus, etsi,

Quando fata vocant, aderunt, veniemus et ipsi.

Nec te nostra fides frustrabitur: ardua iuro

Sidera et intactae pignus venerabile matris.

635

Dehinc simul ad muros subeunt altosque penates.

Et iam turba frequens aderat mensaeque paratae,

Dant manibus lymphas et caetera quaeque ministri

Expediunt epulasque foci misere paratas.

Considunt refoventque viri sua corpora et omnem,

640

Quae fuerat iactura viae, solantur et inde

Plurima iocundo memorant sermone; sed illis

Dat finem provisa quies: nanque antea nulla

Sat secura fuit tot iam quaesita diebus.

Vesper erat Phoebusque cadens extenderat umbras.

645

Surgitur et veniunt iterum turba omnis in unum

Consiliumque viae capiunt, post illa iubentur

Ducere equos famuli, quos et prius ille Ioannes

Tris dederat, qui Malvetia de gente creatus

Region incoleret, quibus et tres ipse Gherardus

650

Addidit, ut numerus foret his abeuntibus aequus.

Sic omnes equites redeunt, victoria donum

Hoc facit et Michalum praemittunt, ordine cuncta

Qui referat, quae facta forent, quae deinde parentur,

Quidve opus est facto. Hannibalis secum ille catenam

655

Ereptam pedibus tulit in solatia gentis;

Post oblata fuit divae genitricis ad aram.

Ille volans cuncta haec effecerat. Interea, qui

Restiterant, properis maturant passibus, omnem

Consilio causam demensi et flumine Rheno

660

Traiecto inveniunt aliquos de partibus, ultro

Qui gavisuri veniebant. Hisque remissis

Ordine comprenso iam iam venientibus astris

Ad certum coiere locum sub monte. Nec ulla

Est mora. Conveniunt illuc, qui semper amorem

665

Testati doluere diu fera facta tyranni

Vltoresque volunt fieri. Prior ergo Ioannes

Marescottus eo multis comitantibus ibat

Et muro e summo socios fratremque manebat.

His Silvester atrox, Mazan agnomine dicunt,

670

Venerat, ipse locum prior hunc signarat amicis

Multaque collata est septem super alta trahendis

Machina, nec desunt fortes ad coepta lacerti.

Tertia iam noctis ferme decurrerat hora,

Iunius ad noctem quintam progressus agebat,

675

Cum laeti proceres restes trodiasque secuti

Conscendere super muros, ubi ab omine nomen

Impositum, risu Malcantona dicere vulgus,

Quod canat et saevos male turbet ab urbe tyrannos.

Illic et Iacobus, cui dat Capraria nomen,

680

Vir magnus Calvae gentis et amabilis hospes.

Omnis et ad caelum voces et bracchia tollens

Turba dabat grates superis, quod in urbe reductus

Hannibal atque suo populo expectatus adesset

Bentevolae lux magna domus populique gravati

685

Vltor et offensae veteris damnique levator.

Marescotta domus prima est intrata reducto

Hannibali. Auspicium primum iis ex aedibus ortum.

Quippe quadringentos intranti corpora ferro

Armata et quaevis animosam ad coepta cohortem

690

Explicat et mediis illi servantur in hortis.

Intrat Avizanus mox Melchior utilis armis

Et clari generis, primum gratatus et inde

Collachrymans comitem sese promittit in omnes

Eventus, capere arma iubet, non deesse favori.

695

Commemorat, quot sunt ad fortia facta parati,

Hos etiam, quos ante malos adversa teneret

Factio, nanque omnes pariter sibi fecerat hostes

Bononiae cives immanis vita tyranni.

Interea quartam nox praecipitaverat horam.

700

Ergo ubi compositis in noctem rebus agendis

Egregiam iuvenum partem sibi sumit et ipsum,

Qui tantum numerum collegerat, ille Ioannem.

Melchior huic etiam comes est et nocte sopora

Proripit ad Pepulos; - Romeum sopor altus habebat.

705

Pulsatae sonuere fores; intratur, ad ipsum

Contendunt thalamum, tanta est fiducia cari

Sanguinis et secum Hannibalem trahit atque petenti,

Quaenam causa illuc media sub nocte tulisset

Melchior, in cuius tunc nomine tecta patebant:

710

Ecce tibi Hannibalem duco, ut solatia primus

Accipias. - Romeus verba admiratus ad illum

Respicit et surgens laetatur et aspicit; orat,

Vt superi consulta boni et pia coepta secundent.

Post haec sepositis aliis non multa locuti

715

Concipiunt animo, quis tunc foret usus; et ipse

Rem sibi concessam Romeus partemque laborum

Excipit, ille alios pergit concire fideles,

Totus ut ordo simul tanta consurgeret arte.

Ne quid obesse viris aut vis humana valeret,

720

Aut aliquid praeter divini numinis iram.

Ille et Malvetios et in illa gente fideles

Excitat atque iubet fidos concire clientes,

Nec vult ante diem tenebris committere pugnam.

Hannibal ista parat; verum Galeatius ardens

725

Expectare diem non vult: secum ipse furentes

Bellaque gliscentes socios rapit ordine certo;

Dat cuneos ponitque duces; dat signa receptus

Incursusque simul; dicit, quo calle ruendum.

Procedunt taciti densique sub arte regentis.

730

Cum tamen ora fori primi tenuere, furentem

Emittunt fremitum et clamoribus aera rumpunt.

Plena minis resonant convicia dira tyrannis.

Mors ante ora volat. Neu claustra erumpere possint,

Obstruiturque aditus et quicquid ubique repertum

735

Lignorum fruticumque ferunt. Rapiuntur eodem

Infectae factaeque trabes, stetit assere multo

Fasciculisque frequens cumulus. Nec templa deorum,

Nec fora causarum tantis intacta rapinis.

Frivola quid memorem? nam vendicularia late

740

Instrumenta prius rapta. Huc arcilia, capsae,

Sedes, scamna, tripos, caveae lintresque Cadurci,

Cola, canistrorum vis plurima, scirpea, cistae,

Pendentes mensae et clausis avulsa tabernis

Atque locis variis erepta sedilia, currus

745

Ostiaque et vacuis extorta repagula tectis

Materiaque omni collectus crescit acervus

Totaque iam latuit congesta ianua mole.

Celantur postes etiam miseroque tumultu

Turbante ex omni populo nova monstra ruebant.

750

Necdum grande malum, sed nuntia signa futuri

Probra minis, ignominiis convicia iuncta

Ac inhonesta sonant; et nox extrema cadebat

Omnis in occasus, roseis Aurora quadrigis

Incipit et primo veniens festinat ab ortu

755

Dissolvens nebulas et fraudem noctis opacae.

Dux igitur cernens tot iam se nocte sub una

Hostibus obsessum et metuens peiora parari:

O utinam infelix ad nuntia prima levassem

E somno miserum caput, arma virosque vocassem

760

Et meme et socios servatus in arce tenerem.

O vetule infelix, qui me salvare laborans

Non exauditus multa sub nocte redisti;

Poenitet et poenas nunc do praestantis amici

Maioresque dabo et monitis accedere discam.

765

Mole gravi et pavidos regit et confirmat amicos,

Vis humana queat si qua his obstare periclis.

Iamque illi ex alto glandes et saxa, sagittas

Contorsere. Vomunt immania tela fenestrae,

Vulnera missa volant vulgi; qui spectat inermis,

770

Maximus afficitur numerus, quod fata petebant

Ac omnes una conclamant voce: Superbos

Imus et eiicimus praeclara ex urbe tyrannos. -

Inde domos abeunt laturi cominus arma.

Tum quoque praemissis aliis medio agmine celsus

775

Hannibal ingreditur telis armisque coruscus;

Hunc Romeus Pepulus, hunc Calvus et ille Ioannes,

Hunc et Malvetii celeres laetique sequuntur.

Clamorem adiiciunt. Ibi funditus omnia verti

Visa simul tantum, qui duceret, Hannibal, agmen,

780

Cognitus atque animo pugnant ex arce paventi,

Quoque magis trepident; aequam Galeatius arcem

Praetorisque locum celer occupat. Inde sagittis,

Glandibus inde feris pulsatur curia et hostis

Territus huic tanto nescit par esse labori.

785

Curia circuita est omnique a parte laborat

Et tamen ex omni Perusinus parte resistit

Distribuitque suos vagus et vim viribus arcet,

Nec tamen a portis erumpere territus audet.

Pepulus adversam scribarum intraverat arcem

790

Ornaratque suos, neque curia maior ad auras

Hinc quoque conficitur iaculis levibusque sagittis;

Et minus atque minus iam audent in bella venire.

Calvus ibi meminit lignorum ad limina molis

Oppositae - et quartam iam sol ascenderat horam -

795

Iannesiumque vocat fidamque ita fatur ad aurem:

Postquam clara tua hic virtus nil proficit, ex quo

Non opus est gladiis, qua tu virtute superbis

Ante alios, ipsum qui vincere noris Achillem

Et Diomedeam superes hoc nomine famam,

800

Perditus hic operis tanti vacuusque tacebis?

I modo, care mihi, - sola est victoria - saevos

Infer et ad clausos ipsis iace postibus ignes,

Pestis ut ardentes agat et labor ipseque caeli

Iam nimium fervente die ferus ardor adurat.

805

Haec ait. Ille ferox et amator laudis abibat

Et facibus portas impleverat; omnis acervus

Obdita conglomerat permixta incendia fumo.

Heu, quid agant miseri? Fumosa incendia surgunt

Aspectumque negant, nec iam tolerare vaporem

810

Vlterius poterant et totus ab urbe ruebat

Hostilis populus acuens clamoribus iras

Invisique etiam telis scalisque petuntur

Vectibus et paries multus temptatur acutis

Et ruit et virtus cecidit superata virorum.

815

Multaque deciderant iam corpora et intus et extra;

Non tamen aequalis iactura videtur utrinque,

Nam populi est ingens numerus sine fine furentis

Atque alii subeunt, quotiens forte unus ademptus.

Et Franciscus idem miser ingemit; - Heu mihi demum

820

Oceanum patior, ait, in sua regna furentem. -

Irruerat populus furiatus et omnia late

Complerat. Cecidere animi. Suprema fateri

Cogitur. Acre malum duplicat. Discrimine tanto

Victus abit thalamoque sedet lachrymabilis expes.

825

Sors etiam contra molitur dedecus ingens.

Nanque alii fortes et fortia facta secuti

Pugnantes reprimunt, quorum dux vividus esset

Tydeus; ast alii propere stabula alta nitentesque

Insectantur equos; Calvus prior ille Ioannes

830

Hos agit, ast aliis captivos cura ligandi.

Ornamenta ferunt alii, quae multa rapinis

Collecta et multa ex propriis inducta nitebant.

Interea obscurus miles, vix utilis armis,

Et qui tesserulas vilis faciebat emendas,

835

In thalamum rumpit ducis. Illic pallidus idem

Vt victus residebat, humi languentia tela

Ac animus iacuit; remque omnem ignavus habebat,

Nec se ad victoris faciem convertere avebat.

Ille indignatus ibat male sanus in hostem

840

Facturus facinus, nisi et alter ibi obvius idem

Consilii melioris eum deterreat ausis.

Servatur pignus pro civibus ante vocatis

In fraudem variisque locis in carcere clausis,

Quos nisi restituat, non sit solvendus et ipse.

845

Caetera turba locis aliis captiva tenetur

Bononiensis, ubique prior dat iura fuitque

Multis illa dies clari fecunda vigoris.

Nec facile est cunctas extendere in aethera laudes

Et me facta vocant alia et pars una tenorem

850

Implevit bene gesta suum. Duo nomina primas

Tydeus et frater Calvi meruere coronas.

Tertius Antenor crescens tamen indole magna

Fratribus assimilis, nec, si via iusta supersit,

Virtute inferior, tamen invida fata repugnant.

855

Ignis ab introitu depellitur arcis. Et inde

Sublimes in equis abeunt clari victores.

Hannibalis Laribus trahitur dux victus et illi

Omnis, quanta fuit, victoria tota refertur;

Contiguus lateri cuius Galeatius ibat.