Antonio Baratella Polydoreis proemium prius
Other sections


Hec in cribratura segetis
Pierie A. Baratelle Laurei Patavini
ad invidum siquis fuerit

 

Quisquis es ad nostros aperis qui iurgia cantus

Dicendi speculare modum, speculare medullas,

Corticis ingluviem placata mento sapores.

Si minus hec facias, Elicon quo numine pectus

5

Magnificet perquire tuum, te nosce profecto:

Difficile est homini proprias bene noscere vires.

At si Pallas alit te, Stilbons, Phebus et alme

Pierides, spaciare sonis, spaciare soluta

Voce placens, scelus est alienas rumpere laudes.

10

Non Cato, non Cesar, quibus est sapientia mater

Detraxit sermone probis, nec lusit Homerus,

Nec Maro concentu quevis preconia vatum.

Est sat magnanimo proprios bene ducere sensus

Et titulos; spoliare probris fastidit, iniquo

15

Ore loquax, turbam celebri virtute potentem.

Marsia fit gurges si Phebo invexit, iambi

Inventor ruit ore tumax Misiusque poeta

Mopsopios ridens cecidit delusus Athenis.

Nec decet antiquis vates conferre modernos

20

Si libres in utrisque melon; censere, poeta

Quis presens superet presentem, seminat iram.

Sepe timens censet vel amans vel nescius artis

Vel livor secreta virum: stat in arte peritis

Iuditium verax, quos passio nulla refringit.

25

Passio queque cadit cuivis post busta canentum;

Carminibus miranda sacris sic laude pusillos

Tollimus et magnos ornata voce stupemus.

Cautius est igitur placidis applaudere verbis

Aut turpes reticere notas: tibi consule, livor,

30

Ne sis infamis vicians quoscumque canentes.