Michele Savonarola epitaphium

Iam terris fessos Nicolaus marchio liquit

Algentes artus, caelo dedit inclita virtus

Candentem radium, dederat quem rector Olympi.

Alter Alexander, quo nullus mitior unquam,

5

Concordes fecit populos qui saepe potentes

Et duros animos mulcebat pectore molli.

Extinctumque decus latium sic ergo per orbem

Flete senes, iuvenes, pueri, omnis denique sexus,

Laeta triumphabat cuius Ferraria sceptro.