Antonio Baratella Polydoreis proemium alterum
Other sections


Ad Guarinum Veronensem
oratorem et poetam singularem

 

Celsior in Cancro ferventes Phebus agebat

Quadrupedes, orizonta rotans; tunc mente quietus

Tempe per ad fagos umbrosas forte sedebam.

Alterne Aonides hilaris complexus amenas

5

Gustabam sua labra labris, sua pectora casto

Pene exerta sinu strinxi furibundus, ut olim

(Dicere nec pigeat) precordia prorsus ephebe

Nostra oculis arsere procis. Quis pulcer et audax

Si sapit, Aonie neget hec incendia gentis?

10

Vnanimes sequimur modulis Anthenora clarum

Euganeos quo Marte domet, quo numine condat

Magnam urbem Patavis extendens commoda septo.

Res ea difficilis longo discreta paratu

Enervat plerumque animum, vox integra sepe

15

Rauca fit altisonos erumpens sedula cantus.

Gutture iam fessus Musas prope linquo parumper,

Nature secreta putans; hic sidera motu

Cumque suis tropicis, varios speculabar et orbes.

Posthac illustris legi Astianata poete,

20

Tot Vegii figmenta probans: in secula nomen

Carmine conspicuo (taceat sicophanta) meretur.

Hic aderat Pallas, Carites dulcemque Cariston

Alliciens audire sonos; sic inquit amanti:

"Quod, Baratella, legis vates plerosque saporat.

25

Est hoc cum claris sit amor gravitate poetis

Quem nutrit phebea fides. Vbi livor acerbus

Regnat, ibi non est verax et digna poetis.

Iamque aliena sinas, satis est hoc lectio sensus

Matures si mente sacros; tibi gloria surgit

30

Ex aditu Phebi, renovant ubi plectra choreas.

Hectoris Astianas, Priami Polidorus iniqua

Morte cadunt, heu quale scelus! Sed primus avenis

Inclitus est Senece, felix Elicone Maphei;

Tu tamen ut recrees Polidori carmine Parcam

35

Eternes, Baratella, celer. Maro sepe iocosis

Versibus allusit, caneret dum nobile carmen.

Si fuerim bello Teucris adversa colebam

Priamidem documenta parans. Per cuncta figurat

Membra Helenum: noster vates fuit ille sacerdos.

40

Hoc opus assignes sincera mente Guarino

Qui nostra virtute sapit, qua greca latinis

Miscet et est Latio formosus utrisque sophiis.

Orator summus, vates et summus, in omni

Est vivax sermone stupor. Sic laude perennis

45

Est talamis sponsus, qua Stilbons emicat Ebes,

Liber hic est, Gilias, Cato clemens, ampla Metellus

Est gratus per vota probis, Marcellus et alter

Religione viget Superum, tamen impare cultu.

Sit quia tantus apex Nicholaus marchio iugi

50

Hestensis fervore colit. Ferrarius heros,

Grande decus patrie, stat magnes usque virorum.

Ne loquar hic alios, Avicenam prorsus Vgonem

Ere gazis et honore replet, replet hisce Guarinum.

Principe si minor es potes hoc sperare favorem".

55

Dixerat. Imperio pronus, mea numina Musas

Ad faciles educo modos; Elicona superbum

Cantibus inspirent, post gesta incepta sequemur.

Quale opus hoc fuerit, sumas mea dona, Guarine,

Nullum omen Libitina ferat; que corrige siquid

60

Senseris indignum, pandes arcana libelli.

Indice te nusquam metuent mea plectra loquentum

Insidias. Tibi celsa fides, qua quisque pavescens

Quod tibi sit placitum non audet ledere morsu.

Ledere quid prodest, cecidit si falce Licambis

65

Archilocus probra alta canens Misiusque furori

Corruit Acteo texens opprobria cantu?

Nervi tristem ubitum tulit ore Licofforus aspro,

Comedus ruit arte pari; vesania lingue

Sepe est causa necis, dum turpes seminat iras.

70

Equum est eloquio series ornare peritas.

Humanum est reticere rudes. Canat emulus artem

Si sapiat. Magnos pravi est contemnere vates.

Ille ego, si nescis, sum vates trusus ab annis

Primevis peiora sequens, quem sarcina care

75

Obstimulat sobolis cum grata coniuge semper.

Ille ego sum genuit pia quem Musonis ad undam

Iam laureis Laureia ferax, quo palmite nomen

Vrbs Laurea prius, nunc rus Laurelia sumpsit.

Quid mihi si Muson, si Tempe trinomia lauri

80

Exultent in vate suo? Quid carmina prosit harenas?

Est insulsus honos, labor est insulsus, egestas

Vnde tenax insulsa venit. Pietate canentes

Nemo fovet. Scipio periit, cum Cesare Magnus.

Quid mihi si stupear, digito si monstrer amicis

85

Qua pergo taciturnus inops? Vt Iuno Vacunam

Semper odit sic est concors pia Iuno Minerve.

He simul exaugent sensum: Iunone subactus

Bellone nanciscor opem, sic ore docenti

Orno discipulos humilis morumque minister.

90

Sum quem magnificat Ludovicus sanguine surgens

Marguleo, me semper amans, qui laude serenus

Verone decus est, titulis formosus avitis.

Sospite quo sospes letor, quo interprete quondam

Forsan erit fors leta mihi. Bonifatius heros

95

Nititur adversas auges mihi rumpere Martis.

Es suus estque tuus; sim tercius ordine tanto,

Ambobus pincerna manens: Ganimedis honore

Exultans simili magis illustrabor ad odas.

Tunc mea non Pliades arva et nimbosus Orion

100

Submergent undante lacu; tunc flamine forti

Tempestas aberit; sic plaudet in ethere Titan.

Ne te peniteat vel prosa aut carmine vates

Et rhetor monstrare fidem. Des pignus amoris

Scriptis indicibus que sint mea carmina testans.

105

Nam tua scripta legens relegens sitibundus in illis,

Tecum absens presente loquar. Si gignit amores

Littera et observat, celeste est littera munus.

Pagina semotos in imagine finxit alacri

Atridam Pilademque pares. His noscit Hiberi

110

Eous calamis animum propriosque paratus.

Hec dixisse sat est: potes hoc cognoscere cantu

Laurigene secreta viri. Spes nostra Guarine

Ampla vale, ad laudes cuius Verona superbit.